26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

443 COMMENTARIES IN GENESIN. 444

oppugnans vires invictas suppeditat quibus superiores

simu8. Ipse quidem apud se integer manet:

sed aliter exprimi non potest duplex ilia ratio qua

nobiscum agit, quod humana virga nos percutions,

non exserit plenas vires in tentatione: fidei vero

nostrae concedens victoriam, se ipso in nobis fortior

est. Quanquam autem istae loquendi formae asperae

sunt, durities tarnen facile mitigabitur ubi ventum

fuerit ad praxin. Nam si tentationes sunt certamina

(scimus autem non esse fortuitas, sed divinitus

nobis iniungi) hinc sequitur Deum agere antagonistae

personam: unde reliqua dependent: quod

scilicet in ipsa tentatione infirmuâ apparet contra

nos, ut vincat in nobis. Quidam hoc ad unam

tentationum speciem restringunt, ubi Deus palam

et quasi ex professo adversarium ostendit, quasi in

exitium nostrum armatus. Et certe a vulgaribus

luctis differre illam fateor, et prae aliis eximium et

quasi heroicum robur postulare. Ego tarnen libenter

omne genus certamina complector quibus suos

fidèles Deus exercet: quandoquidem in omnibus

Deum habent antagonistam : licet non semper se

illis infensum aperte clamet. Quod virum nominat

Moses quern paulo post Deum fuisse testatur, loquutio

est satis trita. Quia enim sub hominis specie

apparuit Deus, inde nomen mutuatur: sicuti propter

visibile symbolum, spiritus vocatur columba, et

vicissim, nomen spiritus transfertur ,ad colum]bam.

Quod autem non citius exhibita fuit haec visio

sancto viro, hac ratione factum esse interpretor,

quod Deus ipsum tanquam robustum et bellandi

peritum militem ad duriores pugnas vocare statuerat.

Sicuti enim tironibus parcitur, nee statim trahuntur

• iuvenci ad aratrum : ita mollius suos Dominus

exercet, donee viribus collectis magis obduruerint.

Ergo Iacob ferendis aerumnis assuefactus,

nunc ad seriam militiam producitur. Forte etiam

Dominus ad certamen respexit quod tunc instabat.

Sed ego in ipso terrae promissae ingressu admonitum

fuisse arbitror, non esse cur tranquillam vitam

sibi deinde speraret. Poterat enim reditus in patriam

videri quaedam missionis species: ita Iacob

instar emeriti militis, ad quietem se dedisset.

Quare plusquam utile ei fuit doceri qualis eum maneret

conditio. Nos quoque in eius persona docemur,

toto vitae cursu bellandum esse ne quis sibi

quietem promittens, ultro se decipiat. Atque haec

admonitio valde necessaria nobis est: videmus enim

quam proclives ad desidiam simus. Unde fit ut

non solum induoias in continuo bello: sed in

medio conflictu pacem imaginemur, nisi nos Dominus

excitet.

25. Et vidit quod non praevaleret ei. Hie nobis

describitur victoria Iacob, quam tarnen non sine

vulnere adeptus est. Quod dicitur angelus vel Deus

luctator velle ex arena discedere, quia se non fore

victorem videt: more humano loquitur Moses. Scimus

enim ut Deus e sua maiestate ad nos descendons,

quae propria sunt hominum in se transferre

soleat. Noverat certe Dominus pugnae eventum,

antequam in arenam descenderet: imo iam Btatuerat

quid facturus esset, verum eius cognitio pro ipsa

rei experientia ponitur.

Tetigitpalam. Quanquam victoria potitur Iacob :

percutit tamen eum angelus in femore, unde illi

usque ad vitae finem durât claudicatio. Etsi autem

nocturna visio fuit, Dominus tamen exstare vestigium

illud diebus omnibus voluit, unde pateret inane

non fuisse somnium. Porro hoc signo piis omnibus

ostensum est quomodo in tentationibus emergant

victores: nempe sic ut interim laedantur ac vulnerentur.

Scimus enim Dei virtutem in nostra infirmitate

perfici ut gloriatio nostra cum humilitate

coniuncta sit, nam si starent nobis integrae vires,

nullaque esset ex certamine laesio vel luxatio, statim

caro insolesceret, et oblivisceremur Dei auxilio

nos vicisse. Acceptum autem vulnus, et quae inde

sequitur débilitas, ad modestiam nos cogit.

26. Dimitte me. Deus victoriae laudem servo

suo concedit, et discedere paratus est tanquam virtute

impar: non quod inducias petere opus habeat,

cuius partes sunt inducias vel pacem dare, quoties

ita placuit: sed ut gloriari possit Iacob de gratia sibi

collata. Mirabilis triumphandi ratio: ubi Dominus,

cuius virtuti tota laus in solidum debetur, infirmum

tamen homuncionem quasi victorem vult excellere,

et cum insigni elogio in sublime attollit. Simul

commendat infractam tolerantiam Iacob, quod longo

duroque conflictu perfunctus, strenue tamen pergat.

Et certe hie legitimus est certandi modus, ne fatigemur

donee ultro Dominus recédât. Petere quidem

licet ut consulat nostrae infirmitati, et pro sua

paterna indulgentia teneris ac debilibus parcat: sub

onere etiam licet gemere, et exitum optare certaminum:

interea tamen cavendum est ne lassitudine

mollescant animi, vel saltern ne deficiant: quin po^tius

danda opera ut collectis animis et viribus, indefessi

in lucta perstemus. Ratio quam assignat

angelus, quod ezorta iam sit aurora, hue tendit, ut

soiat Iacob nocturna visione se divinitus fuisse

edoctum.

Non dimittam te nisi. Hinc apparet a sancto

viro tandem cognitum fuisse antagonistam, neque

enim haec vulgaris precatio est, quod benedici postulat.

Qui inferior est a maiore benedicitur (Hebr.

7, 7): ideo unius Dei proprium est nos benedicere.

Nee vero ipsum Iacob benedixerat pater, nisi coelesti

mandate», quasi Dei personam sustinens. Tale etiam

munus sacerdotibus erat impositum sub lege (Num.

6, 23), ut tanquam divinae gratiae ministri et interprètes

populo benedicerent. Cognovit ergo Iacob

athletam ilium quo cum pugnaverat, Deum* esse:

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!