26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

293 COMMENTARIUS IN GENESIN. 294

quod res erat, simulasse patet: ubi tarnen omnia

excussa fuerint, vel frivola, vel saltern nimis ieiuna

fuit defensio. Nam quum data opera praetexuerit

sororia nomen, ne quid de coniugio suspicarentur

homines, sophistice errandi occasionem illis praebuit.

Quare licet verbis non mentitus fuerit, tarnen

quoad rem ipsam simulatio fuit mendacio implioita.

Nee vero aliud habuit propositus quam testari

apud Abimelech nihil se fraudulenter egisse: sed in

ro trépida, ex praetextu cognationis captasse obliquum

mortis effugium.

13. Quando circumduxerunt me angeli. 'Quia

hie verbum habetur pluralis numeri, libenter de

angelis lexpono, quod circumduxerint Abraham per

värios errores. Quidam nimis argute personarum

colligunt trinitatem: quasi scriptum esset, Dii me

fecerunt errare. Fateor quidem nomen D'H^N pro

Deo passim accipi in scriptura: sed tunc semper

verbi numerus est singularis. Ubi autem accedit

verbum plurale, tunc angelos vel principes significat.

Sunt qui putent Abraham, quia sermo cum

rudi et non probe edocto homine erat, ex vulgari

gentium more sic loquutum : sed inscite meo iudicio.

Quid enim attinebat, erectis altaribus palam

facere uni se et proprio Deo colendo addictum, si

fas deinde fuisset eundom quem coluerat Deum

lingua abnegare? Qua de re supra diximus, ut locus

ferebat. Caeterum non conqueritur de angelis

Abraham, quod fallaci eorum duetu vagatus fuerit:

sed notât qualis fuerit pridem sua conditio, *nempe

quod relicta patria non modo in terram longinquam

migraverit, sed subinde coactus fuerit mutare

hospitium. Quare nihil mirum si eum nécessitas

ad ineunda nova consilia impulerit. Si quis roget,

cur peregrinationis suae angelos faciat duces? Responsio

est in promptu, Quamvis sciret Abraham se

unius Dei arbitrio et Providentia peregrinari, ad

angelos tarnen transferre, quos sibi alibi fatetur

datos esse itineris duces. Summa autem sermonis

hue tendit, ut sciât Abimelech Abraham quum a

malitiosa asttitia remotum fuisse, tum mendacii expertem:

deinde quia erraticam et inquietam vitam

degebat, Saram ex composito semper idem dixisse

quod in terra Gerar. Tarn misera sancti viri anxietas

Abimelech ad misericordiam flectere potorat,

ut irasci desineret.

14. Et cepit Abimelech pecudes. Ante in Aegypto

quoque peculio et muneribus donatus fuerat

Abraham: sed hoc diversum, quod Pharao ipsum

alio discedere iusserat, Abimelech vero domicilium

in regno suo offert. Utrumque ergo regem non

vulgari metu perculsum fuisse constat. Nam quum

sentirent se a Domino correptos, quia molesti fuerant

Abrahae, nullam inveniùnt eius placandi rationem,

nisi benefiçiis ill at am sancto viro iniuriam

compensent. Posterior autem illa diversitas hinc

manavit, quod Pharao duriter reprehensus, nihil

quam formidinem concepit, ut Abrahae conspectus

illi vix esset tolerabilis. Abimelech vero licet territus

fuerit, mox tarnen addita consolatione sedatus

est: quum dixit illi Dominus, Prqpheta est, orahit

pro te. Neque enim aliud pacando timori remedium

est, quam dum se Dominus propitium fore déclarât.

Atqui non magno profectu praestat Deo peccator,

quantum metus extorquet. Sed hoc verae poenitentiae

signum est, composito animo, sedàtaque

conscientia morigerum se et docilem Deo praebere.

Quod autem permisit Abimelech Abrahae hospitii

locum in ditione sua, hanc eius humanitatem sequuta

est non parva benedictio, quod illic natus

est Isaac, sicuti proximo capite videbimus.

16. Est tibi in operimenttm oculorum. Quia his

verbis subest aliqua obscuritas, varie exponi solet

locus. Principium difficultate caret. Nam quum

mille argenteos dedisset Abimelech, ne suspecta sit

liberalitas, pronunciat se Abrahae dédisse: et quia

tam honorifice acceptas fuerit, non esse habendam

scorti loco eius uxorem. Sed quod sequitur magis

obscurum est, Erit tibi velum. Multi interprètes ad

munus referunt : quod mihi perperam facere videntur.

Hebraei, quia neutro génère carent, femininum

usurpant eius vice. Moses autem maritum hoc loco

potius indicat, et sensus optime convenit. Docetur

enim Sara, maritum oui iuncta est, instar veli esse

quo se tegere debeat, ne exposita sit alienis. Paulus

dicit velum, quod capite gestat mulier, subiectionis

esse symbolum (1. Cor. 11, 10). Id quidem etiam

ad caelibes pertinet: quia in eum finem ordinatus

est sexus: sed hoc aptius, et magis proprie in mulieres

viris coniunctas competit: quod sint ipso matrimonii

ordine quasi velatae. Sic ergo interpretor,

Tu si viro careres, obnoxia esses multis periculis:

nunc quum tibi pudicitiae custodem Deus praefecerit,

decuit te latere sub vélo illo. Cur igitur te

sponte nudasti? Haec légitima obiurgatio fuit, quod

Sara se in mariti potestate esse dissimulans, divino

praesidio se nudasset. Atque ita repréhensa fuit.

Hoc quoque membrum torquent interprètes. Mihi

haec nativa expositio videtur esse, quod passus

fuerit Dominus Saram a profano rege coargui, quo

maiore verecundia eam afficeret. Loquentis enim

personam maxime attendit Moses: quia pudendum

fuit matrèm fidelium a tali magistro reprehendi.

Alii putant notari profectum a Mose, quod tali documenta

erudita, sibi aliter posthac agendum esse

didicerit. Sed potins notare videtur Moses quam

dixi correctionis speciem, quod scilicet humiliata

fuerit Sara, quum in disciplinam profani hominis

tradita fuit.

17. Et oravit Abraham. Utraque in parte mirificus

refulsit Dei favor erga Abraham: quod armata

manu ipsius iniuriam ultus est: et deinde ipso

19*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!