26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

281 ^OMMENTARIUS IN GENESIN. 282

dine sua feruntur: Dominus tarnen tandem maledicit

quidquid non est suis auspiciis susceptum: semperque

impletur illud Iesaiae: Vae qui ordiuntur telam,

et non ex spiritu Domini: qui agitant consilia, et

os eius non interrogant. Lot quum iussus esset se

recipere in montem, maluit habitare in Sohar.

Postquam ei concessa fuit habitatio ex animi voto,

mox ipsum poenitet ac piget: trépidât enim, ao

singulis momentis Sodomae exitium loco vicino, ubi

forte regnabat similis impietas ac nequitia, instare

pu tat. Caeterum répétant memoria lectores quod

dixi, factum fuisse mira Dei indulgentia, ut neque

statim, neque graviorem poenam dederit. Dominus

enim ad tempus illi ignoscens, tandem effecit tit sui

peccati iudex esset. Neque enim vi aut manu hominum

expulsus fuit e Sohar, sed caeca animi anxietas

in cavernam eum fugavit ac rapuit, quia

carnis suae cupiditatem potius quam Dei mandatum

sequutus erat. Atque ita in castigandis fidelibus

poenas mitigat, ut illis cédant in optimam medicinam.

Nam si praecise ageret cum eorem stultitia,

confusi prorsus iacerent. Dat igitur spatium resipiscendi,

ut sponte culpam agnoscant.

31. Et dixit primogenita. Hie prodigium narratur

a Mose, quod lectores merito obstupefacere

debet. Qui enim venire in mentem potest filiabus

Lot incestus concubitus, quum adhuc prope in

oculis versetur horribilis Dei vindicta in Sodomitas,

cuius praecipuam fuisse causam sciebant foedas nefandasque

libidines? Etsi autem non tarn libidinis

ardore quam stulto propagandae sobolis desiderio

impulsae sunt ad tale fiagitium, nimis tarnen caecus

fuit furor, quam natura dictât modestiam pudoremque

abiicere, et belluino more confundere omne

turpis et honesti dis^rimen. Caeterum quo melius

teneamus rei totius summam, singula ordine tractanda

sunt. Ac primo quod ad consilium primogenitae

filiae Lot spectat, cui deinde minor obsequuta

est, ita sine controversia statuo, neutram

carnis illecebris fuisse inductam, sed tantum de

procreanda sobole cogitasse. Qualis enim fuisset

ista rabies, patris iam senis concubitum appetere?

Deinde quod furtim tantum una nocte se maior

insinuât, sororem vero suam proxima nocte supponit :

gravidae in patris amplexum redire non curant:

inde colligimus non alio spectasse nisi ut matres

fièrent. Neque tarnen mihi probatur eorum divinatio,

qui dicunt crasso errore fuisse d'eeeptas, quod putarent

totum mundum una cum Sodoma absorptum

esse. Nuper enim habitaverant in Sohar: deinde

sub oculis patebant amoenae regiones incolis nequaquam

vacuae : praeterea ex pâtre didicerant

specialem poenam Sodomitis et aliis vicinis inflictam

esse. Nee vero ignarae erant unde genus pater

duxisset: et qualem patruum sequutus esset ex

patria. Quid igitur? Nempe quum persuasum illis

esset, domos liberis fulciri, durum illis ac triste

fuit steriles manere. Et videri potërat orbitas pâtre

mortuo intolerabilis : quia tune se désertas fore,

omnique auxilio nudatas cernebant. Hinc ergo

praepostera cupiditas, hinc caecus ad incestum coitum

expetendum impetus, quod solitariam vitam

metuunt quae multis aerumnis exposita sit. Nec

dubito quin Moses référât non quid praetexuerint,

sed quid loquutae sint ex vero animi sensu. Semen

ergo procreare cupiunt, secundum consuetudinem

gentium omnium. Ideo enim adducunt totius mundi

exemplum, quia iniquum esse iudicant ut deterior

sua sit quam aliorum conditio. Ubique, inquiunt,

elocantur puellae, quae filios suscipiant, et suas

familias ita aedificent: cur. ergo ad perpetuam orbitalem

damnatae essemus? Interêa tarnen non ignorant

se immane aggredi facinus. Cur enim patrem

inebriant, nisi quia satis coniiciunt adduci ad consensum

non posse? Si ille ab incestu àbhorret, necesse

est filias simili conscientia tangi. Nullo igitur modo

sunt excusabiles, quod se ad obscoenum concubitum

prostituunt, a quo naturaliter gentes omnes abhorrent.

Et certe quum vulgaribus quoque peccatis

culpam suam agnoscere cogantur homines, quomodo

se in portentoso scelere absolverent, quin eos metus

aliquis ex Dei iudicio pungat? Quare filiae Lot,

répugnante conscientia, se ad facinus hoc praecipitant:

nec alia fuit fallendi patris ratio quam notitia

turpitudinis, quam ab ipsis damnari necesse fuit,

quum scirent naturae ordini esse contrariam. Verum

hinc apparet quo rapiantur homines dum sequuntur

quod placet: nihil scilicet tarn absurdum imo belluinum

est, quo non ruamus, ubi fraenum laxamus

carni nostrae. Quare hoc nobis omnium votorum

prineipium sit, sciscitari quid Dominus permittat:

ne veniat in mentem quidquam nobis appetere, nisi

quod per eius verbum licet.

Et vir non est in terra. Non inte^ligunt omnes

gentes esse exstinetas, quemadmodum hallucinati

sunt multi interprètes, sed quia metu in cavernam

compulsae, desertam vitam agebant, queruntur spe

coniugii se privatas. Et certe ita seorsum degebant

a rekquis gentibus, ac si in privatum aüquem

mundum essent relegatae. Si quis obiieiat, potuisse

petere a patre maritos: respondeo, nihil esse mirum

si pavore oppressae, non aliud quam quod in manu

erat suis malis remedium quaesierint. Futabant

enim se deserto monte, et cavernae latebris inclusas,

nihil amplius habere cum genere humano commereii.

Etsi autem fieri potest (quemadmodum

prius admonui) ut aliqui ex servis simul habitaverint,

imo id verisimile est, quia vix aliter poterat

vinum suppetere in oaverna, nisi plaustro fuisset

cum reliqua annona advectum; tarnen quia servorum

nuptias aspernantur, negant sibi maritos esse

superstites. Porro nomen terrae in priore membro

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!