26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

413 COMMENTARIUS IN GENESIN. 414

moriam ab effectu nobis desoribit: quia talem eum

conoipimus, qualis re ipsa apparet. Porro an omnium

postrema conceperit Rachel, certo colligi non

potest ex verbis Mosis. Qui in hoc loco SOTBQOV

Tiçâteçov esse affirmant, moventur hac ratione, quod

si natus esset Ioseph post reliquos fratres, non congrueret

aetas, quam Moses notabit capite 41, 46.

Sed in eo falluntur quod nuptias JEtachelis ab altero

septennio numerant. Atque ex contextu certo

evincitur, quam vis operas suas pactus esset lacob

pro Rachele, fuisse tarnen ea mox potitum, quia

ab initio erupit aemulatio inter duas sorores. Gerte

Moses hoc loco significat seram Dei benedictionem

fuisse, quum de liberis iam desperasset Rachel, diuque

probro habita fuisset eius sterilitas. Porro fausti

ominis causa imponit nomen filio, sibi ex uno spem

duorum faciens.

25. Dimitte me, et ibo. Quum proposita laborum

mercede retentus fuerit lacob, videri posset

hoc astute captasse, dum missionem petit a socero.

Ego tarnen non dubito quin iam tunc in animo habuerit

reverti, et suum consilium ingenue professus

sit. Primo, quia multis modis expertus erat quam

iniquus, quamque perfidus et crudelis esset Laban,

nihil mirum si ab eo discedere optaverit simulac

data est facultas. Deinde, quum longo temporis

spatio interposito, speraret placatum esse fratris

animum, fieri non potuit quin redire ad parentes

magnopere cuperet: praesertim tot molestiarum

pertaesus, ut vix deterior alibi timenda esset conditio.

Sed Dei promissio ad reditus desiderium

acerrimus fuit stimulus. Neque enim benedictionem

abiecerat, quae illi propria vita fuerat carior. Hue

etiam pertinet quod dicit, Yadam ad locum meum,

et terram meam: non enim ideo tantum sic nominat

terram Ghanaan, quod illic natus esset, sed quia

divinitus sibi datam esse noverat. Nam si natalis

soli respectu dixisset se reditum appetere, ludibrio

excipi poterat, quod pater eius erraticam et instabilem

vitam egisset, in varia subinde hospitia migrans.

Sic igitur statuo, quamvis alibi commode

habitasset, viguisse tarnen semper in eius animo

Dei oraculum, quo terra .Ghanaan illi destinata

erat. Quod autem inieçta est illi ad tempus rémora,

consilio discessus non répugnât: nam hoc partim illi

extorsit nécessitas, quia se extricare non poterat e

soceri laqueis : partim etiam voluntarie cessit, ut sibi

et familiae aliquid acquireret, ne inops ac nudus

rediret in patriam. Hic vero detegitur immanis

ipsius Laban improbitas. Postquam nepotem suum,

et generum duris et assjduis quatuordecim annorum

laboribus fere confecit, nihil tarnen mercedis in futurum

offert. Evanuit iam alla aequitas, quam initio

prae se tulerat. Nam quo maior fuerat sancti

viri tolerantia, eo plus usurpât in ipsum licentiae.

Sic piorum facilitate abutitur mundus: et quo se

placidius gerunt eo ferocius insultât. Caeterum

quamvis ovium instar, luporum violentiae et iniuriis

in hoc mundo sumus expositi, metuendum tarnen

non est ne lacèrent nos, vel deglutiant, quando nos

coelestis pastor suo praesidio tuetur.

27. Si quaeso inveni gratiam. Hinc perspicimus

quam non onerosus fuerit hospes lacob, quem istis

blanditiis demulcet Laban, ut moram longiorem ab

ipso impetret. Nam, ut sordidus et tenax erat, nisi

certum ex eius praesentia lucrum sensisset, non

fuisset passus momento temporis domi suae haerere.

Quod ergo non modo ipsum non extrudit, sed anxie

retinere studet, hinc colligimus sanctum virum incredibiles

labores sumpöisse, qui non modo populosae

familiae alimentis sufficerent, sed uberem etiam

quaestum afferrent socero. Quare non immerito

postea queretur se diei aestum et noctis frigus pertulisse.

Quanquam minime dubium est quin pluris

quibusvis laboribus fuerit Dei benediotio, ut perspiceret

Laban lacob esse veluti quoddam copiae

cornu: quod etiam ipse fatetur: neque enim eius

modo fidem et diligentiam commendat, sed nominatim

praedicat quod in eius gratiam benedictus fuerit

a Domino. Apparet igitur sic crevisse opes

Laban ab adventu lacob, ut e coelo stillaret quasi

visibilis quaestus. Porro quia verbum BTU apud

Hebraeos idem valet atque auguriis vel divinatione

cognoscere, divinant quidam interprètes magicis artibus

edoctum fuisse Laban, sibi utilem ac lucrosam

fuisse praesentiam lacob. Alii tarnen exponunt

simplicius, quod experimento probaverit. Mihi videtur

esse translatio: ac si dixisset, non seous sibi

perspectam esse Dei benedictionem, ac si vaticinio

testata foret, vel augurio comporta.

29. Tu nosti quaMkr servierim tibi. Haec responsio

lacob non eo tendit, ut mercedis suae pretium

augeat: sed expostulans cum Laban, inique et

inhumaniter eum facere docet, quod adhnc de tempore

prorogando satagit. Neque enim dubium est

quin omnibus animi sui votis raperetur in terram

Ghanaan. Itaque reditus quibuslibet divitiis fuisset

illi potior. Interim tarnen oblique socerum suum

tarn doli quam inhumanitatis insimulat, ut aliquid ab

eo extorqueat, si diutius manendum sit. Neque

enim sperare poterat ut se ultro ad aequitatem demitteret

perfidus ille veterator, nec vero simpliciter

diligentiam suam laudat lacob, sed negotium sibi

fuisse ostendit cum homine iniusto et crudeli. Hoc

interea notandum est, quanquam strenue laboraverat,

ipsum tarnen nihil adscribere labori suo, sed

Dei benedictioni hoc ferre acceptum, quod locupletatus

fuerit Laban. Etsi enim quum bona fide incumbunt

homines in munus suum, non ludunt operant,

profectus tarnen ex sola Dei gratia pendet.

Quod etiam de efficacia doctrinae Paulus testatur,

löngius patet, eum qui plantat, et eum qui rigat

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!