26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

519 COMMENTARIüS IN GENESIN. 52»

xevelationis privetur, dum se ad magos et ariolos

confert, quibus solenne erat Dei veritatem in mendacium

convertere. Arcano instinctu conviotus est,

somnium a Deo profectum aliquid portendere: impostores

quaerit qui accensam divinitus lucem suis

fallaciis obtenebrent. Atque haec est humani ingenii

vanitas, sibi erroris duces ao magistros accersere.

Non dubium quidem est quin veraces esse

prophetas crediderit : sed quia sponte connivet, ac

voluntario errore ad decipulas properat, non satis

eum excusat falsa opinio : alioqui homines oculos

claudendo, cum aliqua plausibili excusatiöne Deo

impune illuderent. Ac videmus ut sibi multi patrocinium

quaerant ex crassa ingnorantia, qua scientee

ac volentes se implicant. Pharao igitur, quantum

in se erat, vaticinii fructu se privavit, magos quaerens

eius interprètes. Sicuti videmus quotidie accidere,

ut Veritas multis evanescat, quia propria &ocordia

vel nebulas sibi inducunt, vel nimis cupide

arripiunt falsa et adulterina commenta. Yerum

quia Dominus regno Aegypti volebat tunc succurrere:

Pharaon em ab errore quasi manu et vi

retraxit.

Non erat coniector ex eis qui interpretaretur.

Hoc remedio Deus occurrit ne somnium intercideret.

Seimus quam ventosum et impudens hominum genus

fuerint arioli, et quam audacter se venditarint. Qui

fit ergo ut régi non respondeant: licebat enim

quidvis nugari apud hominem credulum, et qui se

deludi üben ter passus esset. Ne igitur ab inquirendi

studio désistât, non reperit quod speraverat

apud suos magos. Et Dominus tarn improbos fallendi

artifices obmutescere cogit, ne quem inducant

fuoum. Adde quod hoc modo regis cura magis

aeuitur: quia rem valde seriam et arcanam esse

reputat, quae magorum acumen fugit. Quo exemplo

docemur, optime nobis prospici, quum deoipi volentibus

errorum fomenta Dominus subducit: hoeque

in singulari gratia reputandum esse, quum vel tacent

pseudoprophetae, vel quovis modo nobis detegitur

eorum fatuitas. Caeterum hinc regi promptum

fuit colligere quam frivola esset ac nugatoria

sapientiae professio, qua praë aliis turgebant Aegyptii.

Divinandi enim scientia, quae coelos ipsos

transscenderet, pollere se iaetabant. Nunc quantum

ad eos attinet, rex consilii inops, spéque sua destitutus,

angitur: neque tarnen se ipsum expergefacit,

ut a superstitione sua resipiat. Ita videmus homines

qûamvis admonitos, manere tarnen in suo torpore.

linde clare perspicitur quam inexousabilis sit mundi

obstinatio, qui illusiones palam e coelo stultitiae

damnatas,. seetari tarnen non desistit.

9. Et hquutvs est prineeps pincemarvm. Quanquam

Dominus tunc Aegypti miaertus est, non tarnen

hoc vel in regis, vel in terrae gratiam faotum

est, sed ut Ioseph e carcere tandem emergeret.

Deinde ut tempore famis ecolesiae suppeterent alimenta:

nam etsi annona non alium in finem repösita

fuit, nisi ut prospectum'esset regno Aegypti:

praeeipuam tarnen ecclesiae suae curam Deus habuit,

quae apud ipsum pluris est decern mündig.'

Pincernae ergo, qui de Ioseph silere statuerat, vox

exprimitur ad liberandum sanctum hominem. Quod

autem dicit: Peccata mea hodie in memoriam reducam,

ita a quibusdam aoeipitur, ac si ingratitudinis eulpam

agnosceret : quia non praestiterat datam fidem. Sed

alius est sensus: neque enim de carcere suo loqui -

poterat, nisi hac praefatione interposita, ne qua .regi

obreperet sinistra suspicio, quasi famulus iniuriam

sibi faetam putaret : vel ne qua eum pungeret offensio,

quasi non sentiret ille beneficium sibi pràestitum.

Seimus quam teneri sint regum animi, et homoaulicus-

hoc longo usu expertus erat. Itaque praefatur

merito se in caroerem fuisse coniectum. Unde

sequitur factum fuisse regis dementia, ut rediret

ad priorem statum.

14. Et misit Pharao et voeavit. In persona

superbi regis quasi in speculo cernimus quid proficiat

nécessitas. Quibus res laetae sunt ac prosperae,

etiam quos existimant prophetas, audire vix.

dignantur: tantum äbest ut aures praebeant hominibus

ignotis. Quare Pharaonis contumaciam priu&

domari oportuit, ut acoerseret Ioseph, eumque sibi:

magiBtrum ac doctorem praefioeret: imo haec eadem

praeparatio electis quoque necessaria est, quia nunquam

vere dociles essent, nisi subacto carnis fastu„

Quoties ergo in graves molestias coniioimur, quae

nos perplexos et anxios tenent, sciamus Deum hoc

modo nobis consulere, quo sibi obsequentes reddat-

Quod narrât Moses: Iosëph, antequam veniret in.

conspeotum regis, vestes mutasse: hinc coniieimus

sordide fuisse vestitum. Eodem referri, meo iudicio,.

debet quod de tonsura additur. Nàm quùm feminea

esset gentis illius mollities, probabile est, qui

nitori et elegantiae studebant, comam potius aluisse.

Yerum sicuti vestium squalorem oxuit Ioseph, ita

'ne quid paedoris habeat residuum, raditur. Sciamus

ergo Dei servum in sordibus iaouisse usque ad diem

liberationis.

15. Et dixit Pharao ad Ioseph. Yidemus ut

se diseipulum ofierat Pharao ipsi Ioseph, quia ex^

pincernae relatu persuasus est esse Dei prophetam,

Coacta est quidem humilitas, sed hoc nobis diserte

exprimitur, ne ubi dicendi facultas nobis offertùr,

Spiritus donis reverenter locum dare pigoat. Quanquam

autem dum Pharaonem ablegat Ioseph ad

Deum, negare videtur se fore Interpretern somnii,

alio tarnen spectat eius responsio. Nam quia ,se ; ,

apud hominem profanum et superstitionibus deditum

verba facere sciebat, suam in primis laudem Deoasserere

voluit: ac si dixisset: Nihil hac in parte

valeo, nee quidquain ex me ipso praeßtabo : sed

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!