26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

393 COMMENTARIUS IN GENESIN. 394

tas usque ad Christum, cuius adventu renovatus

est mundus.

14. Et erit semen tuum sicict pulvis terrae. Hue

redit summa, quidquid Abrahae pollicitus fuerat Dominus,

transmitti ad alios Iacob. Interim sanctum

virum oportuit hoc Dei testimonio fretum, contra

spem sperare. Quamvis enim ampla et magnifica

esset haec promissio, quocurique tarnen se verteret

Iacob, nihil bonae spei affulgere tunc potuit. Videbat

se hominem solitarium, nulla tunc conditio exsilio

melior erat, reditus incertus erat et plenus discriminis

: sed ita eum mediis omnibus destitui utile

fuit, ut a solo Dei verbo pendere disceret. Ita hodie

si liberaliter omnia nobis promittit Deus, interea

vero vacuus ad nos accedere videtur, hoc tarnen

honoris et reverentiae eius verbo nos déferre convenu,

ut fide divites simus ac pleni. Tandem vero post

mortem Iacob even tus docuit quam efficax fuerit haec

promissio. Quoexemplo docemur, Dominum minime

frustrari suos fidèles, quamvis eorum bonorum quae

promittit effectum post eorum mortem usque différât.

Et benedicent se in te otnnes fines terrae. Hoc

membrum plus habet ponderis, quod in Iacob et

eius semine recuperanda sit benedictio, a qua in

primo parente totum humanuni genus excidit.

Quid autem sibi velit haec loquutio, supra exposui,

nempe quodlaoob non tantum futurus sit exemplar

benedictionis, vel formula sed fons et causa, vel

hypostasis. Quanquam enim saepe hoc genere loquendi

notatur eximia quaedam félicitas, in multis

tamen scripturae locis tantundem valet ac benedictionem

suam petere ab aliquo, eique acceptam

referre, sicuti benedicere se in Deo homines dicuntur

qui ilium agnoscunt omnis boni autorem. Ita

nunc fore promittit Deus ut se in Iacob et eius

semine benedicant omnes gentes, quia nulla usquam

reperietur félicitas nisi ex fonte prodeat.

Caeterum quod Christi proprium est non absurde

transfertur ad Iacob, cuius in lumbis tunc erat

Christus. Ergo quatenus eo tempore Christi personam

sustinuit Iacob, in ipso dicuntur benedicendae

omnes gentes: sed quia aliunde pendebat tanti

boni exhibit», mox vice expositionis additur, in

semine. Nee obstat (quemadmodum alibi dixi) quod

nomen seminis est collectivum. Nam quia omnes

increduli honore et gratia se abdicant, et hoc modo

extranei censentur, ut seminis unitas constet, ad

ipsum caput necesse est venire. Hoc quisquis reverenter

expendet, facile videbit in hac interpretatione,

quae Pauli est, nihil esse tortuosum vel coactum.

15. Custodiamte. lam tentationi, quae obrepere

poterat sancto Iacob, mature Deus occurrit. Nam

etsi in alienam terram ad tempus extruditur, se

tamen illi fore custodem pronunciat donee eum reduxerit.

Longius deinde extendit promissionem,

quod nunquam eum deseret, usque dum compléta

sint omnia. Duplex aùtem huius promissionis usus

fuit. Nam et animum eius retinuit in fide divini

foederis: deinde ut sciret non aliter secum bene

agi, nisi promissaè haereditatis oompos foret.

16. Et expergefactUs est Iacob. Iterum confirmât

Moses non vulgare fuisse somnium. Nam qui

expergiscitur, tunc saltern agnoscit se delusum fuisse

somniando. Deus autem sign um insculpsit animo

servi sui, ut vigilans cognosceret coeleste fuisse

oräculum quod dormiens audierat. Porro in suis

verbis ultro se accusât Iacob, ac Dei bonitatem extollit,

qui se non quaerenti offerre dignatus est.

Putabat enim Iacob se illic esse solum : nunc postquam

apparuit Deus, miratur, et exclamât se plus

adeptum esse quam sperare ausus fuisset. Nee tamen

dubium est quin Deum invocaverit Iacob, et confisus

fuerit sibi ducem esse itineris: sed quia non

eo usque progressa erat eius fides, ut persuasus esset

Deum sibi esse tarn propinquum, merito gratiam

hanc amplificat. Sic quoties nos antevertit Dominus,

et plus praestat quam conceperint mentes nostrae,

exemplo patris nostri miremur Deum nobis

adfuisse. Porro si quisque nostrum reputet quam

exigua sit fides sua, semper omnibus iusta erit sic

loquendi ratio: quis enim modulo suo capit immensam

donorum congeriem, qua nos subinde cumulât

Deus?

17. Et timuit ac dixit. Mirum est cur timuerit

Iacob, quum tarn suaviter loquutus esset Deus : cur

locum vocet terribilem, ubi incredibili gaudio refertus

fuerat. Respondeo, quamvis servos suos exhilaret

Deus, simul incutere illis metum, ut cum

vera humilitate, suique abnegatione discant eius

gratiam amplecti. Non igitur intelligas formidine attonitum

fuisse Iacob, qualiter reprobi, simul ac se

ostendit Deus, expavescunt : sod incussus fuit illi timor

piae submissionis magister. Apposite etiam

locum ilium vocat, Portam coeli, propter Dei manifestationem.

Nam quia Deo in coelis locatur quasi

regia sedes, vere praedicat Iacob se viso Deo in

coelum pénétrasse: hoc sensu evangelii praedicatio

vocatur regnum coelorum, et sacramenta dici

possunt coelorum portae, quia in Dei conspectum

nos admittunt. Insulse tamen papistae hunc locum

ad sua templa detorquent, quasi in foetidis lupanaribus

habitet Deus. Atque ut demus non esse

impÜ8 superstitionibus polluta loca quae hoc titulo

insigniunt, tamen in nullum locum competit hie

honor, ex quo Christus deitatis suae praesentia totum

mundum implevit. Tantum fidei adminicula

(ut nuper docui) quibus nos ad se Deus attollit, coelorum

portae vocari queunt.

18. Et surrexit Iacob. Refert Moses sanctum

patrem non fuisse contentum praesonti gratiarum

actione, nisi gratitüdinis suae memoriam ad posteros

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!