26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

207 COMMENTARIES IN GENESIN. 208

causam sentio. Primo, quamvis illi undique plausus

darentur, non dubium est quin variae cogitationes

in eius animum subierint. Tametsi praelio devicti

fuerant Cedorlaomer, et eius socii, eos tarnen provocaverat

Abram, ut possent collectis novis copiis

et refectis viribus rursus terram Chanaan aggredi.

Nee eius periculi metu vacabant terrae incolae.

Deinde, ut rara félicitas comitem fere invidiam secum

trahit, multis sinistris sermonibus obnoxius

esse coepit Abram, postquam cum victore exercitu

quatuor regum confligere ausus fuerat. Sinistra

etiam suspicio oriri potuit, fore mox ut vires suas,

quàs expertus erat contra extraneos reges, in vicinos

et hospites süos converteret. Ergo sicut honori illi

fuit victoria, ita non dubium est quin formidabilem

et suspectum multis reddiderit, et conflaverit multorum

odia: quum sibi quisque ex illius. fortitudine

et felici successu periculum fingeret. Nihil igitur

mirum si commotus fuerit, et anxie multa agitaverit,

donee ilium Deus auxilii sui fiducia de integro erexit.

Potuit etiam alius esse finis oraculi: nempe

ut Deus contrario vitio occurreret. Poterat enim

Abram victoria elatus, suae vocationis oblivisci, ut

principatum sibi acquireret, et vitae erraticae assiduaeque

vexationis taedio appeteret meliorem fortunam,

et quietum vitae statum. Et scimus quam

proclive sit hominibus secundae et ridentis fortunae

blanditiis inescari. Anticipât ergo Deus, et priusquam

sancti viri mentem occupet ilia vanitas, memoriam

illi rénovât spiritualis gratiae, ut illic

penitus acquiesçons reliqua omnia despiciat. Quia

tarnen verbum hoc: Ne metuas, perinde sonat quasi

Deus moerentem vel sollicitum lenire aliquo solatio

velit: probabile est eum tali confirmatione habuisse

opus: quia videbat multos maligne obstrepere suae

victoriae, et senectutem Buam duris molestiis fore

expositam. Quanquam fieri potest ut Deus non

ideo ipsum timere vetet, quia metu sit perculsus :

sed ut fortiter contemnere, ac pro nihilo ducere

totum mundi favorem, et terrenas opes discat: ac

si dixisset: Modo me unum habeas propitium, non

est cur metuas. Me igitur'uno contentus in mundo

(ut hactenus coepisti) peregrinare: ac potius e coelo

pendeas quam in terra sis defixus. Q.uidquid sit,

Deus ad se revocat servum suum, ostendens longe

maiora bona illi apud se reposita esse, ne in victoria

subsidat. Dicit autem Moses m visione loquutum

esse Deum: quo significat additum verbo fuisse

visibile aliquod gloriae Dei symbolum: quo maior

autoritas oraculo constaret. Fuit autem hie unus

ex duobus ordinariis modis, quibus se Dominus olim

manifestare prophetis suis solebat: sicuti habetur

Numerorum cap. 12, 6.

Ne timeas Abram. Tametsi posterior in contextu

est promiBsio, praecedit tamen ordine: quia

ex ea pendet confirmatio, qua Deus cor Abrae a

metu libérât. Hortatur Deus Abram ut tranquillo

sit animo: sed ubi fundata est talis securitas, nisi

dum fide apprehendimus nos curae esse Deo, ac in

eius providentiam recumbimus? Priorem igitur

locum tenet promissio, quod Deus sit clypeus

Abrae, et satis ampla merces: cui annexa est, quasi

appendix, exhortatio, ne metuat, tali salutis suae

praeside et felicitatis autore fretus. Ideo quo magis

perspicuus sit verborum sensus inserenda est causalis

nota: Ne timeas Abram, quia ego sum clypeus

tuus. Porro clypei nomine significat tutum semper

fore suo praesidio Abram. Mercedem se appellans,

se unum illi debere .sufficere admonet. Sicuti autem

illius respectu generalis fuit haec doctrina, ut

sciret victoriam non summum, neque extremum

bonorum esse, quibus ipsum prosequi Deus statuerat:

sic idem nobis omnibus in unius hominis

persona sciamus promitti. Nam hac voce quotidie

fidèles suos Deus compellat, quia semel tuendos

suscepit, sibi curae fore, ut salvos conserve! sub

manu sua, virtuteque protegat. Quemadmodum

vero clypei officium ac vicem sibi Deus tribuit ut

se ad defensiohem salutis nostrae opponat: ita

haec promissio instar muri ahenei merito nobis esse

debet, ne in ullis periculis ultra quam oportet trepidemus.

Quia autem varus et innumeris carnis

cupiditatibu8 circumacti homines subinde fluctuant,

deinde nimium addicti sunt praesentis vitae desiderio:

sequitur alteram membrum, quo Deus se

unum ad omnes beatae vitae numéros sufficere

fidelibus testatur. Merces enim tantundem valet ac

haereditas vel félicitas. Id si animis nostris prohe

infixum esset, in solo Deo summam ac plenam

nobis esse bonorum perfectionem, facile modum

statueremus pravis desideriis quae nos misère sollicitant.

Sensus autem est, nos vere demum felices

esse ubi Deum habemus propitium: neque enim

solum nos cumulât omni benignitatis copia, sed se

nobis fruendum offert. lam quid ultra est quod

appetant homines, ubi Deo fruuntur? Sciebat David

quid valeret haec promissio, qui gloriatur sortem

sibi praeclaram obtigisse, quia Dominus sit

sua haereditas (Psal. 16, 6). Oaeterum quia nihil

difficilius est quam fraenare pravos carnis appetitus,

et tarn foeda est ac impia hominum ingratitude

ut vix unquam illis Deus satisfaciat: non

simpliciter mercedem se Dominus ipse vocat, sed

amplam valde, qua satis superque contentos esse

nos decet. Ea vero uberrima fiduciae materia est,

et solida fultura. Nam quisquis sibi persuaserit

vitam suam protegi Dei manu, nee se unquam miserum

fore illo propitio, et ad hunc portum in omnibus

suis curis ac molestiis confugiet: optimum

inveniet malis omnibus remedium. Non quod

omni prorsus timoré et cura vacui sint fidèles,

quamdiu inter discriminum et aerumnarum procel-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!