26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

531 COMMENTARIUS IN GENESIN. 532

Budandum esse arbitrer in. excusando Ioseph: quia

magie probabile est, aliquid humanitus fuisse passum,

quod illi Deus ignovit: sola enim eius indulgentia

simulationem, quae per se vitio non carebat,

reatu eximere potuit.

9. M recordatus est Ioseph somniorum. Quum

de adoratione facta esset mentio a puero Ioseph,

rei absurditas fratres ad machinandam nefandam

cäedem compulerat. Nunc quam vis incognitum adorent,

nihil tarnen illis melius est: imo haec unica

salutis ratio est, dum se ad pedes eius prosternunt,

supplices ab eo recipi. Irrita interim fuit eorum

conspiratio qua coeleste decretum evertere conati

sunt ne iugum subirent. Sic Dominus vi praefractos

côgit: non seous ac féroces equi et refraotarii, quo

magis calcitrando luctantur, eo durius et violentius

tractari soient. Quare nihil melius quam se ad

mansuetudinem placide componere, ut suam quisque

sortem, licet minus splendidam, aequi boni consulat.

Absurdum tarnen videtur quod tunc sua somnia in

memoriam revocaverit Ioseph, quasi intermedio temporis

tractu oblitus foret: quod fieri non potuit quin

üli exciderint Dei promissiones. Respondeo, nihil

hie referri quod non subinde nobis accidat: nam

etiamsi cordibus nostris insideat verbum Dei, non

tarnen assidue occurrit, quin potius interdum suffocatur,

ut videri queat exstinctum: praesertim ubi

afflictionum caligine opprimitur fides. Porro nihil

mirum si longa malorum congeries quadam oblivione

8epelierat contraria eius somnia. Deus in spem

magnae et preclarae dominationis eum extulerat. In

foveam sepulcro non absimilem coniicitur. Inde pretio

venditur, rapitur in longinquam terrain: ac si paruin

dura per se foret servitus, in carcerem occluditur.

Et quanquam nonnihil mitigatur aerumna,

dum ferreis compedibus eruitur, spes tarnen exitus

vel nulla, vel exigua erat. Neque tarnen existimo

spem ab eo conceptam prorsus deletam esse, sed obductam

nebulam, quae consolationis lucem subduceret.

Sequutum est diversum genus tentationis: quia

nihil proclirius est quam ut summa et insperata

félicitas suos alumnos inebriet. Atque id.factum

esse nuper legimus, ut sancto viro obreperet paternae

domus oblivio. Non fuit igitur somniorum

memor quantum decebat. Probabilis etiam alia excusatio

afferri potest, quod statim cum rei eventu

somnia contnlerit. Et certe haec virtus fuit non

vulgaris, quod cernebat mox trahere ad confirmandam

divini oraculi fidem. Nam facile colligitur,

vetnstate temporis minime obsolevisse somnia, quorum

tarn prompta memoria suggeritur. Sic discipuli

verborum Domini recordati sunt, postquam a

morte resurrexerat : (Ioann. 2, 22; 12, 16) quia ex

rei conspectu plenior notitia affulsit: quum obscurae

tantum scintillàe prius in eorum cordibus micarent.

15. 'Per vitam Pharaonis. Ex formula quoque

iurisiurandi nova quaestio oritur: nam quod in lege

praecipitur (Deut. 6,13), ne iuremus nisi per nomen

Dei, iam tunc piorum cordibus insculptum fuit:

quando hune uni Deo honorem esse habendum natura

dictât, ut iudicium illi déférant homines, summumque

fidei et veritati arbitrum et vindicem constituant.

Si dicamus non simplex esse iusiurandum,

sed etiam obtestationis speciem, aliqua ex parte excusabilis

erit sanctus vir. Qui per Deum iurat,

eum vult medium intercédera, ut poenam exigat

periurii. Qui per vitam suam, vel caput iurant,

quasi fidei suae pignus in medium deponunt quod

maxime habent pretiosum. Hoc modo non transfert

ur ad hominem mortaletn Dei maiestas: quia

longe aliud est eum citare testem qui ius habet

ulciscendi, quam per rem maxime caram asserere

verum esse quod dicimus. Sic Moses quum coelum

et terram in testimonium advocat (Deut. 32,1), non

adscribit illis deitatem, ut fabricet nova idola : sed

quo plenior legi constet autoritas, significat nullam

fore inundi partem quae non apud Dei tribunal de

populi ingratitudine clamet, si salutis doctrinam

respuat. Quanquam in hac iurandi formula qua

utitur Ioseph, aliquid esse fateor quod merito culpetur

: fuit enim profana adulatio apud Aegyptios,

iurare per vitam regis. Sicuti per genium principis

Romani iurabant, postquam invaluerat servitus, ut

Caesares suos diis aequarent. Certe iusiurandum

hoc a sincera pietate abhorret. Unde perspicere

licet, nihil esse difficilius Sanctis Dei servis quam

puros versari inter mundi sordes, ut nihil inde maculae

contrahant. Nullis quidexn aulae corruptelis

ita unquam infectus fuit Ioseph, quin purus maneret

Dei oultor: videmus tarnen dum se ad pravam loquendi

consuetudinem accommodât, aliqua labe fuisse

aspersum. Repetitio etiam ostendit, ubi quis semel

malo as8uevit, nihil esse proclivius quam identidem

peccare. Tidemus eos qui sibi temere iurandi licentiam

semel sumpserunt, etiam quum res frivolae

traotantur, tertio quoque verbo iusiurandum aliquod

effutire. Quo maior adhibenda est cautib, ne qua

talis indulgentia nos in prava consuètudine obduret.

17. Et congregavit eos in custodiam. Hic non

verbis modo, ut antea, sed re ipsa fratribu,s se asperum

praebet Ioseph, dum in carcerem omnes concluait,

tanquam mox ad supplicium rapturus: ac per

triduum metu eos cruciat. Diximus autem paulo

ante ex eius facto non esse petendam severe ac rigide

agendi regulam: quia dubium est rectene fecerit

an secus. Deinde, timendum est ne longe absint

ab eius mansuetudine qui eius exemplum obtendent:

ut non tarn veri imitatores futuri sint quam simiae.

Interea plane liquet quorsum spectaverit : neque enim

poenam mitigat, ac si triduo placatus foret: verum

ut de redimendo fratre, quern ipse obsidem retinet,

magis reddat sollicitos. Caeterum ne immodicus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!