26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

269 COMMENTARIUS IN GENESIN. 270

quaestio: nam si hoc modo solebant quoslibet hospites

vexare Sodomitae: quid aliis factum fuisse dicemus?

Lot enim non tunc primum hospitalis esse

coeperat: illi autem semper fuerant libidinosi. Filias

suas probro exponere paratus est Lot, ut hospites

eripiat: quoties iam eas prostituere necesse fuerat,

si non alio remedio placari poterat eorum rabies,

qni viros ad stuprum flagitabant? Iam vero si tale

instaue periculum Lot novisset, hortandi potius erant

hospites ut se mature subducerent. Meo quidem

iudicio tametsi Lot urbis mores noverat, minime

tarnen suspicatus est quod accidit, ut impetum in

aedes suas facerent: atque id videtur novum fuisse.

Sed oportuit scilicet, quum ad habendum de populo

illo examen missi essent angeli, in hoc detestabile

facinus omneB prorumpere. Sic impii postquam diu

in malitia sua secure exsultarunt, tandem furiose

ruendo exitium suum momento accelerant. Yoluit

ergo Deus quum ad iudicium vocaret Sodomitas,

quasi extremum sceleratae vitae actum edere: et

spiritu vertiginis eos in scelus impulit, cuius atrocitas

loci interitum longius differri non sineret.

Quemadmodum enim sancti viri Lot hospitalitas

insigni praemio ornata fuit, quod nesciens angelos

hominum loco excepit, et con vi vas habuit domi suae:

ita Deus graviore poena ultus est obscoenam aliorum

libidinem, qui dum stuprum angelis inferre

conati sunt, non tantum in homines fuerunt iniurii,

sed sacrilego furore coelestem Dei gloriam violarunt

quantum in se erat.

6. Et egressus est ad eos Lot. Quod Lot foras

egreditur, seque periculo opponit, hinc apparet

quanta fide coluerit sanctum ius hospitii. Kara sane

virtus, quod hospitum salutem et honestatem praefert

suae vitae, quia semel protegendos suäcepit:

haec tamen animi magnitudo requiritur a filiis Dei,

ne sibi parcant ubi agitur officium et fides. Quamvis

autem iam graviter obsessa domo sua laesus foret,

blanditiis tamen mulcere studet féroces aminos,

dum suppliciter rogat ut a scelere suppersedeant, et

fratrum titulo eos dignatur. Apparet autem quam

truculenta fuerit illorum immanitas, et quam violentus

libidinis furor, dum tanta mansuetudine nihil

flectuntur. Hue vero tendit tarn belluini furoris

descriptdo, ut sciamus non ante sumptam fuisse de

illis poenam quam dum ad extremum scelerum progressi

essent. Meminerimus autem reprobos, ubi

iustaDei vindicta excaecati sunt, ruere quasi devotis

animis per quodvis nefas: nee quidquam omittere,

donee se Deo et hominibus prorsus exosos et detestabiles

reddant.

8. Mihi sunt duae filiae. Sicuti non vulgarem

laudem meretur constantia Lot, quod caput suum

pro hospitum defensione opposuerit: ita nunc admixtum

fuisse defectum narrât Moses, qui tantam

eius virtutem aliqua macula adspersit. Oonsilio enim

destitutus (ut in rebus perplexis fieri solet) illicitum

remedium excogitat. Filias enim suas ad stuprum

prostituere non dubitat, ut compescat indomitum

populi furorem. Atqui mille potius mortes obeundae

erant quam ineunda talis ratio. Sic tamen

fere sunt sanctorum opera: quia nihil ab ipsis tarn

absolutum exit, quod non aliqua in parte claudicet.

Urgetur quidem Lot extrema necessitate, nee mirum

est quod filias suas stuprandas offert, dum videt

sibi rem esse cum feris bestiis: inconsiderate

tamen mali unius remedium quaerit ex altero mala.

Quod eius culpam quidam exténuant, facile patior:

reprehensione tamen non caret, quod malum malo

compensât. Sed monemur hoc exemplo, ubi Dominus

spiritu invictae fortitudinis nos instruxit,

rogandum etiam esse ut spiritu prudentiae' nos gubernet,

nee unquam sanum iudicium, moderatamque

rationem excuti nobis sinat. Tunc enim demum

rite in officio pergemus, si in rebus turbatis composita

mente cernemus quid liceat, quid factu opus sit 'et

expédiât : et praesenti animo quodvis discrimen subire

parati erimus. Non enim minus periculosum est

captandis pravis consiliis raptari hue et illuc

mentes nostras, quam tumultuari metu. Redacti

autem in ultimas angustias, Dominum precari discamus

ut exitum aliquem aporiat. Alii diverso

praetextu Lot excusant, quod filias suas sciverit

minime expeti. Ego autem non dubito quin effugium

quod illi primum occurrit quaerere volens, a

via deflexerit. Hoc quidem extra dubium est, tametsi

nondum disertis verbis professi erant Sodomitae

quam turpi cupiditate aestuarent, Lot tamen

ex quotidianis eorum flagitiis iudicium feoisse. Si

quis absurdum esse obiiciat, totum populum duos

viros ad stuprum captasse: respondeo, quia crimen

illud consuetudine et usu sibi licitum esse fingebant,

paucis instigantibus turbam fuisse concitatam:

sicuti contingit ubi nullum habetur recti et iniusti

discrimen. Quum dicit Lot hac de causa'subiisse

tectum suum, sensus est, sibi commissos esse a Domino,

seque perfidiae reum fore, nisi protegere eos

studeat.

9. Facesse hinc. Quod Lot tam dure cum suis

precibus repellitur, quibus tamen ad sedandam eorum

proterviam nihil aptius adduci poterat: hinc

apparet quam indomitus fuerit hums gentis fastus.

Ac primo quidem minantur, si intercedere pergat,

peius mulctatum iri quam quos défendit. Deinde

exprobrant, quod homo extraneus iudicis partes sibi

sumat. Singulis autem verbis demonstrant qua

turgeant superbia. Unum opponunt multitudini: ac

si dicerent: Quo iure tu solus imperium tibi vendicas

in totam urbem? Deinde se indigenas esse

gloriantur, ilium vero inquilinum. Talis est etiam

hodie papistarum iactantia contra pios verbi ministros:

paucitatem enim illis probri loco obiioiunt,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!