26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

299 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 300

numéro, Iudaei fabulam suo more fabricant, quod

quum rumor sparsus esaet, supposititium esse parturn,

allati sint a vicinis plurimi infantes, quos lactando

puerperam se fuisse probaret Sara. Quasi

vero non perinde id cognitu facile fuerit quum

Isaac pendentem conspicerent ab eius uberibus: ac

non clarior, et in promptu fuerit demonstratio, si

lac digitis expressum ante oculos fluxisset. Bis

autem inepti sunt ac fatui Iudaei, qui non intelligunt

hanc loquendi formam perinde valere ac si

Sara vocaret se nutricem. Interea notandum quod

Sara lactandi munus cum partu coniungit: neque

enim Dominus liberis, priusquam nascantur,. alimenta

in matrum uberibus frustra praeparat. Sed

quas matrum honore dignatus est, hoc modo nutrices

constituit: et quae foetus suos alere gravantur,

sacrum naturae vinculum, quantum in se est, abrumpunt.

Si morbus vel aliud quidpiam impediat,

iusta est excusatio: sed puerperas sponte et per

delitias fugere lactandi molestiam, ut dimidiae tantum

sint matres, turpis est corruptela.

8. Et crevit puer, et M. lam narràre incipit

Moses quomodo abdicatus fuerit Ismael ex Abrahae

familia, ut solus Isaac legitimi filii et haeredis locum

teneret. Videtur quidem hoc primo adspectu

esse frivolum, quod Sara de nihilo succensens, rixam

domi excitaverit. Sed Paulus (Gal. 4, 21)

docet sublime hie nobis mysterium proponi de perpetuo

eçclesiae statu. Et certe si personas reputamus,

statuemus non fuisse rem lusoriam, quod fidelium

omnium pater filium primogenitum divinitus

abdicare iussus est: quod Ismael, licet eiusdem circumcisionis

particeps, in alienam gentem transit, ne

amplius in semïne benedicto censeatur: quod in

speciem laceratur ecclesiae corpus, ut dimidia tantum

pars maneat: quod Sara ancillae filium domo

expellens, uni Isaac haereditatem in solidum vendicat.

Quare si ad hanc historiam legendam afferatur

ea quae debet attentio, sponte se proferet mysterium

illud de quo disserit Paulus.

Et fecit Abraham convivium. Quaeritur cur non

potius natali vel circumcisionis die. Quod argute

philosophatur Augustinus, celebrari diem ablactationis

Isaac, ut discamus eius exemplo non amplius

esse pueri sensu, nimis coactum est. Nihilo etiam

magis consentaneum quod alii dicunt, Abraham, ne

gentium mores imitaretur, diem sumpsisse qui tunc

in communi usu non erat. Imo fieri potest ut honore

et laetitia natalem quoque filii sui prosequutus

fuerit. Sed huius convivii propter aliam causam

specialis fit menti o: quia tunc deprehensus fuit risus

Ismael. Neque enim eorum coniecturae assentior

qui putant novam historiam texi, et cum hac

molestia luctatam fuisse quotidie Sarâm: donee

tandem eiecto impio derisore, domum suam purgavit.

Probabile quidem est aliis quoque diebus simili pe-

tulantia elatum fuisse Ismael: non tarnen dubito

quin diserte exprimat Moses, eius ludibria in solenni

illo conventu Sarae apparuisse, et ex eo tempore

fuisse traducta. Caeterum lautitias convivii non

refert Moses in malam partem, sed tanquam de re

licita loquitur. Nihil enim prohibet quominus sancti

homines amicos ad communem laetitiam invitent, ut

Deo simul gratias agentes solito hilarius epulentur.

Colenda est quidem semper temperantia et

sobrietas, dandaque opera ut tarn apparatus ipse

sit frugalis, quam modesti convivae. Tantum dico

non adeo austere Deum nobiscum agere, quin liberalius

interdum amicos excipere permittat, vel dum

celebrandae sunt nuptiae, vel dum liberi nobis nascuntur.

Fecit ergo Abraham convivium magnum,

hoc est, extraordinarium : quia non solebat quotidie

tarn splendide instruere mensam: ea tarnen fuit

copia quae minime in luxum difflueret. Adde quod

pro modo facultatum ita lautus fuit in tractandis

amicis, ut ignotis etiam hospitibus sufficeret, quemadmodum

prius visum est.

9. Et vidit Sara filium Agar. Quemadmodum

ridendi verbum bifariam aocipitur apud Latinos,

ita et Hebraei tarn in bonam quam in malam partem

verbo suo utuntur: unde participium pnSD deductum

est. Non fuisse puerilem lusum et innoxium,

ex indignatione Sarae apparet. Fuit igitur

maligna subsannatio, qua protervus adolescens fratrem

adhuc infantem prae se contempsit. Ac notandum

est, epitheton quod hic Ismaeli datur, et

nomen Isaac ab eadem origine descendere. Isaac

patri et aliis sancti legitimique risus materia erat:

unde et nomen illi fuerat divinitus impositum. Benedictionem

Dei, ex qua tale gaudium manabat, in

ludibrium convertit Ismael. Ergo tanquam impius

illusor, fratri Isaac opponitur. Ambo (ut ita loquar)

sunt filii risus, sed longe diverso sensu. Isaac risum

ex utero matris secum attulit: quoniam insoulptum

gerebat certum gratiae Dei testimonium. Sic igitur

domum patris exhilarat, ut laetitia erumpat in gratiarum

actionem: Ismael autem canino suo risu et

profano Banctum illud fidei gaudium abolere conatur.

Nee dubium est quin se manifesta illius contra

Deum ' impietas hac subsannatione prodiderit.

Ad earn usque aetatem pervenerat ut minime ignarus

esset promissae gratiae, ob quam tanto gaudio

efferebatur pater Abraham: ipse tarnen superbe

sibi plaçons, in fratris persona Deo, et eius verbo,

Abrahaeque fidei insultât. Quare non sine causa

tam atrociter in eum Sara excanduit, ut iuberet in

exsilium profligari. Nihil enim sancto cordi acerbius

quam Dei gratiam videre derisui expositam. Atque

haec ratio est cur Paulus risum vocet persequutionem:

Persequebatur (inquit Gai. 4, 29) is qui

secundum carnem erat, spirituale semen: gladione

ac manu?, imo viralentis linguae ludibriis, quae non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!