26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

131 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 132

quaedam naturae prioris restitutio, quum Deus ad

Noah adduxit quae eius opera et ministerio servari

volebak Neque enim secus indomitas belluas in

sua area continuit Noah, quam in corte aluntur

gallinae et anseres. Nee vero supervacuum est

quod additur, venisse ipsa animalia sicut Deus ipsi

Noah praeceperat: significat enim Deum benedixisse

obsequio Noah, ne irritus esset eius labor.

Impossibile erat, secundum hominem, ut momento

uno talis fieret omnium animalium concursus: sed

quia Noah simpliciter Deo eventum commendans,

quod sibi iniunctum est exsequitur: vicissim Deus

yirtutem addit praecepto suo, ne effectu careat.

Imo proprie loquendo, haec erat. promissio Dei

mandatis annexa. Ideo statuendum est, fidem

Noah plus valuisse omnibus plagis et retibus ad

capturam animalium : eandem quoque ianuam fuisse

qua leones, et lupi, et tigres cum bobus et agnis

placide se in arcam reciperent. Atque haec una

ratio est, qua difficultates omnes vincamus, dum

facile esse Deo persuasi quod nobis impossibile est,

alacritatem ex spe concipimus. Quomodo bina ingressa

sint animalia, prius dictum est. De mense

quoque diversas interpretum opiniones retulimus.

Nam quum Hebraei annum in rebus sacris a Martio

incipiant, in negotiis autem terrenis a Septembri:

vel quod idem est, duo aequinoctia duplex

apud illos officiant anni exordium: quidam putant

sacrum annum hic notari, alii vero politicum. Caeterum

quia prior annorum ratio divinitus ordinata

fuit, et naturae etiam magis consentanea est, probabilius

videtur circa vernum tempus coepisse diluvium.

11. Rupti sunt omnes fontes. Revocat nos Moses

ad memoriam primae creationis. Terra enim naturaliter

aquis operta erat: et singulari Dei beneficio

factum est ut loco cesserint, quo vacuum aliquod

spatium animantibus daretur. Et hoc fateri coguntur

philosophi, praeter naturam esse ut aquis infra

subsidentibus aliqua terrae portio emineat. Scriptura

autem inter Dei miracula hoc recenset, quod

maris impetum arcet quasi repagulis, ne partem

terrae submergat, quae hominibus in habitationem

conce8sa est. Dixit etiam primo capite Moses, alias

aquas sursum in coelo fuisse suspensas: quemadmodum

et David tradit teneri inclusas tanquam in

utre. Denique in regione terrae habitabili Deus

theatrum hominibus erexit: et fit arcana eius virtute

ne aquae subterraneae ad nos mergendos ebulliant,

et simul conspirent aquae coelestes. Nunc

autem dicit Moses, quum Deus mundum perdere

vellet diluvio, metas illas fuisse révulsas. Atque

hic nobis considerandum est mirabile Dei consilium.

Poterat enim tantum aquarum certis alveis, aut terrae

venis includere, quod ad humanae vitae usus

sufficeret: sed consulto inter duo sepulchra nos

posuit, ne secure contemnamus eius gratiam, unde

vita nostra dependet. Nam elementum aquae, quod

nnum ex vitae principiis constituunt philosophi,

mortem nobis sursum ac deorsum minatur, nisi

quatenuB retinetur Dei manu. Quod dicit ruptos

fuisse fontes, et apertas cataractas, metaphoricae

sunt loquutiones, quibus intelligit non fluxisse aquas

usitato more, nee stillasse pluviam e coelo: sed sublata

distinctione, quam videmus a Deo fuisse positam,

nullas amplius fuisse seras quae violentum

impetum cohiberent.

12. Et fuit pluvia. Quanquam aquarum claustra

fregit Dominus, non tarnen vult uno momento

erumpere, ut terram protinus absorbeant: sed pluviam

diebus quadraginta continuât: partim ut Noah

longa meditatione altius memoriae suae infigat

quod prius verbo edoctus didicerat: partim ut impii

ante mortem sentirent non inanes fuisse quas ludibrio

habuerant minas. Qui enim tamdiu illuserant

Dei patientiae, digni erant qui paulatim iusto eius

iudicio se perire sentirent, quod illis instar fabulae

per centum annos fuerat. Atque ita Dominus plerumque

iudicia sua tempérât, ut per otium melius

expendant homines quae subito transitu possent eos

attonitos reddere. Sed hic se profert mira ingenii

nostri pravitas : quod si repente ira Dei se effundit,

sine sensu obstupescimus : si autem progreditur

certo modo, vilescit ipsa consuetudine : quia nee Dei

manum libenter agnoscimus sine miraculis, et facile,

quasi obducto callo, ad conspectum operum Dei

obdure8cimus.

13. Ipso eodem die ingressus est Noah, et Sem.

Sequitur repetitio satis verbosa, prout historiam diluvii

breviter perstringit Moses: sed tarnen minime

superflua. Consilium enim spiritus fuit, nos retinere

in consideratione tarn horrendae ultionis, cui

nulla verborum atrocitas par futura erat. Ad haec

nihil hic narratur non difficile creditu: quare eadem

saepius inculcat Moses, ut quantum vis remota sint

a sensu nostro, fidem tamen apud nos obtineant.

Ita narratio de animalibus hue spectat, fide sancti

Noah e sylvis et latibulis attracta esse: ex vagis

suis discursibus collecta in unum locum, ac si Dei

manu adducta forent. Yidemus ergo ut non frustra

in hac parte insistât: ut sciamus non fortuito, nee

hominum industria servatas fuisse singulas animalium

species: sed quia Dominus quidquid voluit

salvum manere, de manu (quod aiunt) in manum

ipsi Noah porrexit et obtulit.

16. Et clausit eum Dominus. Neque hoc temere

additum est, neo leviter praeteriri decet. Oportuit

amplam esse ianuam quae elephantem caperet.

Nee sane ulla tarn firma et tarn tenax picatio,

nulla etiam tarn solida compactio esse potuit, ut non

saltern multis rimis immensa vis aquae penetraret:

praesertim in tam violenta irruptione, et iactatione

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!