26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

291 COMMENTARIÏÏS 5 IN GENESIN. 292

9. Et vocavit Abimelech Abraham. Sunt qui putant

regem Gerar de Abraham non conqueri: sed

potius testari suam poenitentiam. Si tarnen probe

expendimus verba, confessio est mista expostulation!.

Quamvis queratur iniuste fecisse Abraham,

in eum tarnen non transfert culpam, ut omni se

reatu liberet. Ac iure potuit reiicere culpae partem

in Abraham, sicuti facit, modo simul peccatum suum

agnosceret. Sciamus ergo regem istum non fecisse

quod hypocritae soient. Nam simulatque culpandis

aliis oblatus est praetextus, secure se absolvunt:

imo haec illis videtur esse légitima purgatio, si alios

in societatem reatus trahant. Abimelech autem

quamvis queratur se fuisse deceptum, et lapsum

imprudentia: se tarnen interea magni peccàti damnare

non dubitat: Per te inquit, non stetit quin ego

me et totum regnuin maximo scelere obstrinxerim.

Non est ergo cur se quisquam aliunde inductum

fuisse obtendons ad peccandum, culpam a se derived

Notandum vero est, adulterium hic vocari

grande peccatum, quod non unum modo hominem,

sed totum populum quasi piaculo obligat. Non poterat

sane ita loqui rex Gerar quin sacrosanctum

agnosceret ius coniugii. Atqui hodie Christianos,

saltern qui se hoc nomine venditant, iocose extenuare

tantum nefas non pudet, a quo profanus homo tantöpere

abhorruit. Sciamus tarnen Abimelech verum

fuisse divini iudicii praeconem, quod suis cavillis

frustra eludere conantur miseri homines. Ac in

memoriam subinde recurrat illud Pauli, Nolite falli:

propter haec enim venit ira Dei in contumaces

(1. Cor. 5, 9. Bph. 5, 6). Quod peccatum facit

totius regni commune, ratione non caret: nam

scelerum impunitas totam regionem quodammodo

polluit: praesertim vero in regis persona iram Dei

in totum populi corpus provocari notum est. Quo

maiore studio et cura rogandus est Deus, ut quos

nobis praefecit cum imperio, etiam suo spiritu

gubernet : deinde ut regionem, in qua nobis hospitium

concessit, immunem ab omni piaculo, puramque

conservet.

10. Quid vidisti ut hoc faceres? Hac interrogatione

prospicit rex in futurum tempus. Cogitât non

temere hac simulatione usum fuisse Abraham:

quum graviter offensus fuerit Deus, in idem rursus

periculum incidere metuit. Ergo tarn sollicita inquisitio

testatur voluisse incommodo mederi. Iam

aequi et mansueti animi non vulgare Signum est

quod Abrahae liberam defensionem permittit. Seimus

quam praecise et ferociter expostulent qui se

laesos fuisse putant: quo maiori laude digna fuit

ista regis moderatio erga hominem extraneum et

ignotum. Interea discamus eius exemplo, sic expostulate

cum fratribus, si qua nobis facta sit iniuria,

ut illis posse respondere per nos liceat ac

liberum sit.

11. Et dixit Abraham. Duo sunt huius responsionis

capita. Nam primo se metu inductum fuisse

fatetur ut coniugium suum tegeret. Deinde excusandi

causa se mentitum fuisse negat. Etsi autem

merito testatur Abraham non fraudulento consilio,

nec ut cuiquam noceret, tacuisse de suo coniugio:

reprehensione tarnen dignus fuit, quod timori succumbens,

quantum in se erat prostituit uxorem ad

stuprum. Quare in eius excusatione adeo laborandum

non est: quia quidquid instaret discriminis ad

praestandum mariti officium in asserenda pudicitia

uxoris; magis cordatum animosumque esse decuit.

Adde quod diffidentiae signum fuit, illicitam astutiam

comminisci. Quod ad suspicionem pertinet,

quamvis passim grassari cerneret immanem scelerum

licentiam, iniquum tamen fuit tam sinistre iudicare

de populo uno quem nondum expertus erat:

omnes enim fingit homicidas. Bed quia de his

rebus satis disserui capite duodecimo, nunc obiter

attigisse sufficiat. Interim haec summa tenenda est,

Abraham non disputare an légitimant causam habuerit

coram Deo, sed tantum ad placandum Abimelech

intentum esBe. Gaeterum notanda est haec

loquutio: ubicùnque non régnât Dei timor, facile

ad o'nme scelerum genus provolvi homines: ut neque

parcant humano sanguini, neque a rapinis, violentia

et contumeliis sibi tempèrent. Et certe solus

est Dei timor qui nos mutua humanitate devincit,

continet in modestia et truculentiam cohibet, ne

belluarum instar alii alios voremus. Piet quidem

interdum ut qui timoré Dei vacui sunt, aequitatis

speciem colant. Deus enim ut servet ab interitu

humanum genus, impiorum libidines occulto fraeno

compescit. Sic tamen omnino habendum est, apertam

esse quibuslibet iniuriis ianuam ubi evanuit

pietas et Dei timor: cuius rei nimis clarum hodie

documentum exstat in horribili scelerum diluvio,

quod totam fere terram occupât. Unde enim tam

multiplex fallendi fraudandique varietas, tanta perfidia

et crudelitas, nisi quia Dei contemptu oppressa

est omnis aequi tas? Iam quoties nobis difficile certamen

est cum saeculi nostri corruptelis, -veniat

nobis in mentem aetas Abrahae: quae quum impietate

et aliis sceleribus referta esset, sanctum tamen

virum ab officio non abduxit.

12. Et etiam vere soror mea est. Nonnulli Saram

putant germanam fuisse Abrahae sororem, non

tamen uterinam, utpote quae ex secunda uxore nata

esset. Quia tamen nomen hoc latius patet apud

Hebraeos, libenter diversam coniecturatn amplector,

in secundo gradu sororem illi fuisse: ita verum erit

istud communem habuisse patrem, hoc est, avum,

ex quo per fratres germanos descenderant. Porro

elevat peccatum suum Abraham, suumque silentium

a mendacio discernit: et certe vere prôfitebatur se

fratrem esse Sarae. Verbis quidem non aliud quam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!