26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

185 COMMENTARIUS IN GENESIN. 186

Novi quod mulier sis pulchra aspectu. Quaeri-

. tur unde ista Sarai pulchritudo, quae iam erat vetula.

Nam ut demus formae elegantia prius excelluisse,

anni certe gratiam detraxerant, et scimus

quantum seniles rugae déforment optimas et pulcherrimas

faciès. Primo respondeo, minime dubium

esse, quin tunc maior fuerit in hominibus vivacitas:

scimus autem ut vigor sustineat formam. Deinde

valuit eius sterilitas ad servandam formam integram,

totumque corporis habitum: quia nihil est

quod magis feminas debilitet quam fréquentes partus.

Oaeterum non dubito quin formae integritas

in illa aetate singulare fuerit donum Dei, cur autem

. senio deteri sanctae feminae formam tarn cito

noluerit, nescimus, nisi quod magnae et durae anxietatis

causa marito fuit formae illius decor. Et

communis usus docet, qui stata et mediocri forma

contenti non sunt, magno suo damno sentire quanti

constet immodica pulchritudo.

12. Erit Hague. Yidetur iniurius esse Aegyptiis

Abram, quod de illis male suspicatur, a quibus

nondum laesus fuerat. Gerte quum Caritas non

sit suspicax, videtur inique facere, quod non modo

libidinis eos insimulet, sed etiam suspectos habeat

homicidii. Respondeo, non frustra sanctum virum

ab ea gente sibi metuere, de qua multa sinistra audierat.

Et iam alibi tantam hominum malitiam

erat expertus, ut merito quid vis timere posset a

profanis Dei contemptoribus. Neque tarnen quidquam

pronunciat de Aegyptiis: sed uxorem in

sententiam suam adducere volens, quid accidere

possit, mature admonet. Sic autem abstinere iubet

nos Deus a malignis sinistrisque iudiciis, ut tarnen

cavere ab ignotis hominibus permittat: idque fit citra

fratrum iniuriam. Neque tarnen nego quin haec

trepidatio Abrae modum excesserit: ac fecit praepostera

anxietas ut se altero vitio implicaret, sicuti

iam diximus.

15. Laudaverunt earn Pharaoni. Quamvis peccaverit

Abram nimium timendo, et ante tempus,

tarnen eventus docet non frustra eum timuiase : uxor

enim illi erepta duoitur ad regem. Primo autem

de Aegyptiis in genere loquitur Moses: postea ad

aulicos descendit, quo significat rumorem passim de

'forma Sarai Vulgatum esse: cupidius vero ab aulicis

fuisse exceptum, qui sibi plus licentiae indulgent.

Quod autem subiicit eos nunciasse regi, hinc

colligimu8 quam vetus sit corruptela quae hodie

sine modo grassatur in aulis regum. Nam quum

omnia blanditiis et adulationibus illic plena sint:

turn vero proceres hue praecipue intendunt ingenium,

ut subinde afferant quod regibus arrideat.

Itaque videmus ut quisque gratia inter eos poliere

cupit, non servilibus modo blanditiis, sed lenociniis

quoque esse deditum.

Et sublata est midier. Quum abducta fuerit,

et in aula habitaverit ad tempus aliquod, multi a

rege corruptam putant. Neque enim credibile est,

quum homo libidinosus earn haberet in manu, pepercisse

eius pudicitiae. Id quidem promeritus fuerat

Abram, qui locum non dederat gratiae Dei, nee

uxoris castitatem in eius fidem et custodiam deposuerat,

sed plaga quae mox sequuta est, satis ostendit

habitam eius curam fuisse a Domino: et hinc

colligere licet intactam stetisse. Tametsi autem hoc

in loco nihil exprimit Moses, ex comparatione tarnen

similis historiae coniicimus non defuisse tunc

quoque illi Dei praesidium, quum in eodem esset

periculo. Non passus est Deus earn violari a rege

Gerar: (Gen. 20, 1) an Pharaonis libidini expositam

putabimus? An pluris duxisset semel corruptam

subiicere secundo probro, quam servare, quae

semper intégra castaque vixerat? Deinde si se

Abrae tarn propitium exhibuit, ut eius uxorem iterum

ab ipso prostitutam ab ighominia eriperet,

quomodo non ivisset obviam priori periculo? Et

forte viguit adhuc illo saeculo maior integritas, ut

non tarn profusae essen t regum libidines. Deinde

quum subiicit Moses, Abram Sarae causa fuisse liberaliter

tractatum: hinc colligimus a Pharaone

ipsam honorifice fuisse exceptam, et non habitam

loco scorti. Quod ergo dicit Moses deductam fuisse

in palatium regis, non interpretor fuisse factum, ut

statim cum rege dormiret, sed ut rex solenni ritu

earn duceret uxorem.

17. Et percussit Iehova. Si simpliciter narraret

Moses Deum sumpsisse poenain de rege ob commissum

adulterium, non tarn aperte constaret consul

turn ab eo fuisse Sarai castitati : sed quum diserte

exprimit percussam fuisse domum regis propter

Sarai uxorem Abrae, meo quidem iudicio omnis

dubitatio tollitur, quod Deus in gratiam servi sui

manum suam armatam in tempore opposuerit, ne

Sarai violaretur. Atque hic insigne habemus documentum,

quam sollicite servos suos curet Dominus,

qui contempti et ignobilis advenae patrocinium

suscepit contra potentissimum rogem: quemadmodum

Psalmo 105, 12 celebratur haec historia, et

similes: quum essent numéro pauci, et inquilini in

terra, transeuntes de gente in gentem, vagantes

inter diversos populos, quod Deus coarguerit pro

ipsis reges, prohibons ne tangerent Christos suos,

et ne prophetis suis nocerent. Unde etiam sumi

potest sententiae nuper expositae confirmatio. Nam

si Deus Pharaonem coarguit ne Abram laederet,

sequitur illaesum servasse Sarai honorem. Nos

quoque talibus exemplis edocti sciamus, utcunque

paucitas et infirmitas nostra contempta sit coram

mundo, nos tarnen Deo pretiosos esse, ut regibus

atque etiam toti mundo se hostem declaret nostra

causa. Sciamus nos eius praesidio tegi, ne eorum

qui plus possunt, libido et violentia nos opprimât.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!