26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

149 COMMENTARIüS IN GENESIN. 150

fioet: qucinadmodum hie Dominus clare alloquitur

sanctum Noah, et eius filios, deinde sigillum annectit

certitudinis causa. Quare si avellitur sacramentum

a verbo, desinit esse quod vocatur. Sit, inquam,

vocale signum: oportet ut vim suam retineat, nee

degeneret a sua natura. Nee tantum inanis est ac

ludicra sacramentorum administrate ubi verbum

Dei silet: sed meras Satanae praestigias secum

trahit. Inde etiam colligimus hoc fuisse proprium

sacramentis ab initio, ut ad fidei confirmationem

valerent. Nam certe in foedere inclusa est promissio,

cui fides respondere debet. Yidetur quibusdam

absurdum esse, fidem talibus adminiculis

fuleiri. Sed qui sic loquuntur, primum quanta sit

ruditas mentis nostrae et imbecillitas non expendunt:

deinde quam debent arcanae spiritus virtuti

operandi laudem non tribuunt. Dei quidem unius

est fidem inchoare et perficere: sed quibus visum

fuerit organis, quorum libera est penes ipsum

electio.

13. Arcum meum ponam in mibe. His verbis

magni quidam theologi indueti sunt ut iridem negarent

fuisse ante diluvium: quod frivolum est.

Neque enim Mosis verba sonant fabricatum fuisse

arcum qui prius non esset: verum notam fuisse illi

insculptam, quae divinae gratiae signum hominibus

daret. Id ut clarius pateat, memoria repetere convenit

quod alibi diximus, quaedam naturalia esse

signa, quaedam vero praeter naturae ordinem.

Atque huius seeundae classis quanquam multa passim

exempla in scripturis exstant, singularia tarnen

sunt, neque ad communem pertinent ac perpetuum

ecclesiae usum. Terrenis enim elementis uti placuit

Domino, quae véhicula essent tollendis sursum hominum

mentibus. Ita arcum coelestem, qui naturaliter

prius fuerat, hie consecrari puto in signum et

pignus : atque novum illi munus imponi : Quando ex

se ipso rei potius contrariae signum foret: diuturnam

enim pluviam minatur. Sit ergo hie verborum

sensus: Quoties vos terrebit pluvia, arcum respicite.

Nam quamvis pluviam videatur cogère ad obruendas

terras, vobis tarnen futurae siccitatis testis erit: atque

ita maiore vos fiducia stare tunc decet, quam liquido

ac sereno coelo. Proinde non est quod rixemur cum

philosophi8 de iride: Nam etsi ex naturalibus causis

oriuntur colores illi: sacrilegi tarnen sunt qui Deo

ius et arbitrium quod in creaturas habet eripere

conantur.

15. Becordabor foederis. Moses Deum to ties loquentem

inducens, admonet praeeipuas esse verbi

partes, et inde aestimanda signa. Humanitus autem

loquitur Deus, quum se iridis adspectu rediturum

dicit in foederis sui memoriam. Sed hoc ad fidem

hominum.referri debet, ut Deum cogitent non esse

oblitum sui foederis, quoties arcum suum tetenderit

in nubibus.

18. JErant filii Noah. Filios Noah enumerat

Moses non modo sibi transitum facturus ad sequentem

historiam, sed ut vim illius promissionis magis

illustret: Replete terram. Nos enim quam efficax

fuerit Dei benedictio, melius inde coneipimus,

quod ex tarn paucis hominibus brevi prodiit immensa

hominum multitudo: et quod domus una, et quidem

exigua, in tot numerosas gentes exerevit.

20. Goepit vero Noah. Non ita interpreter,

quasi tunc primum colendis agris operam dare coeperit:

sed potius (ineo iudieio) significat Moses,

Noah collecto animo quantumvis esset senex, rediisse

ad agrorum eulturam et pristinos suos labores.

Caeterum an vinitor fuerit, incertum est.

Vulgo creditur nullum fuisse vini usum ante id

tempus. Ac eo libentius reeepta fait opinio, quod

honestus esset praetextus ad extenuandum peccatum

Noah. Atqui fruetum vitis, qui prae aliis omnibus

excellit, neglectum iaeuisse inutilem, mihi non est

probabile. Neque etiam dicit Moses, quo primum

die vinum gustavit Noah, fufsse ebrium. Ergo

hoc in medio relinquens, potius ex ebrietate Noah

discendum esse arbitror quam foeda et detestabilis

res sit ebrietas. Sanctus patriarcha, insigne frugalitatis

et temperantiae exemplar, turpem ac pudendum

in modum sui oblitus, nudum se in terram

proiieit, ut pateat omnium ludibrio. Quanto igitur

studio colenda nobis sit sobrietas, ne quid simile,

vel etiam deterius contingat? Dixit olim profanus

ille philosophus: Vinum esse terrae sanguinem:

ideo quum se intemperanter ingurgitant homines,

merito poenas terrae matri luere. Sed meminerimus

potius, quia nobile et pretiosum Dei munus

homines turpi abusu profanant, ipsum esse ultorem.

Ac sciamus Dei iudieio Noah produetum fuisse in

theatrum, ut aliis omnibus documento esset ne se

largiore potu inebrient. Poterat certe venia uteunque

dari saneto viro, qui labore defunetus, vini

potu se exhilarans, iustam se mercedem capere

putat. Atqui Deus aeternam illi probri maculam

inurit. Quid igitur otiosis ventribus, et gurgitibus

inexhaustis futurum putamus, quibus hoc unum propositum

est certamen quomodo quamplurimum vini

absumant? Etsi autem durum fuit correctionis genus,

bene tarnen cum servo Dei actum est, dum ad sobrietatem

revocatus fuit, ne vitio, cui semel succubuerat,

indulgere pergens, se ipsum perderet: quemadmodum

ebriosos homines videmus continua intempérie

tandem obbrutescere.

22. (Jham pater Chenaan. Accedit ad augendum

moerorem Noah haec circumstantia, quod a proprio

filio illuditur. Tenendum semper memoria est, divinitus

fuisse inflietam illi hanc poenam, partim,

quia non levé erat eius delictum, partim ut in eius

persona temperantiae documentum omnibus saeculis

Deus statueret. Hoc per se meretur ebrietas, ut

10*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!