26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

§1 COMMENTARIüS IN GENESIN. s 52

quod habent Graeci interprètes: Erunt duo in carnem

unam: atque ita locum citât Christus, (Mattb.

19, 5). Quanquamautem hicduorum non fit mentio, in

sensu nihil est ambigui. Neque enim plures uni

viro uxores Daum attribuisse, sed unam dixerat: et

in generali doctrina uxorem posuerat numéro singulari.

Snperest ergo ut inter duos consistât vinculum

coniugale: unde facile apparet, nihil minus consentaneum

esse divinae institution! quam polygamiam.

lam quum Christus voluntaria Iudaeorum divortia

improbans causam adducat: Quia non sic fuit a

principio : primam certe banc institutionem perpetuae

regulae instar haberi iubet. Eodem et sui temporis

Iudaeos revocat Malachias (2, 15): Annon ab

initio unum fecit? et tarnen spiritus abundans in

eo erat. Quare dubium non est quin corruptela sit

legitimi coniugii polygamia.

25. Erant autem ambo nudi. Quod indecora

et deformis censetur hominum nuditas, quae in

pecudibus nihil turpe habet, parum congruere videtur

humanae dignitati. Hominem videre nudum

non possumus sine verecundia: in asini, Tel canis,

vel tauri conspectu non idem erit pudor. Quinetiam

unumquemque pudet suae nuditatis, quanquam

alii testes non accédant. Ubi igitur ilia nobilitas

qua praecellimus? Huius, qua nunc tangimur, verecundiae

causam Moses proximo capite ostendet.

Nunc satis habet dicere, in natura intégra nihil

nisi honorificum fuisse: unde sequitur, quidquid in

nobis probro8um est, esse culpae nostrae imputandum,

quia parentes nostri nihil in se habebant non

honestum, donee peccato foedati sunt.

CAPUT III.

1. Porro serpens erat callidior omni bestia agri,

quam fecerat lehova Deus: et dixit ad mulierem:

Etiamne dixit JDeus: Non comedetis ex omni arbore

horti? 2. Et dixit mulier ad serpentem: De fructu

arborum horti veseimur : 3. At de fructu arboris quae

est in medio horti dixit JDeus: Non comedetis ex ea,

neque contingetis earn, ne forte moriamini. 4. Tunc

dixit serpens ad mulierem: Non moriendo moriemini.

5. Seit enim Deus quod in die qua comedetis ex ea,

aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum

et malum. 6. Et vidit mulier quod bona esset

arbor ad vescendum, et quod delectabilis esset oculis, et

desidtrabüis arbor ad intelligendum: et Mit de

fructu ipsius, et comedit: deditque etiam vi/ro suo qui

erat cum, ea, et ipse comedit. 7. Et aperti sunt oculi

ambonm ipsorum, et cognoverunf quod nudi essent:

et consuerwnt folia ficus, feceruntque sïbi cingula.

8. Audierunt autem vocem lehovae Dei deambulantis

jper hortum ad auram diei: et abscondit se Adam et

uxor eius a facie lehovae Dei wi medio arborum horti.

9. Vocavitque lehova Deus Adam, et dixit ei: Ubi

es tu? 10. Et ait: Vocem tuam audivi in horto, et

timui, quia nudus eram, et àbscondi me. 11. Tunc

dixit: Quis indicàvit tibi quod nudus esses? nonne ex

ipsa arbore de qua praeceperam tibi ne comederes,

comedisti? 12. Et ait Adam: Mulier quam dedisti ut

esset mecum, ipsa dédit mihi de arbore, et cotnedi.

.13. Dixitque lehova Deus ad mulierem: Curhocfecisti?

.Et ait mulier: Serpens seduxit me, et comedi. 14. Et

dixit lehova ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus

eris prae omni animali, et prae omni bestia agri:

super ventrem tuum gradieris, et pulverem comedes

omnibus diebus vitae tuae. 15. Et inimicitias ponam

inter te et inter mulierem, et inter semen tuum et

inter semen eius: ipsum vulnerabit te in capite, et tu

vulnerabis ipsum in calcaneo. 16. Àd mulierem dixit:

Multiplicando multiplicabo dolorem tuum, et conceptum

tuum: cum dolore paries filios, et ad virum tuum erit

desiderium tuum, ipseque dominabiiur tibi. 17. Adae vero

ait : Quiaparuisti voci uxoris tuae, et comedisti ex arbore

de qua praeceperam tibi, dicens: Non comedes ex ea:

maledicta terra propter te: in labore comedes earn

cunctis diebus vitae tuae. 18. Et spi/nam et tribulum

germinabit tibi, et comedes herbam agri. 19. In sudore

vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram:

quia ex ea sumptus es : nam pulvis es, et in pulverem

reverteris. 20. Et vocavit Adam nomen uxoris suae

Heva, quia ipsa est mater on/mis vwentis. 21. Fecitque

lehova Deus Adae et uxori eius tunicas péUiceas, et

induit eos. 22. Tunc dixit lehova Deus: Ecce, Adam

factus est tanquam unus ex nobis, sciendo bonum et

malum: nunc autem ne forte mittat manum suam, et

accipiat etiam de arbore vitae, et comedat, et vivat m

saeculum. 23. Et emisit eum lehova de horto Eeden,

ad colendum terram ex qua sumptus fuerat. 24. Et

eiecit Adam, et colhcavit ab Oriente horti Heden Cherubim,

et laminam gladii versatüis, ad custodiendum

viam arboris vitae.

1. Et serpens erat caUidior. Hoc capite exponit

Moses, hominem, postquam Satanae astu deceptus

ab opifice suo defecit,. prorsus mutatum, et sic

degenerem factum esse, ut deleta sit Dei imago ad

quam formatus erat. Deinde una cum homine totum

mundum qui in eius gratiam oreatus erat, desoivisse

a prima sua origine: atque ita multum ex nativa

eius excellentia fuisse deperditum. Verum hie mültae

emergunt et arduae quaestiones. Nam quum durit

Moses, serpentem fuisse astutum prae aliis omnibus

apimalibus, inruiere videtur, non Satanae instinctu

fuisse ad decipiendum hominem adductum, sed sua

ipsius malitia. Respondeo, nihil obstare ingenitam

serpenti versutiam quin ipso abusus Satan fuerit ad

machinandum homini exitium. Nam quum instrumente

opus haberet, delegit ex animalibus quod

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!