26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

561 CQMMENTARIUS IN GENESIN. 562

plices circuitus non esse quaerendum, quern a pueritia

didicit praesidem esse domus Abrahae, modo

ne ab eius pietate dogeneret. Caeterum quatenus

in hac parte valere debeat patrum autoritas, alibi

diximus. Neque enim Dei consilium fuit, vel se

hominibüs subiicere, vel sine delectu probare quidquid

a maioribus proditum esset, utpote qui toties

damnât in Iudaeis stultam patrum imitationem : sed

in pura sui notitia tenere Iacob.

4. Et loseph ponet manum. Clausula haeo addita

fuit testandae maioris indulgentiae causa. Quanquam

enim dum optabat Iacob sibi mortuo claudi

oculos manu loseph, buic voto quaedam implicita

erat carnis infirmitas : non tarnen gravatur Deus morem

gercre, ut novi exsilii dolorem temperet. Porro

scimus vetustisshnum fuisse ritum claudendi oculos :

atque ut quisque sanguine vel amore erat proximus,

fuisse hoc officio defunctum.

5. Et surrexit Iahacdb. Surgendi verbo videtur

notare Moses, sumpsisse Iacob ex visione novum

vigorem. Quanquam enim non exciderant aliae promfssiones,

valde tarnen opportunum fuit recentis

memoriae subsidium, ut terram Chanaan in corde

suo gestanB, aequo animo ferret eius absentiam.

Quum autem dicitur secum tulisse quaecunque acquisierat,

vel possederat in terra Chanaan, probabile

est una cum pecore venisse servos et ancillas. Atqui

in egressu nulla eorum fit mentio: imo paulo

post, quum singula familiae capita enumerat Moses,

venisse dicit septuaginta tantum animas. Si quis

dicat, Iacob inedia coactum servos manumisisse, vel

casu aliquo nobis incognito eos perdidisse, frigida

erit divinatio: nihil enim habet coloris, quum industrius

esset paterfamilias, et terrenis Dei benedictionibus

fioreret, nudatum prorsus fuisse, ut ne

servulus quidem ei restaret. Magis probabile est,

quum ad serviles operas tracti sunt, servis quoque

fuisse spoliatos in Aegypto: saltern non relictam

illis fuisse copiam, cuius fiducia quidquam auderent.

Quanquam autem in liberationis historia de servis

subticet Moses, ex aliis tarnen löois elicere promptum

est, non absque servis egressos esse.

8. Haec sunt autem nomina. Recenset filios et

nopotes Iacob, donee ad summam numeri perveniat.

Quod autem septuaginta tantum ponit animas, Stephanus

autem (Act. 7, 14) quinque superaddidit,

librariorum errore factum esse non dubito. Infirma

enim Augustini solutio est, quod Stephanus per prolepsin

eos annumeret qui postea nati sunt in Aegypto,

longe enim maior catalogus texendus fuisset. Deinde

répugnât hoc spiritus sancti consilio, quemadmodum

paulo post videbimus: quia hic non agitur quantam

sobolem Iacob morions superstitem reliquerit, sed

quo die descendit inAegyptum quanta ei fuerit familia.

Septuaginta animas a se progenitas duxisse

narratur, vel illic reperisse, ut comparatio huius

Calvini opera. Vol. XXI11.

tam exigui numeri cum immensa ilia multidudine

quam Dominus eduxit, mirificam benedictionem magis

illustret. Quod autem imputandus sit error

librariis, inde constat, quia apud. graecos interprètes

tantum in unum locum obrepsit: alibi autem cum

hebraica supputatione conveniunt. Facile autem

fuit, ubi notis signantur numeri, corrumpi locum

unum. Hino etiam factum fuisse suspicor, quia hebraicae

linguae fere ignari erant qui tractabant,

scripturam, ut locum in actis vitiatum esse putantes,

perperam verum numerum mutarint. Si oui

tarnen magis placeat, Lucam rudibus et elementariis

hoc dédisse, qui graecae lectioni assueti erant, non

contendo. In verbis quidem Mosis nulla est ambiguitas,

nee est cur nos tantula res torqueat, in qua

nihil est absurdi: neque enim mirum est, literam

unam alterius loco in notulis fuisse positam: hoc

magis ad rem pertinet, quorsum a Mose referatur

tarn exiguus numerus, expendere. Nam quo minus

consentaneum. est, homines septuaginta non ita longo

temporis successu in tantum populum crevisse: ita

inde clariusDei gratia relucet. Atque haec quoque

ratio est cur numerum hune saepius celebret. Fuit

enim haec minime humana propagandae ecclesiae

ratio, quum solitarius vixisset Abraham usque ad

senium, post mortem Isaac restaret unus Iacob,

auctus vero mediocri familia in angulum Aegypti

conclusu8 foret, repente scaturire incredibilem populum

ex fonte arido. Quod Saul unus ex filiis

Simeonis dicitur natus ex Chananitide, quum aliorum

matres non nominet Moses, non dubito quin

consulto probrum generis notare voluerit. Caverunt

enim sedulo sancti patres, ne se connubiis miscerent

cum gente.illa, a qua coelesti decreto divisi erant.

Quod Moses, perscriptis nominibus filiorum Leae,

in epilogo dicit fuisse triginta très animas, quum

tarnen non plures triginta duabus posuerit: ita accipio,

Iacob primum in ordine debere censeri. Nee

obstat quod dicit totidem illi fuisse filios vel filias

ex Lea. Etsi enim proprie de filiis habetur sermo,

initium tarnen sumitur a capite. Nam quod Hebraei

Iochebed Mosis matrem. subaudiunt, quia nimis

coactum est, repudio. De filiabus etiam movetur

quaestio, annon plures habuerit quam duas. Si tantum

nominaretur. Dina, dici posset expressam eius

mentionem fieri propter singulare faoinus quod ei

contigerat. Sed quia in progenie Äser alteram feminam

numef at Moses, potius coniicio vel eas adhuc

fuisse innuptas, vel solas: nam de uxoribus nulla

hic fit mentio.

28. Et Iéhuâdh misit ante se ad loseph. Quia

regio illa délecta fuerat a loseph in hospitium patri

et fratribus, ideo nunc rogat Iacob, ut locum paratum

adveniens reperiat: hoc enim valet loquutio

qua Moses utitur: non quod sibi aedes exstrui et

ornari postulet: sed tantum ut sine molestia illi&

36

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!