26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

251 COMMENTARH

vel inhospitalem yooari. Belluina enim est crudelitas,

superbe despicere qui ordinariis praesidiis

nudati ad opem nostram confugiunt. Qnaeritur tarnen

an ita promisoue solitus fuerit quoslibet excipere

Abraham. Maior enim futurus erat concursus

quam ut turbae satisfecisset. Respondeo (quae

erat hominis prudentia) discrimen ab eo habitum

fuisse inter hospites. Et certe invitatio quam hic

refert Moses, aliquid habet non vulgare. Nee dubium

est quin angeli in ore et habitu aliquid rarae

dignitatis prae se tulerint, ut dignos non tantum

eibo et potu, sed etiam honore statueret Abraham.

Qui putant huius officii tarn fuisse studiosum, quia

edoctus esset a patribus angelos sub specie humana

saepe versari in mundo, nimis argute philosophai -

tur. Réclamât etiam apostoli autoritas (Heb. 13, 2),

qui negat tarn ab ipso quam a Lot cognitos primo

fuisse angelos, quum putarent se hospitio excipere

homines. Sic igitur habendum est, quum Abraham

videret homines aspectu reverendos, et qui singularis

praestantiae notas haberent, obviam fuisse progressum,

honorifice salutasse, et rogasse ut quiesoerent.

Et tunc maior fuit integritas, ut posset minore

periculo ius hospitale coli, quam nunc in tanta

hominum perfidia. Itaque tarn fréquentes ckuponae

pravitatis nostrae testes sunt, factumque nostra

culpa arguunt, ut praecipuum inter nos humanitatis

officium obsoleverit.

Et ineurvavit se. Hoc reverentiae symbolum

in oommuni usu fuit apud Orientales. Quod vetusti

quidam scriptores hinc mysterium elicere conati

sunt, Abraham unum ex tribus quös viderat, adorasse,

ideoque très in uno Deo personas fide esse

intuitum, quia frivolum est, et obnoxium sannis et

calumniis, omittere satius est. Ante enim diximus

exceptes fuisse angelos a saneto viro, ut officium

praestare hominibus voluerit: quod autem eius benignitatem

ornavit Deus, et hac mercede dignatus

est ut angelos Uli hospites offer ret, id non ante

agnovit quam se in fine prandii patefecissent. Humanus

est igitur ac civilis honor quem illis exhibet.

Quod autem unum peculiariter salutat, probabile

est ideo factum esse quia prae aliis duobus excelluerit.

Scimus enim angelos ut plurimum apparuisse

cum capite suo Christo: itaque hic in tribus

angelis unum désignât Moses legationis principem.

3. Ne mme transeas. Quod tarn blande, imo

suppliciter rogat Abraham, non dubium est quin

faciat permotus ea, quam dixi, causa. Nam si obviis

quibusque mactasset vitulos, statim immensis

sumptibus exhausta eius dorn us fuisset. Eorum

ergo virtuti et eximiis dotibus honorem habuit, ne

Deum contemneret. Ita neo passim tarn überaus

fuit ut erronibus vel aliis quibuslibet gregariis hominibus

supplicaret, nec eum induxit ambitio ut

5 IN GENES1N. 252

erga très istos solito benignius se effunderet: sed

amor et Studium donorum Dei, et virtutum quae in

illis emicabant. Quod vero frustum panis tantum

offert, non tantum vitandae iaotantiae causa, beneficium

quod erat daturus exténuât: sed quo facilius

consilio eius et preoibus obtempèrent, ubi persuasi

fuerint se non fore nimis graves ac molestos. Neque

enim libenter sumptus vel laborem affermit

modesti homines. Lotio pedum illo saeculo, et in

ea orbis plaga valde trita fuit: forte quod nudis

pedibu8 inter summos caloresiter facerent: optimum

autem hoc erat levandae lassitudini remedium, si

pedes calore adustos lavarent.

5. Idcirco transistis ad servum vestm/m. Non

intelligit consulto vel data opera venisse, ut hospitium

quaererent: sed opportune id accidisse significat:

ac si diceret, non fortuite in eum locum delapsos

esse, sed Dei consilio et manu adductos.

Ergo ad Dei providentiam refert quod tam commode

in locum idoneum inciderint, ubi se paulisper rendant,

donec mitigetur calor solis. Porro quum

certum sit ex sincero animi sensu ita loquutum

esse Abraham, statuamus eius exemplo quoties nobis

occurrunt fratres, qui nostro auxiiio indigent, eos

divinitus nobis offerri.

6. Et festinavit Abraham. Refertur Abrahae

sedulitas in tractandis hospitibus: et simul ostendit

Moses quam bene compositam domum habuerit.

Denique paucis verbis pingit nobis pulchram oeconomiae

figuram. Discurrit Abraham, partim ut mandet

quod vult fieri, partim ut quod proprium est

patrisfamilias exsequatur. Sara in tabernaculo se

continet, non ut desidiae indulgeat, sed potius ut

subeat ipsa quoque laboris partem. Praesto adsunt

famuli ad obsequium. Haec est suavis bene moratae

domus symphonia, quae tam repente exstare non

potuit, nisi longo usu assuefacti ad rectam disciplinam

singuli fuissent. Quod autem dicit Moses comedisse

angelos, quaestionem parit. Sunt qui exponant

comedentium speciem tantum praebuisse:

quod commentum ex "alio errore illis in mentem

venit, quia non veris corporibus, sed tantum spectris

imaginantur fuisse indutos. Atqui longe aliter (meo

iudicio) res habet. Primum non fuit haec prophetica

visio ubi oculis ingeruntur rerum absentium

imagines, sed re ipsa venerunt angeli in domum

Abrahae. Quare non dubito quin Deus, qui totum

mundum ex nihilo condidit, et quotidie mirus est

in formandis creaturis artifex, corpora illis ad tempus

dederit in quibus iniunctum sibi munus peragèrent.

Sicuti autem vere ambularunt, loquuti

sunt, et perfuncti aliis officiis: ita vere comedisse

statuo: non quod esurirent, sed ut laterent usque

ad tempus revelationis. Oaeterum ut Deus quae in

usum temporalem creata erant corpora, extemplo in

nihilum redegit: ita nihil absurdi erit si dicamus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!