26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

139 COMMENTARIUS IN GENESIN. 140

Diximus antehac ex unaquaque specie servatum

fuisse seorsum unum animal, diximus quorsum id

fieret. Porro destinari in sacrificium animalia inutile

erat, nisi consilium hoc Dei patefactum esset

sancto Noah, qui sacerdos erat futurus ad mactandas

victimas. Ad haeo dicit Moses délecta fuisse

sacrificia ex mundis animalibus. Atqui certum est

Noah non finxisse sibi discrimen: sicuti non est in

hominum arbitrio. Unde conficitur, nihil nisi Deo

autore susceptum ab eo fuisse. Oontinuo etiam post

subiicit Moses odorem sacrificii gratum fuisse Deo.

Tenenda autem est generalis régula, foetere coram

Deo cultus omnes qui fidei odore perfusi non sunt.

Sciamus ergo altare Noah fundatum fuisse in Dei

verbo. Et idem verbum instar salis fuisse eius sacrifioiis,

ne insipida essent.

21. Et odoratus est Iehova odorem. Odorem

quietis nominat Moses, quo placatus fuit Deus, ac

si rite litatum esse dixisset. Oaeterum nihil absurdius

est quam Deum imaginari putido viscerum

et carnis fuino fuisse placatum. Sed Moses hie suo

more Deum humana persona induit, ut se ad rudis

populi captum accommodet. Neque etiam putandum

est ipsum sacrificandi ritum per se gratum

fuisse Deo tanquam meritorium opus: sed fiuem

operis inspicere convenit, non autem haerero in

externa larva. Quid sibi aliud voluit Noah quam

profiteri suam et animalium vitam unius Dei misericordiae

se aeeeptam referre? Haec pietas bonum

suavemque odorem coram Deo spiravit, quemadmodum

habetur (Psal. 116, 12): Quid rependam Domino

pro omnibus quae contulit? Calicem salutis

aeeipiam, et nomen Domini invocabo.

Dixit IeJiova in corde suo. Sensus est, Deo

fuisse hoc decretum, ne posthac terrae malediceret.

Ac magnum pondus habet loquutio : quanquam enim

non rétractât Deus quod palam ore protulit, magis

tarnen affieimur quum audimus aliquid esse illi

fixum apud se: quia tale interius decretum nullo

modo a creaturis pendet. Summa est, quod certo

statuerit Deus mundum posthac diluvio nunquam

perdere. Neque enim Maledicendi verbum generaliter

aeeipitur: quia seimus quantum perierit ex

terrae foeeunditate, postquam corrupta est hominis

peccato, et quotidie varus modis sentimus earn maledici.

Et se ipsum exponit paulo post, dicens,

Non percutiam ultra animam viventem. Neque enim

his verbis quamlibet vindietam désignât: sed quae

deleat orbem terrarum et interitum afferat tarn

humano generi quam reliquis animalibus: ac si diceret,

se mundum restituisse hac lege ut posthac

diluvio non pereat. Sic quum Dominus (Iesa. 54, 9)

pronunciat se una populi captivitate fore contentum,

earn comparât aquis Noah, quibus terram nonnisi

semel submergi voluit.

Quia cogitatio cordis humani. Videtur parum

congruere haec ratio: nam si tanta est hominis

pravitas quae iram Doi provocare non desinat, necesse

est ut accersat mundo exitium. Imo videtur

secum pugnare Deus, qui prius arguebat perdendum

esse mundum, quia desperata erat eius perversitas.

Sed hie altius eius consilium expendere oportet:

vult Deus aliquam esse hominum societatem, quae

in terra habitet. Atqui si traetandi sint pro mentis,

quotidianis diluviis opus foret. Quare ita se

poenas sumpturum docet de sceleribus seeundi

mundi, ut tarnen conservet aliquam terrae faciem,

nee absumat creaturas quibus earn orna vit. 'Ut

videmus talem adhiberi modum tarn publicis quam

speeialibus Dei iudieiis, ut constet tarnen mundi

univerBitas, et natura cursum suum retineat. Porro

quum hie pronunciet Deus quales usque ad fioem

mundi futuri sint homines, palam est totum genus

humanum pravitatis et malitiae damnari. Nee tantum

de corruptis moribus fertur sententia: sed ingenita

illis vitiositas esse dicitur, unde nihil quam

mala scaturiant. Miror autem unde obrepserit

adulterina illa versio, quod cogitatio prona sit ad

malum: nisi quod credibile est locum sic fuisse ab

iis corruptum qui de naturae humanae corruptione

nimis philosophice disputarunt. Durum illis videbatur,

hominem quasi diaboli maneipium subiieere

peccato. Ergo mitigandi causa, propensum esse ad

vitia dixerunt. Sed quum e coelo detonat coelestis

iudex, malas esse cogitationes, quid lenire iuvat

quod nihilominus fixum manet? Agnoscant igitur

homines se vitiosum esse figmentum, quales ex

Adam naseuntur: ideoque nonnisi pravas cogitationes

se fingere, donec fiant novum Christi opificium,

ac eius spiritu in aliam vitam formentur. Nee dubium

est quin Dominus ipsam mentem hominis

pravam et vitio prorsus infeetam esse dicat, ut

omnes quae inde prodeunt cogitationes malae sint.

Si talis est in ipso fonte defectus, sequitur affectus

omnes esse malos, et opera iisdem sordibus adspersa

esse: quia necesse sit ut suam sapiant originem.

Non enim tantum dicit homines male interdum

cogitare: sed indefinita est oratio, quae arborem cum

fructibus complectitur. Neo obstat quod carnales et

profani homines generoso saepe ingenio pollent, consilia

suseipiant in speciem honesta, et quaedam virtutis

documenta edant. Nam quia mentem habent

Dei contemptu, superbia, amore sui, ambitione, .hypocrisi,

fraudibus, vanitate corruptam, fieri non potest

quin omnes eorum cogitationes talibus vitüs

sint implicitae. Kursus tendere nequeunt in rectum

finem: unde fit ut obliquae et contortae, sicuti sunt,

iudicentur. Omnia enim quae sub virtutis colore

placent, instar vini sunt foetido vasis odore corrupti.

Nam (sicuti prius dictum est) ipsi quoque naturae

affectus, qui per se sunt laudabiles, originali tarnen

peccato vitiati sunt, ac propter intemperiem a sua

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!