26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

125 COMMENTARIt

11, 7 ilium iustitiae quae secundum fidem est, faciat

haeredcm. Quasi vero non prodierit ex hoc

fonte quidquid virtutum, et quidquid laude dignum

in sancto viro fuit. Venire enim in mentem debet

quibus tentationum machinis assidue concussum

fuerit eins pectus. Primum ipsa moles arcae potuit

obruere omnes eius sensus, ut ne digitum quidem

ad opus inchoandum tolleret. Quanta arborum congeries

caedenda fuit, sibi proponant lectores: quantus

fuerit vecturae labor, quanta difficultés coagmentandi.

lam res in longum tempus differebatur.

Sanctum enim virum ultra annos centum in labore

molestissimo occupari oportuit. Nee vero putandum

est tarn stupidum fuisse quin venerint illi in mentem

eiusmodi obstacula. Adde quod vix sperandum

fuit passuros esse eius saeculi homines ut cum

eorum ignominia sibi privatim salutem promitteret.

Prius de immani eorum truculentia dictum fuit.

Minime ergo dubium est quin homines modestos et

simplices sine causa quotidie lacesserent. Haec vero

plau8ibilis insultandi occasio fuit, quod Noah pas-

Bim arbores oaedendo terram nudaret, ac illos fraudaret

variis commodis. Vulgare proverbium est:

De umbra asini protervos homines et iurgiosos

litigare. Quid igitnr pro tot arborum umbris facturus

putasset Noah saevos illos Cyclopes, qui ad

omnem violentiam exercitati, ferociendi ansam undique

captabant? Sed hoc ad inflammandam eorum

rabiem praecipuum fuit, quod sibi asylum fabricans,

omnes exitio addiceret. Oerte nisi cohibiti fuissent

robusta Dei manu, centies lapidassent sanctum virum:

probabile tarnen est, non usque eo repressam

fuisse intemperiem quin scommatibus et ludibriis

subinde eum incesserent, adeoque lacerarent multis

probris, et atrocibus minis impeterent. Imo non

arbitror abstinuisse manus ab opère turbando. Ergo

quam vis alacriter mandat um sibi opus aggressus

foret, potuit tarnen quotannis plus millies labascere

eius constantia, nisi valde firmas egisset radices.

Ad haec quum res esset per se impossibilis, unde

tinius anni annona? unde tot animalibus pabulum?

Reponere iubetur quod toti familiae, pecoribus, et

feris be8tii8, avibus denique in victum decern men-

8ium sufficiat. Hoc vero ridiculum, postquam ab

agrioultura traductus erat ad arcae fabricam, illi

mandavi ut duplicem proventum colligeret: sed in

pabulo animalium multo plus erat negotii. Ergo

8uspicari poterat Deum sibi illudere. Postremum

erat ut animalia omne genus congregaret. Quasi

vero ad manum haberet sylvestres belluas, vel cicurare

posset: ut in ergastulo lupi cum agnis, tigres

cum leporibus, leones cum bobus, tanquam oves in

8uo Btabulo habitarent. Sed tentatio omnium gravi8sima

fuit, quod vitae petendae causa iubetur in

sepulcrum descendere, et se ultro privare aëre et

spiritu vitali: solus enim stercorum foetor, obstruc-

5 IN GENESIN. ' 126

tus ut erat in loco referto, statim post triduum

enecare poterat quidquid illic animantium fuit. Veniant

nobis in mentem tarn graves, et multipliées,

et diuturni sancti viri oonflictus, ut soiamus quam

heroica fuerit virtus ad extremum prosequi quod

Deus mandaverat. Dicit quidem uno verbo Moses

ipsum fecisse: sed cogitandum est quanto istud facere

Buperius humana virtute fuerit: ut praestaret

centies mori quam suscipere tarn laboriosum opus,

nisi aliquid altius praesenti vita spectasset. Singulare

ergo obedientiae exemplum nobis hie describitur:

quia Noah totum se Deo permittens, debitum

illi honorem reddidit. Scimus in hac naturae

pravitate quam prompti sint homines ad quaerenda

effugia, et ingeniosi ad comminiscendos praetextus

ne Deo pareant. Quare discamus et nos per omne

genus impedimenta perrumpere, nee locum dare

pravis cogitationibus, quae se Dei verbo opponunt,

et quibus mentes nostras implicare conatur Satan,

ne pergant quo Deus vocat. Hunc enim sibi honorem

haberi maxime flagitat Deus, ut eum sinamus

pro nobis sapere. Atque haec. vera est fidei pröbatio,

quum uno eius mandato contenu, ad opus

nos accingimus, nee cursum reflectimus, quidquid

obstaculi nobis ingerat Satan, sed alis fidei supra

mundum evehimur. Exprimit etiam Moses non

una tantum in parte Noah paraisse Deo, sed in

omnibus fuisse obedientem. Quod diligenter notandum

est : quia inde maxime oritur horribilis in vita

nostra confusio: quod non possumus sine exceptione

nos in totum Deo subiicere, sed parte aliqua defuncti

affectus nostros eius verbo saepe miscemus.

Hoc autem nomine laudatur obedientia Noah, quod

intégra fuerit, non dimidia: ut nihil eorum quae

Dominus iusserat, praetermiserit.

CAPUT VII.

1. Et dixit Iehova ad Noah: Ingredere tu, et

onmis dotnus tua arcam: quia te vidi iustum coram

me in aetate ista. 2. Ex omni animali mundo capies tibi

septena septena, virum et femeUam eius: et ex animali

quod non mundum est, bina, virum et femeUam

eius. 3. Etiam ex volatili coeli septena, masculum

et femeUam: ut vivum conservetur semen in superficie

omnis terrae. 4. Quia post Mes adJiuc septem

ego pluam super terram quadragimta dies, et quadraginta

nodes, et delebo omnem substantiam quam feci,

a superficie terrae. 5. Et fecit Noah secundum omnia

quae praeceperat ei Iehova. 6. Noah autem erat

sexcentorum annorum quando diluvium fuit aquarum

super terram. 7. Et ingressus Noah, et filii eius, et

uxor eius, et uxores filiorum eius cum eo in arcàm,

propter aquas dUuvii. 8. Ex animali mundo, et ex

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!