26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

241 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 242

surdum prima specie ac ridiculum videri potuit hoc

mandatum. Tractatur sacrum foedus quo iustitia,

salus et félicitas promittitur, quo discernitur semen

Abrahae a reliquis gentibus ut sit sanctum et benedictum.

Tanti mysterii insigne statui in pudendis

partibus quis consentaneum esse dicat? Yerum ut

Abraham stultescere oportuit, quo se obsequentem

Deo praeberet: ita quisquis sapiet, sobrie simul et

reverenter suspiciet quod stulte mandasse videtur

Deus. Et tarnen quaerendum est, an aliqua inter

signum visibile, et rem signatam analogia hie effulgeat.

Nam signa quae ad levandam infirmitatem

nostram instituit Deus, ad modulum nostrum aptari

par est, ne profeotu careant. Porro duabus de

causis probabile est Dominum iussisse praeputium

circumeidi: nempe ut ostenderet vitiosum esse quidquid

ex nomine gignitur: deinde salutem ex benedicto

Abrahae semine prodituram. Primum itaque

quidquid ex sua generatione proprium habent homines,

Deus in circumeisione damnavit: ut Dstensa

naturae corruptio illos ad carnem mortificandam

adduceret. Unde etiam oonficitur, poenitentiae

fuisse symbolum. Simul tarnen illic quae in Abrahae

semine promissa erat benedictio, notata signataque

fuit. Quod si cui absurdum videtur in ilia

corporis parte datam esse tarn praeclarae et singulars

gratiae tesseram, eum quoque salutis suae

pudeat, quae ex Abrahae lumbis fluxit : sed ita infatuare

mundi sapientiam Deo placuit, quo magis

superbiam carnis deiiceret. Atque ita iam secundo

loco habemus, testatam hoc signo fuisse Dei et hominum

reconciliationem, quae in Christo fuit exhibita.

Qua ratione sigillum iustitiae fidei a Paulo

vocatur (Rom. 4, U). Hoc de analogia rei et signi

breviter attigisse sufficiat.

12. M filius octo dierum circumcidetur. Nunc

diem octavum circumcisioni praeBcribit Deus: unde

apparet partem fuisse paedagogiae sub qua vetereni

populum tenere voluit. Nam maior hodie laxiorque

in baptism! administratione permissa est libertas.

Caeterum de numéro dierum quidam anxie disputandum

esse negant: quia Dominus infantum teneritudini

pepercerit: quandoquidem periculo non carebat,

adhuc ab utero recentibus vulnus infligere.

Etsi autem facere poterat ne quid noxae aut laesionis

afferret circumcisio, nihil tamen in eo absurdi

erit, si dicamus habitam ab eo fuisse rationem tenerae

aetatis, ut testatum Iudaeis faceret paternum

suum erga ipsorum liberos amorem. Aliis hoc nimis

esse frigidum videtur: itaque spirituale mysteriura

in dierum numéro qüaerunt. Allegorice Septem

diebus notatam fuisse putant vitam praesentem:

octavo die iussisse Deum circumeidi infantes, ut

ostenderet. meditandam quidem esse carnis mortificationem

toto vitae cursu, sed nonnisi post eius

finem compleri. Augustinus etiam ad Christi re-

Calvini opera. Vol. XXIII.

surrectionem Deum speetasse existimat, qua abolita

fuit externa circumcisio, et veritas figurae exhibita.

Septenario numéro praesentis vitae cursum designari

probabile et rationi consentaneum est. Ergo Oktavus

dies ad figurandum novae vitae exordium videri

potest a Domino positus. Sed quia nusquam exposita

in scripturis ratio legitur, nihil ausim asserere:

Quare tenere sufficiat quod certum est ac solidum,

nempe Deum in hoc symbolo sie repraesentasse veteris

hominis interitum, ut tamen ostenderet se restituera

homines in vitam.

Sive verna, sive emptitius. Quum praeeipit

Deus Abrahae, ut quoseunque habet sub sua potestate

circumeidat, in eo relucet singularis eius amor

erga sanctum Abraham, quod totam eius domum

sua gratia complectitur. Seimus olim vix in hominum

numéro habitos fuisse servos. Atqui Deus

ipsos in servi sui favorem sibi filios adoptât: ad

hanc misericordiam nihil omnino addi potest. Deiicitur

etiam carnis superbia, quum Deus nullo personarum

respectu ingenuos servis aggregat. Caeterum

in persona Abrahae legem hanc servis suis

omnibus praescripsit, ut quoseunque habent sibi

subiectos in eiusdem fidei sooietatem adducere studeant.

Singulae enim piorum familiae totidem ecclesiae

esse debent. Ergo si pietatem nostram probare

cupimus, danda opera est ut quisque nostrum

in obsequium Dei compositam domum habeat. Nee

tantum iubetur Abraham domi suae natos dicare

et ofFerre Domino, sed quoseunque postea acquisierit.

13. In pactum perpetuum. Duplex potest esse

sensus: vel quod Deus gratiam suam, cuius testimonium

ac pignus erat circumcisio, aeternam fore

promittat: vel quod signum ipsum perpetuo servari

velit. Equidein non dubito quin ad visibile signum

perpetuitas ista referri debeat. Sed qui inde colligunt,

hodie quoque inter Iudaeos vigere illius usum,

meo iudicio, falluntur. Nam ab illo axiomate discedunt,

quod nobis fixum esse debet: Quum finis

legis sit Christus, perpetuum tempus quod caeremoniis

legis tribuitur, fuisse finitum ex quo Christus

apparuit. Templum perpétua erat Dei sedes,

iuxta illud: Haec requies mea in saeculum saeculi,

hie habitabo (Psal. 132,14). Sabbathum non temporalis,

sed perpétua erat populi sanetificatio : neque

tamen negandum est quin illis finem attulerit Christus.

Non aliter de circumeisione quoque sentiendum

est. Si obiieiant Iudaei, violatam hoc modo

fuisse legem a Christo : responsio facilis est : sic abrogation

fuisse externum usum, ut stabilita fuerit

eius veritas. Nam Christi demum adventu in solidum

sancita fuit circumcisio, ut semper duraret,

ratumque esset foedus illud quod semel Deus pepigit.

Porro ne quem visibilis signi mutatio perturbet,

tenenda est ilia, cuius memini, saeculi reno-

16

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!