26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

77 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 78

hoc modo stiinulatur ad quaerendum in Christo remedium.

Nam pulvis es. Quum naturae sit quod Deus

hic proponit, non vitii, aut culpae, non videtur mors

homini fuisse accidentalis. Ideo quod prius dictum

est, Morieris, quidam spiritualiter accipiunt: putantes,

etiamsi Adam non peccasset, corpus eius fuisse

tarnen ab anima separandum. Sed quum clara sit

Pauli sententia, omnes in Adam mori, sicuti in

Christo resurgent (1 Cor. 15, 22) : hoc quoque vulnus

a peccato fuit inflictum. Nee vero difficilis est illius

quaestionis solutio, cur Deus in pulverem reversurum

pronunciet, qui e pulvere sumptus est. Nam

ex quo in tantam dignitatem evectus fuerat, ut in

eo fulgeret glpria imaginis divinae, paene sepulta

erat terrestris corporis origo. Nunc postquam divina

et coelesti excellentia nudatus est, quid restât

nisi ut ipso vitae exitu se terram esse agnoscat?

Hinç fit ut mortem horreamus: quia naturaliter expeti

non potest dissolutio : quae adversa est naturae.

Transiturus quidem fuit primus homo in meliorem

vitam, si integer stetisset: verum nulla tunc fuisset

animae a corpore migratio, nulla corruptio, nulla

interitus species, nulla denique mutatio violenta.

20. Et vocavit Adam. Duplex potest esse lectio:

prior, in tempore plusquamperfecto: Vocaverat

Adam. Earn lectionem si sequimur, sensus Mosis

erit,. longe fuisse deceptum Adam, qui vitam sibi

et posteris promiserit ab uxore, quam postea sensit

esse mortiferam. Est an tern Mosi usitatum (ut iam

vidimus) non servata historiae série subiicere quae

prdine priora erant. Si legas in tempore praeteritp,

licebit vel in bonam vel in malam partem accipere.

Sunt enim qui existimant Adam, spe laetioris status

erectum, quia Dominus caput serpentis vulnerandum

a mulieris semine promiserat, vocasse earn

vivificam. Ita laudabilis imo heroica esset animi

fortitudo: quando non poterat sine ardua et diffîcili

lucta matrem viventium censere, quae antequam

ullu8 homo natus foret omnes aeterno interitu perdiderat.

Sed quia vereor ne haec sit debilis coniectura,

expendant lectores, annon potius taxare voluerit

Moses Adae incogitantiam, qui demersus in

morte, uxori tarnen adeo superbum nomen indiderat.

Nee tarnen dubito quin respiraverit, et collegerit

animum, audita Dei voce de vita prorqganda:

et tunc, quasi recreatus, uxorem a vita nuDCupaverit :

sed non sequitur, exacta ad yerbum Dei fide, triumpha8se

de morte, ut debuit. Sic igitur interpretor,

ex quo mortem praesentem evaserat, solatio aliquo

levatum, beneficium Dei quod praeter spem contigerat,

uxoris nomine célébrasse.

21. Fecitque Dominus Deus Adae. Crassa Minerva

exponit Moses, Dominum hanc Adae et eius

Uxori industriam dédisse, ut sibi vestes ex pellibus

conficerent. Neque enim sic accipere convenit eius

verba, quasi fuerit Deus pellifex aut minister ad

vestes consuendas. Iam vero credibile non est,

pelles illis fortuito esse oblatas: sed quum animalia

prius destinata essent in ipsorum usum, nova necessitate

compulsos, mactasse aliqua, quorum se corio

tegerent; atque ad hoc capiendum consilium,

divinitus fuisse inductos : quare Deum Moses autorem

nominat. Cur autem pelliceis vestibus induerit

ipsos Dominus, haec mihi videtur esse ratio: quia

ex ea materia confectae, belluinum quiddam magis

sapèrent, quam lineae, vel laneae. Voluit ergo Deus

in t^li habitu primos homines, non secus ac prius

in nuditate, conspicere suam foeditatem, atque ita

peccati reminisci. Interea negandtim non est quin

exemplar nobis propos,uerit, in quo nos ad frugalem

ac minime sumptuosum vestitum assuefaceret. Atque

utinam hoc delicatis in mentem veniret, quibus

nulla videtur esse ornatus mundities nisi quae luxu

diffluit. Non quod praecise damnandus sit quilibet

ornatus: sed quia ubi curiose appetitur immodica

elegantia et splendor, non tantum spernitur magister

iste qui vestitum esse voluit insigne verecundiae,

sed bellum quodammodo adversus naturam geritur.

22. Ecce Adam quasi unus. Ironica exprobratio,

qua Deus cor hominis non tantum pungere,

sed penitus confodere voluit. Nee vero crudeliter

misero et affiicto insultât, sed pro morbi necessitate

violentius remedium adhibet. Nam etsi confusus

erat Adam, et attonitus sua calamitate: mali tarnen

causam non satis reputabat: ut superbiae pertaesus,

veram humilitatem amplecti disceret. Adde quod

non in ipsum magis quam in posteros hac subsannatione

invectus est Deus, ut modestiam commendaret

omnibus saeculis. Particula Ecce dénotât ex

re praesenti ferri sententiam. Et sane triste horrendumque

spectaculum erat eum, in quo nuper fulgebat

divinae imaginis decus, sub foetidis pellibus latere,

ut probrum suum obtegeret: ac plus esse decori

in pecude mortua quam in homine vivo. Particula

quae mox additur, Sciens bonum et malum,

causam tantae miseriae et originem exprimit quod

scilicet Adam sorte sua non cootentus, altius tentaverit

ascendere quam licebat: ac si dictum esset:

Vide nunc quo te praecipitaverit tua ambitio, et perversa

illicitae scientiae appetentia. Quanquam ne

colloquio quidem Dominus eum dignatur, sed contemptim

producit, maioris infamiae causa. Sic chalybeam

ipsius superbiam contundi oportuit, ut tandemin

se descendens magis ac magis sibi displiceret.

Unus ex nobis. Quidam pluralem numerum ad

angelos referunt, ac si hominem Deus, terrestre et

despectum animal, a coelestibus creaturis discernerai :

sed videtur longe petita expositio. Simplicior erit

sensus, si ita resolvas: Posthac Adam mihi erit similis

ut simus inter nos socii. Quod autem eliciunt

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!