26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

79 COMMENTARIUS IN GENESIN. 80

ex hoc loco Christiani doctrinam de tribus in Deo

pereonis, vereor ne satis firmum sit argumentum.

Neque enim eadem est quae superioris loci ratio:

Faciamus hominem, etc. quoniam hie Adam sub

dictione Nobis comprehenditur: illic autem aliqua

in Dei essentia distinotio exprimitur.

Nunc autem ne forte. Defectiva est oratio, quam

sic implendam arbitrer: Nunc restât ut in posterum

arceatur a fructu vitae. Nam his verbis monetur

Adam, non unius momenti, vel paucorum dierum

fore poenam cui addictus est: sed a beata vita

semper fore extorrem. Falluntur qui hic quoque

ironiam esse putant : ac si negaret Deus profuturam

esse homini arborem vitae, quam vis ea vescatur.

Potius enim symbolo eum privans, rem simul aufert.

Scimu8 quid valeant sacramenta: et supra dictum

fuit, arborem datam esse in vitae pignus. Quare

ut se priore vita privatum esse intelügat, solennis

exeommunicatio additur, non quod illi Dominus spem

omnem salutis praeeidere voluerit; sed tantum auferre

quod dederat, ut nova alibi subsidia quaereret.

Bestabat autem in sacrifieiis expiatio, quae ilium

restitueret in vitam quam perdiderat. Prius communicatio

cum Deo Adae vivifica erat: ex quo inde

alienatus est, vitam recuperare oportuit in Christi

morte, cuius vita tunc vivebat. Oertum quidem est,

non potuiBse hominem, etiamsi totam arborem vorasset,

vita frui, Deo invito: sed Deus, institutionis

suae respeotu, vitam coniungit cum externa tessera,

donee inde ablata sit promissio. Neque enim fuit

unquam in arbore vis aliqua intrinseca : sed quatenus

illius usu gratiam suam homini obsignaverat,

vivificam facit : ut certe nihil fallaciter nobis figurât,

sed cum effectu (ut aiunt) semper nobiscum loquitur.

In summa, voluit Deus fiduciae materiam quam dederat,

ex hominis manibus excutere, ne sibi de vitae

perpetuitate, quam amiserat, spem inanem

fingeret.

23. Emisit eum Dominus. Hic Moses partim

quod de poena homini inflicta dixerat prosequitur:

partim Dei bonitatem commendat, qua mitigatus

fuit iudicii rigor. Clementer exsîlium Adae mitigat

Deus, quum illi domioilium in terra adhuc residuum

facit: et victum illi ex cultura, quam vis laboriosa,

assignat. Inde enim colligit Adam, aliquam haberi

a Domino curam sui, quae paterni amoris testimonium

est. De poena vero iterum Moses concionatur,

ubi narrât expulsum fuisse hominem, et Cherubim

oppositos cum lamina gladii versatilis, qui ab ingressu

horti ipsum arcerent. Dioit Moses locatos

fuisse Cherubim a plaga orientali: qua parte scilicet

patebat homini accessus, nisi prohibitus fuisset.

Additus fuit ad terrorem gladius versatilis, vel utrinque

acutus. Quanquam Moses nomen expressit,

quod a candore vel ardore deductum est. Ergo

Deus vitam Adae concédons, et alimenta suppeditans, I

ita beneficium suum restringit, ut illi semper ante

oculo8 versentur aliqua irae suae indicia, ut sibi ad

vitam unde excidit, per infinitas miserias, per temporale

exsilium, et per mortem transeundum esse

subinde reputet. Tenendum enim est memoria

quod diximus, non ita deiectum fuisse Adam, quin

spes veniae illi relicta fuerit. Exsulabat ab illo regio

palatio, cuius dominus flier at, sed alibi locum

adeptus est quern inhabitaret: deliciis prioribus orbatus

erat, sed qualiscunque adhuc victus suppetit:

ab arbore vitae erat excommunicatus, sed novum

remedium offertur in sacrifieiis. Quidam gladium

versatilem exponunt, qui non semper direota acie

in hominem vibretur, sed ostendat interdum palam

laminae, ad dandum poenitentiae locum : sed intempestiva

est allegoria, quum Dei consilium fuerit,

hominem prorsus ab horto excludere, ut vitam alibi

quaereret. Ex quo autem beata ilia ubertas loci et

amoenitas fuit abolita, supervacuus fuit gladii terror.

Per. Cherubim non dubium est quin angelos Moses

designet: atque in eo se ad populi sui captum accommodât.

Iusserat Deus ad arcam foederis statui

duos Cherubim, qui operculum alis suis tegerent.

Ideo saepe dicitur sedere inter Cherubim. Quod

hac forma pingi voluit angelos, non dubium est

quin per indulgentiam id veteris populi ruditati

fuerit datum. Puerilibus enim rudimentis indigebat

aetas ilia, ut Paulus docet (Galat. 4, 3). Inde Moses

nomen quod angelis tribuit.mutuatus est: ut

homines assuefaceret ad genus revelationis, quod

ipse divinitus acceptum fideliter per manus tradiderat.

Nam Deus quod utile esse noverat populo

suo, volebat in sanctuario cognosci. Et certe haec

nobis tenenda ratio, ut nostrae infirmitatis oonscii,

non tentemus sine adminiculis in coelum evolare.

Fiet enim alioqui ut in medio cursu evanescant

omnes nostri sensus. Scalae autem et véhicula

tunc erant sanctuarium, area foederis, altare, et

mensa cum suis appendicibus. Porro véhicula et

scalas voco, quia in eum finem minime ordinata

erant eiusmodi symbola, ut Deum fidèles tabernaculo

quasi ergastulo includerent, vel affigerent terrenis

elementis: sed ut congruis aptisque rudimentis

adiuti, 8ursum contenderent. Sic David et Ezechias,*

spirituali intelligentia vere praediti, longe aberant

a crassis illis figmentis, ut Deum loco affigerent.

Neque tarnen dubitant Deum vocare qui sedet vel

habitat inter Cherubim, ut se et reliquos in legis

paedagogio contineant. Denique hoc loco angeli

vocantur eadem ratione Cherubim, qua corporis

Christi nomen ad sacrum coenae panem transfertur.

Quod ad etymologiam spectat, ne inter Hebraeos quidem

convenit. Opinio magis recepta est, 3 esse

servilem literam, et notam similitudinis : ideo tantundem

valere Cherub ac si diceretur: Quasi puer.

I Sed quia répugnât Ezechiel, qui communiter pro

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!