26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

49 COMMENTARIUS IN GENESIN. 50

tanquam ex eo sumpta. Quod si duo sexus ex

diversis principiis fluxissent, occasio fuisset vel

mutui contemptuß, Tel inyidiae, vel rixarnm. Et

quid habent protervi homines quod obstrepant?

Credibilis non videtur narratio : quoniam a consuetudine

abhorret. Quasi vero plus coloris haberet,

ex putrido semine quotidie gigni homines, nisi usu

et expérimente notum esset. Sed obiioiunt, vel

supervacuam fuisse costain quae Adae fuit detracta,

vel costae absentia corpus eius fuisse mutilum.

Utrumvis respondeatur, magnam absurditatem reperiunt.

At vero si dicamus praeparatam fuisse a

mundi opifice costam, ex qua alteram corpus formaret,

nihil in hoc responso non consentaneum

divinae pïovidentiae reperio. Quanquam diversa

coniectura magis arridet, fuisse Adae aliquid detractum,

ut maiore benevolentia partem sui complocteretur.

Perdidit igitur costam unam : sed pro

qua illi reddita fuit longe uberior merces, dum

nactus est fidelem vitae sociam : imo quum se integrum

vidit in uxore, qui prius tantum dimidius

erat. Atque in eo perspicimus veram nostrae cum

Filio Dei unitatis effigiem: nam et ille debilis factus

est, ut membra haberet virtute praedita. Interim

notandum, Adam profundo sopore fuisse demersum,

ut nihil doloris sentiret: deinde nee violentam

fuisse rupturam, nee ex. costa amissa sensisse quidquam

iacturae: quia Deus vaeuitatem sic carne

replevit, ut robur etiam sufficeret: tantum ablata

fuit oasis durities. Consulto etiam usus est Moses

aedificandi verbo, ut doceret in mulieris persona

tandem absolutum fuisse humanum genus, quod

prius inchoato aedificio simile erat. Alii ad oeconomiam

referunt : ac si dicere vellet Moses, tunc compositum

fuisse legitimum familiae ordinem: quod

non longe a priore expositione recedit.

22. Et adduxit. Iam narrât Moses institutum

fuisse divinitus coniugium : quod in primis utile est

cognitu.. Nam quum sibi Adam proprio arbitrio

non sumpserit uxorem, sed oblatam a Domino

sibique addietam aoeeperit : hinc melius apparet

coniugii sanetitas, quia Deum seimus esse eius

autorem. Quo pluribus modis conatus est Satan

coniugium foedare, eo magis ab omni contumelia

et probro illud asseramus, ut suam reverentiam

obtineat. Inde enim fiet ut vitam coniugalem bona

et tranquilla conscientia colant filii Dei: et caste

honesteque mariti et uxores inter se versentur.

Duplex in captanda coniugii infamia Satanae artificium

fuit: ut illius odio pestiferam caelibatus

legem inveheret, deinde ut quidvis licentiae sibi

permitterent coniuges. Ergo ostensa coniugii dignitate,

tollenda est superstitio : ne impediat quominus

légitima puraque Dei ordinatione pure utantur

fidèles: deinde obviam eundum est carnis laseiviae,

ut pudice cum uxoribus habitent mariti. Quod si

Calvini opera. Vol. XXIII.

non urgeret alia ratio, haec tarnen una sufficere

abunde nobis debet: nisi honorifice de coniugio sentimus

et loquimur, contumelia affici eius autorem

et praesidem : talis enim hic a Mose describitur.

23. Et dixit Adam. Quaeritur unde haec Adae

notitia, qui tunc profundo somno obrutus erat. Si

dieimus ea fuisse tunc perspicacia, ut iudicium ex

coniecturis facere potuerit, infirma erit solutio.

Caeterum nobis dubium esse non debet quin îlli

Deus aut arcana revelatione, aut verbo, fei seriem.

patefecerit. Neque enim pro sua ipsius necessitate

costam mutuatus est a viro, ex qua mulierem formaret:

sed eos inter se hoc vinculo magis devinctos

esse voluit: quod fieri non poterat nisi res illis

innotesceret. Non exprimit quidem Moses, quomodo

innotuerit: nisi tamen velimus supervacuum facere

opus Dei, statuendum est, tarn id, quam eius edendi

rationem et consilium, autorem manifestasse.

Sopor autemAdae immissus fuît, non qui originem

uxoris illi absconderet, sed dolorem molestiamque

eximeret, donee tam praeclarum praemium haberet

àblatae costae. Quod dicit, hac vice, significat sib

hactenus defuisse aliquid: ac si dixisset: Nunc tan

dem iu8tam comparem nactus sum, quae pars est

substantiae carnis meae, et in qua velut me alterum

contemplor. Et nomen uxori a viro imponit, ut

hoc testimonio et hac nota Dei sapientiam aeternae

memoriae commendet. Latini sermonis inopia

coegit interpretem reddere TWR viraginem. Notandum

tamen est, hebraicam vocem nihil aliud sonare

quam feminam viri.

24. Idcirco relinquet. Dubitatur, inducatne

Moses Deum loquentem, an Adae sermonem continue^

an vero hoc pro doctoris officio in sua persona

addiderit: quorum postremum mihi maxime

probatur. Ergo postquam historiée retulit quod

gestum a Deo erat, finem quoque divinae institutionis

demonstrat. Summa est, inter gradus humanae

societatis hunc praecipuum esse, et quasi sacerrimum,

ut vir uxöri suae adhaereat. Idque amplificat

comparatione addita : quod patri uxorem maritus

praeferre debeat. Relinqui autem dicitur pater, non

quia divellat filios a patribus coniugium, vel alias

naturae necessitudines tollat : nam hoc modo secum

ipse pugnaret Deus, sed quum pietas filii erga

patrem summopere colenda sit, ac per se inviolabilis

ac sancta censeri debeat, coniugium tamen sic

praedicat Moses, ut minus liceat uxorem quam

parentes deserere. Itaque qui divortia temere

levibus de causis admittunt, in uno capite violant

omnia naturae iura, et in nihilum redigunt. Si

patrem a filio separare religio est, vinculum, quod

Dominus aliis omnibus praetulit, solvere maius

est nefas.

Eruntgue in carnem unatn. Licet vetus interpres

transtulerit: In carne una, expressius tamen

4

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!