26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

535 COMMBNTARIUS IN GENESIN. 536

Quod autem hac confessione nondum contentus est

Ioseph qtiin Simeonem detineat in vinculis, et suspensos

perplexosque alios dimittat, non fit malevolentia:

sed quia de fratre Beniamin et statu paternae

domus securus non est. Iure enim timere

potuif ne fraternae caedis machinatione prodita, ut

desperati homines soient, rursus essent aggressi

nefandum aliquod facinus, saltern deserto patre in

aliam partem rugissent: neque tarnen eius factum

pro lege habendum est: quia non semper expedit

tarn esse austeros, imo cavendum est ne tristitia

absorbeatur peccator, nisi mites et faciles ad dandam

Teniam simus. Ideo spiritus discretionis e coelo

petendus est qui nos moderetur, ne quid vel turbido

impetu, vel immodica duritie a nobis fiat. Hoc

quidem memoria tenendum est, sub aspero vultu

Ioseph non lenem modo et mansuetum affectum,

sed tenerrimam mollitiem latuisse.

27. M aperuit unus saccum suum. Quo consilio

pretium frumenti occulte in fratrum saccis repom

iusserit Ioseph, coniicere facile est, timebat

enim ne pater iam exhaustus, ad emendae rursus

annonae sumptum non sufficeret. Ipsi autem inventa

pecunia, quo se vertant nesciunt, nisi quod

expavefacti, Dei manum sentiunt sibi esse adversam.

Nam valde fuisse attonitos inde apparet quod ultro

non redeunt purgandae innocentiae suae causa:

promptum enim malo remedium erat, nisi fuissent

prorsus excaecati. Quare rogandus est Deus ut in

rebus dubiis ac turbulentis non modo fortitudinem,

sed etiam consilium suppeditet. Videmus etiam quid

valeat magna turba, nisi Dominus praesit: mutuo

se cohortari debebant filii Iacob, et in commune

dispicere quid facto opus esset : verum cessât omnia

deliberatio, nihil vel solatii vel remedii affertur:

imo dum quisque alios turbatos videt, mutuo inter

se trepidationem augent. Nihil ergo in rebus mi-

8eris proderit hominum societas, nisi e coelo nos

Dominus confirmet.

28. Ut quid hoc fecit Deus nobis? Non expöstulant

cum Deo, ac si putarent sibi abs re creatum

esse periculum, sed videntes pluribus modis sibi esse

infensum, miseriam suam déplorant. Sed cur non

potius sensum suum convertunt ad Ioseph: prompta

enim erat suspicio, fraude id esso factum, quia vellet

novas insidias struere. Qui fit igitur ut hominis

immemores, recta sibi Deum vindicem proponant?

Nempe quia semel eorum animos occupaverat haec

cogitatio, iustam et qualem promeriti erant mercedem

peccatis suis rependi, quidquid deinde malorum concurrit,

eodem referunt. Prius (ut diximus) obtorpuerant:

ex quo autem vivo divini iudicii metu tangi

coeperunt, semper ante oculos se ingerit illius Providentia.

Sic David, postquam dictante intus spiritu,

didicit e coelo missas esse ferulas quibus castigatur,

quanquam sibi aliunde mala palam infligi

videt, non tarnen hue illuc distrahitur, sed Deum

precatur ut vulneribus velit mederi quae fecit (2 Sam.

24, 10. 39). Haec non vulgaris prudentia est, ao

peraeque etiam utilis,/quoties aliquid adversi contigit,

ad reputanda Dei iudicia nos assuefacere. Yidemus

ut increduli dum fortuites casus imaginantur,

vel in acousandis suis hostibus defixi sunt, fremendo

et tumultuando tantum exaspèrent dolorem,

iramque Dei magis accendant. At vero quisquis se

in reputandis peccatis suis exercuit, sumulatque affligitur,

Deum sibi iudicem in conspectu statuens,

coram eo se humiliât, et spe veniae ad patientiam

se componit. Sed meminerimus non vere agnosci

Dei providentiam, nisi coniunctam cum iustitia. Nam

etsi iniusti saepe sunt homines quorum manu nos

castigat, tarnen incomprehensibili modo sua iudicia

per 60s exsequitur quibus obloqui vel obstrepere fas

non est. Nam et reprobi intèrdum, licet Dei manu

se per cuti agnoscant, dé ipso tarnen conqueri non

desinunt: quemadmodum exemplo Cain docuit Moses.

Ego tarnen querimoniam hano non interpretor

proferri a filiis Iacob, ut Doum insimulent tyrannicae

violentiae, sed quia perculsi metu ex poena

iterata non leviter sibi iratum esse colligunt.

29. Et venerunt ad Iahacob patrem suum. Longa

est superioris historiae repetitio, sed ; non supervacua:

quia exprimere voluit Moses quam anxie patri

excusaverint quod retentus esset Simeon in vinculis,

et quam enixe contenderint ut eius liberandi causa

sibi liceret fratrem Beniamin deducere. Hoc enim

ad rem non parum facit. Seimus quam acre sit

inediae telum: quum unica esset penuriae levandae

ratio, annonam ex Aegypto advehere, Iacob se et

domum confici mavult quam Beniamin dare reliquis

comitém. Quid hoc sibi vult, tarn praecise negare

quod filii necessitate coacti petebant, nisi quia

suspectoshabebat? quod etiam ex eius verbis olarius

perspicitur, dum illis suam orbitatem imputât. Quamvis

enim aliquid coloris haberet quod dixerant, a

fera bestia fuisse discèrptum: haerebat tarnen in

aegro corde sancti patriarchae occultum ex suspicione

ulcus: quia adversus innoxium puerum non

minus crudele quam hostile illorum odium plus satis

noverat. Porro hoc nobis cognitu utile est : nam

hinc apparet quam misera fuerit sancti viri conditio,

cuius animam tredecim continuis annis tarn

dira torsit anxietas. Adde quod ipsa taciturnitas

gravius illi tormentum fuit, dum sorbere cogitur,

quam concepit moestitiam. Summus vero mali cumulus

tentatio fuit, quae ipsum premebat quasi lusoria

inanisque fuisset Dei promissio. Nulla enim

illi spes nisi ex promisso semine: àtqui diabolos se

domi alere videt, a quibus non magis exspectanda sit

benedictio quam vita ex morte. Exstinctum putabat

Ioseph, restabat unus Beniamin integer: quomodo

ex tarn vitiosa sobole prodiret mundo salus? Magna

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!