26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

117 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 118

dis protulisse. Emphasim quoque non parvam

habet quod sequitur, malitiam fuisse multam in terra.

Mediocribus peccatis ignosci poterat: si in aliqua

tantum orbis parte regnasset impietas, poterant aÛae

regiones a poena immunes esse. Nunc quum iniquitas

ad summum excrevit, et pervasit totam terram,

ut nullum angulum amplius possideat integritas:

sequitur plusquam maturum fuisse poenae

tempus. Malitia igitur ingens passim regnabat, ut

tota terra cooperta foret. Unde videmus non ante

aquaruin diluvio porditam esse, quam scelerum colluvie

submersam.

Omne figmentum cogitationum cordis. Causam

diluvii ostendit Moses in externis sceleribus: nunc

altius conscendit, fuisse scilicet non habitu modo, et

male vivendi consuetudine perversos, sed interiorem

malitiam altius infixam fuisse eorum cordibus, quam

ut spes ulla resipiscentiae esset. Non potuit certe

magis ad vivum exprimere talem fuisse pravitatem,

quae nullo mediocri remedio esset sanabilis. Potest

quidem fieri ut se interduni proiiciant homines ad

peccandum, in quibus tarnen aliquid sanae mentis

reliquum manebit.: sed Moses docet ita penitus imbutum

fuisse eorum, de quibus loquitur, ingenium

malitia, ut tota mens nihil nisi damnabile proferret.

Valde autem emphatica loquutio est qua utitur : satis

erat dixisse vitiosum esse cor ipsorum: non contentus

hoc verbo, diserte ponit: Omne figmentum cogitationum

cordis: et addit Tantummodo: ac si negaret

guttani boni esse admixtam.

Omni die. Quidam exponunt banc particulam,

A prima infantia: ac si diceret, ingenitam esse pravitatem

hominibus ex quo nascuntur. Sed verior

sensus est, mundum tunc obduruisse in sua malitia,

et adeo non redire ad bonam frugem, vel

aliquem poenitentiae affectum concipere, ut continuo

temporis progressu deterior fiat. Denique non

esse paucorum dierum insaniam: sed obstinatam

pravitatem: quam filii quasi haereditario iure acceptant,

a parentibus ad nepotes transmitterent.

Caeterum quamvis hic de malitia loquatur Moses,

quae tunc in mundo invaluerat, bene tarnen et

congruenter hinc elicitur generalis doctrina. Nee

locum perperam detorquent qui extendunt ad totum

humanum . genus : sic David, quum dicit omnes

descivisse, inutiles esse factos, neminem esse qui

bonitati studeat, non usque ad unum, sepulchrum

patens esse guttur eorum, non esse Dei timorem

illis ante oculos (Psal. 5, 10 et 14, 3): saeculi quidem

sui impietatem déplorât: Paulus tarnen trahere

non dubitat (ad Romanos 3, 12) ad omnes omnium

aetatum mortales, et merito: neque enim simplex

est de paucis hominibus querimonia, sed humani ingénu

de8criptio, ubi spiritu Dei vacuum sibi relinquitur.

Optime ergo convenit damnari his verbis hominum

pervicaciam, qui Dei bonitate nimis diu

abusi erant: simul tarnen in medium proponi qualis

sit hominum natura, ubi spiritus gratia destituitur.

6. Tuncpoenituit Dominum quod fecisset hominem

in terra. Poenitentia quae tribuitur Deo non proprie

in ipsum competit, sed ad sensum nostrum refertur.

Quia enim eum apprehendere non possumus

qualis est: necesse est ut se quodammodo nostra

causa transfiguret. Quod non cadat in Deum poenitentia,

hoc uno facile constat, quia nihil illi inopinatum,

vel non praevisum aeeidit. Eiusdem rationis

ac notae est quod sequitur: affectum fuisse

Deum moestitia. Certe non moeret Deus vel tristatur,

quin in coelesti et beata sua quiete perpetuo

sui similis manet: sed quia aliter percipi non potest

quantum sit odium peccati in Deo, et quanta

detestatio, ideo se spiritus ad captum nostrum format.

Quare nihil opus est spinosis et arduis quaestionibus

nos involvere, quando perspicuum est

quorsum spectent voces istae poenitentiae et doloris :

nempe ut sciamus Deum hominem, ex quo tantopere

corruptus est, non censere inter creaturas

suas: acsi diceret: Non est hoc opus meum, non est

homo ille qui ad m earn imaginera formatus, et tarn

egregiis dotibus a me ornatus fuerat: hunc degenerem

et adulterinum pro meo iam agnoscere dedignor.

Huic affine est quod de tristitia secundo loco

ponitur: nempe atrocibus hominum peccatis non

secus Deum offendi quam si lethali dolore cor eius

vulnerarent. Subest igitur tacita antithesis inter

naturam integram, qualis a Deo condita fuerat, et

corruptionem quae ex peccato orta est. Interea

nisi Deum provocare libet, et moerore afficere, discamus

odio habere, et fugere peccatum. Quin etiam

haec tarn paterna bonitas et indulgentia non parum

retrahere nos debet a peccandi libidine, quod

Deus, ut efficacius penetret in corda nostra, affectus

nostros induit. Figuram hanc av&Qanoiia&uav vocarunt,

quoties in se tranfert Deus quod humanae

naturae proprium est.

7. JDelebo homines quos creavi, a superficie terrae,

ab homine usque ad iumentum. Deum rursus

deliberantem inducit, ut melius sciremus non fuisse

nisi maturo Dei consilio deletum orbem. Nam hac

de re voluit spiritus Domini nos diligenter admonitos,

ut ansam praecideret impiis querelis, ad qaas

nimis facile alioqui prorumpimus. Loqui autem

accipitur pro decernere: quia nullam vocem emisit

Deus, sea intus statuit quid facturus esset. Adde

quod opus non habuit novo consilio, hominum more,

ut quasi de re nuper cognita iudicium ferret. Verum

hoc totum infirmitatis nostrae respecta dicitur, ut

nunquam cogitemus de diluvio, quin subinde occurrat

iustam fuisse Dei vindictam. Porro Deus hominum

poena non contentas, usque ad bestias et

pecora, et aves, et omne animantium genus procedit.

Qua in re videtur modum excedere: quantumyis.

8*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!