26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

239 COMMENTARIUS IN GENESIN. 240

oeria et tandem exhaeredatis naturalibus filiis, adscititium

genus ex omnibus mundi plagis habere

coepit Abraham.

Ut sim tibi in Deum. Uno hoc in verbo clare

docemur, spirituale hoc fuisse foedus, non praesentis

tantum vitae respectu sanoitum, sed unde spem

aeternae salutis conoiperet Abraham, et in coelum

usque eveotus, solidam perfectamque beatitudinem

apprehenderet. Nam quos sibi Deus in populum

adoptât, quum suae iustitiae faciat bonorumque

omnium partioipes, coelestis quoque vitae -haeredes

constituit. Notemus ergo hoc esse praecipuum foederis

caput, quod se filiis Abrahae Deum fore promittat

is qui riventium Deus est, non mortuorum.

Sequitur deinde quasi auctarii vice, quod terrain

se daturum pronunciat. Fateor quidem maius aliquid

et praestantins adumbratum fuisse sub terra

Ohanaan: id tarnen non obstat quin eius promissio,

accessio fuerit illius summi capitis: Ero Deus tuus.

Quanquam autem rursus affirmât Deus, sicuti antea,

ipsi Abrahae se daturum terram: scimus tarnen

. nunquam potitum fuisse eius dominio, sed solo iure

contentus fuit sanctus vir, licet nulla illi possessio

: constaret : ideoque ex sua peregrinatione tranquillus

in coelum migravit. Iterum repetit se posteris

Àbrahae fore in Deum, ne in terra subsistant, sed

cogitent altius se deduci.

9. Et tu pactum meum custodies. Sicuti olim

foedera non modo in publioas tabulas referebantur,

sed in aes incidi vel lapidibus insculpi solebant,

quo magis testata et Celebris esset eorum memoria:

ita nunc Deus in carne Abrahae foedus suum insculpit.

Fuit enim circumcisio quasi solenne monumenlum

eius adoptionis qua genus Abrahae electum

fuerat in peculiarem Dei populum. Habuerant

antea pii alias caeremonias quae certitudinem gratiae

Dei Ulis sancirent: nunc vero Dominus foedus novum

novo genere symboli obsignat: our autem tot

saeculis hoc gratiae suae testimonio carere passus

fuerit humanuni genus, ratio nobis abscondita est:

nisi quod videmus tunc fuisse institutum, quando

unam certam gentem sibi delegit: quod ipsum ex

arcano eius consilio pendet. Porro tametsi ad docendi

methodum aptius forte esset summam eorum

colligere quae de circumcisione dicenda sunt: quod

tarnen interpretis officio magis quadrare arbitror,

ordinem contextus sequar. Primum quum foedus

Dei a Mose vocatur circumcisio, inde colligimus

inolusam in ea fuisse gratiae promissionem. Nam

si nota duntaxat vel tessera fuisset externae professions

apud homines, nullo modo quadraret nomen

foederis, quod ratum aliter non est quam dum illi

respondet fides. Atque id commune est omnibus

sacramentis, ut verbum Dei annexum habeant, quo

se nobis propitium esse testatur, nosque in spem

salutis invitât: imo nihil aliud est sacramentum,

quam verbum visibile, vel sculptura et effigies gratiae

Dei quae verbum melius illustret. Quod si

mutua est inter verbum et fidem relatio, sequitur

finem hune et usum sacramentis propositum esse,

ut fidem adiuvent, promoveant ac confirment. Qui

vero fidei adminicula esse negant, aut verbi subsidia

ad fidem roborandam, foederis nomen expungant

necesse est: quia aut lusorie et fallaciter se in

spon8orem offert Deus, vel illic reperit fides quo se

fulciat, et unde certitudinem suam confirmet. Etsi

autem tenenda est distinctio inter verbum et Signum:

soiamus tarnen, simulatque in oculis signum

ipsum incurrit, debere in auribus personare verbum.

Itaque dum hoc loco iubetur Abraham servare foedus,

non modo nudum oaeremoniae usum illi Deus

commendat, sed vult praecipue ad finem attendere:

et certe quum anima signi sit promissio, ubi inde

avulsa fuerit nihil praeter mortuum et inane spectrum

restât. Haec ratio est cur dicamus abolita

fuisse a Papistis sacramenta: quia exstineta Dei

voce, nihil apud eos praeter mutas figuras residuum

manet. Frivolum vero est quod iaetant pro verbo

magicos suos exorcismos. Foedus enim vocari nequit

nisi quod clare patefactum a nobis perspicitur

ut fidem aedificet: cui nihil simile habent histriones

illi, qui gestu tantum vel oonfuso susurro quasi

tibia ludunt. NUDC tenemus quo modo rite custodiatur

foedus, quum scilicet praeeunte verbo, Signum

amplectimur in gratiae testimonium ac pignus:

nam sicut dato chirographo Deus fidem nobis datam

obstringit, sic a nobis stipulator fidei et obedientiae

consensum. Notatu etiam dignum quod

sequitur, Inter me et te. Quo docemur non ad externam

modo confessionem speetare sacramentum,

sed medium esse pignus inter Deum et hominis

conscientiam. Ideo quisquis per sacramenta ad

Deum non dirigitur, eorum usum profanât. Caeterum

metonymice foederis nomen ad circumeisionem

transfertur, quae sic verbo implicita fuit ut non

posset ab eo separari.

dreumeidetur in vobis omnis masculus. Tametsi

maribus pariter et feminis pollicitus erat Deus

quod circumcisione deinde saneivit: tarnen in eo

sexu totum populum sibi consecrat. Nam quum

hoc symbolo sanciatur quae promiscue maribus et

feminis data erat promissio: certum autem sit,

confirmatione feminas aeque ac mares habuisse

opus: hinc conficitur ordinatum fuisse symbolum

in utriusque sexus gratiam. Nee obstat quod iubentur

singuli sacramentis communicare, siquidem

inde fruotum capere volunt: quia nulla ad eos qui

usum negligunt, pervenit utilitas. Incisum enim

hac lege fuit in marium corporibus Dei foedus, ut

eiusdem signi participes sociaeque forent etiam feminae.

11. Cwcumtidetis carnem praeputii. Valde ab-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!