26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

151 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 152

filÜ8 suis ludibrio sint qui patris coelestis imaginem

déformant. Nam certe, quantum in se est, mentem

suam obruunt ebriosi, seque ratione priyant ut in

pecudes dégénèrent. Meminerimus autem, si tarn

graviter ultus est Dominus unicum sancti viri lapsum,

non minus severum fore ultorem adversus eos

qui se quotidie inebriant, et eius rei satis multa

exempla versantur ante oculos. Interim Cham, patrem

contumeliose subsannans, pravum ae malignum

ingenium prodit. Seimus parentes secundum Deum

reverenter colendos esse: atque ut nulli sint libri

nee conciones, hoc nobis assidue dictât natura: et

uno omnium consensu reeeptum est, pietatem

etiam erga parentes matrem esse omnium virtutum.

Nequam ergo et perversi, contortique ingenii oportet

fuisse istum Cham, qui non modo ex patris dedecore

voluptatem cepit, sed eum traducere voluit

apud fratres. Est autem hoc non parvum scandalum:

primo quod Noah salutis humanae minister,

et reparationis mundi prineeps, in tarn gravi senectute

domi ebrius Çrocumbit: deinde quod Cham

impius et sceleratus ex Dei sanetuario prodiit.

Octo animas selegerat Deus quasi sacrum et penitus

omni sorde purgatum semen ad renovandam

eccle8iam: sed peccatum Noah ostendit quam necesse

sit retineri homines Dei fraeno, quantalibet

virtute excellant. Impietas Cham nobis demonstrat

quam profunda sit malitiae radix in hominibus,

quae assidue pullulât, nisi ubi vis spiritus potentior

est. Quod si in sacro Dei asylo inter tarn paucos

diabolus unus servatus est, ne miremur si hodie in

ecclesia, ubi longe maior est turba hominum, permixti

sint bonis improbi. Nee dubium est quin graviter

vulnerati fuerint animi Sem et Iapheth, quum tale

ludibrii portentum in fratre suo cernèrent, et ex

altera parte turpiter humi prostratus iaceret pater.

Tarn foeda certe mentis alienatio in principe novi

mündi, et sancto ecclesiae patriarcha non aliter eos

reddere attonitos potuit quam si arcam fractam et

illisam rimas agere ac dissilire vidissent. Hoc tarnen

scandalum non minore animi magnitudine superant

quam modestia tegunt. Unus Cham ridendi

patris et insectandi ansam cupide arripit: quemadmodum

soient praeposteri homines scandala captare

quae ad peccandi licentiam obtendant. Ac aetas eo

minus excusabilem reddit: non enim erat lascivus

aliquis puer, qui inconsiderate ridendo stultitiam

suam proderet: annum iam centesimum excesserat.

Ergo probabile est ita proterve insultasse patri, ut

sibi impune peccandi licentiam acquireret. Tales

hodie videmus permultos qui vitia plusquam studiose

conquirunt in Sanctis et piis hominibus, ut sine pudore

ad omnem nequitiam se proiiciant: imo ex

hominum vitiis quaerunt quomodo se obdurent ad

Dei contemptum.

23. Et tulerunt Sem et Iapheth. Hic duorum

fratrum tarn pietas quam modestia laudatur, ne

apud eos vilescat maiestas patris, sed quam illi debent

reverentiam, semper foveant, et integram conservent,

a probri eius conspectu avertunt oculos.

Atque ita testantur sibi vere curae esse honorem

patris, dum oculos suos violari putant, si sponte

nuditatem eius adspexerint quae probrosa erat : simul

etiam verecundiae suae consulunt. Nam (ut capite

tertio dictum fuit) adeo pudendum nescio quid habet

hominis nuditas, ut vix quisque adspicere se audeat

sine teste. Pratri etiam suo exprobrant impiam

proterviam, quod patri non pepercisset. Hinc vero

discamus quam grata Deo sit pietas, cuius exemplum,

quod hie refertur, pro insigni spiritus elogio

habendum est. Quod si pietas erga terrenum patrem

tarn eximia et laude digna fuit virtus, quanto

maiori pietatis studio colenda est sacra Dei maiestas V

Ridiculi vero papistae qui foetidas idoli sui, imo

totius impuri cleri spurcitias, pallio Sem et Iapheth

tegere volunt. Quantum inter probrum Noah et

exsecrandas tot scelerum foeditates intersit, quae

coelum et terram contaminant, dicere supersedeo.

Sed patres se probent oportet antichristus et cornuti

episcopi cum tota ilia colluvie, si quid honoris sibi

deferri volunt.

24. Expergefadus autem Noah. Videri posset

Noah quamvis iustam excandescendi causam habeat,

parum tamën modeste et graviter se gerere. Debuit

saltern coram Deo tacitus deflere suum peccatum:

et pudore quoque apud homines poenitentiam

testari. Nunc quasi nihil ipse deliquerit, in filium

suum plusquam severe fulminât. Atqui non referr.

hic Moses convicia quae bile et iracundia percitus

evomuerit: sed loquentem potius inducit prophetico

spiritu. Quare non est quod dubitemus, sanctum

virum vere (ut par erat) culpae suae sensu humiliatum

esse, et probe reputasse quid meritus esset:

nunc vero venia donatum, et abolito reatu prodire

divini iudicii praeconem. Nec vero dubium est

quin sanctus vir, miti alioqui ingenio praeditus, et

unus inter optimos patres, cum acerbissimo animi

dolore protulerit hanc sententiam in filium. Videbat

eum mirabiliter servatum esse inter paucos et locum

habuisse in selectissimo flore generis humani. Nunc

ergo quum ore suo eum abdicare ab ecclesia Dei

cogitur, non dubium est quin maledictioni filii graviter

ingemuerit. Sed hoc exemplo moneri nos

Deus voluit, retinendam esse fidei constantiam si

quando videmus eos deficere qui nobis coniuncti

erant, nec frangi nos debere, imo sic exercendam

esse quam Deus severitatem mandat, ut ne visceribus

quidem nostris parcamus. Quum autem nonnisi

Dei instinctu tani duram sententiam pronunciet

Noah, ex poenae atrocitate colligere decet quam

abominabilis sit Deo impjus parentum contemptus:

ut sacrum naturae ordinem pervertit, et maiestatem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!