26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

15 COMMENTARIUS IN GENESIN. 16

enim posuit verbum "IS 1 , quod fingere aut formare

significat, sed N13. Quare sensus est, mundum ex

nihilo conditum esse. Unde refellitur eorum vanitas

qui semper fuisse informem materiam fingunt:

neque aliud colligunt ex Mosis narratione quam

novo ornatu instruotum mundum, illique formam

inditam fuisse qua prius caruerat. Hoc quidem vulgare

olim inter profanos homines commentum fuit,

ad quos obscura tantum fama pervenerat: ut mos

est hominum, Dei veritatem alienis figmentis adulterare.

Sed in hoc putido errore asserendo, christianos

homines laborare (ut facit Steuchus) absurdum

et minime tolerabile est. Sit igitur haec prima

sententia, mundum non esse aeternum, sed creatum

a Deo fuisse. Coélum et terrain non dubium est

quin molem illam confusam vocet, cui paulo post

nomen aquarum imponit. Ratio est, quod materia

ilia totius mundi semen fuerit. Porro haec generalis

est mundi partitio.

Deus. Habetur apud Mosen D^N, nomen pluralis

numeri. Unde colligere soient, hic in Deo

notari très personas: sed quia parum solida mihi

videtur tantae rei probatio, ego in vooe non insistant.

Quin potius monendi sunt lectores ut sibi a

violentis eiusmodi glossis caveant. Putant illi se

testimonium habere adversus Arrianos ad probandam

Filii et Spiritus divinitatem, interea se involvunt

in errorem Sabellii: quia postea subiicit Moses Elohim

löquutum esse, et spiritum Elohim incubuisse

aquis. Si très personas notari placet, nulla erit

earum distinotio. Sequetur enim et Pilium a se

ipso genitum, et Spiritum esse non Patris, sed sui

ipsius. Mihi satis est, quod pluralis numerus Dei

virtutes sonet quas in creando mundo exseruit. Porro

scriptura, fateor, tametsi multas Dei virtutes recenset:

semper tarnen ad Patrem, et Verbum eius, ac

Spiritum nos revocat, ut etiam paulo post videbimus.

Sed illae, quas attigi, absurditates obstant

quominus subtiliter ad personas torqueamus quod

simplicius Moses de ipso Deo pronunciavit. Hoc

quidem extra controversiam pono, pro circumstantia

loci attributum hie Deo titulum fuisse qui potentiam

eius exprimeret, quae prius in aeterna eius essentia

quodammodo inclusa fuerat.

2. Erat informis et inanis. . Ego in exponendis

duobus istia epithetis, inn et iro, non ero valde anxius.

Hebraei illis utuntur quum inane aliquid et

confusum, aut vanum et nihili désignant. Non du-,

bium est quin Moses creaturis omnibus quae ad

formam, ofnatum, et perfectionem mundi spectant,

utrumque opposuerit. Tollamus, inquami, e mundo

quaecunque postea subiiciet, tum rude hoc, et impolitum,

vel potius informe chaos habebimus. Proinde

quod mox attexit, tenebras fuisse super faoiem

abyssi, in parte illius confusae inanitatis pono: quia

lux aliquam mundo faciem dare coepit. Eadem ra-

tione abyssum et aquas vocat, quoniam in mole ilia

nihil solidum aut stabile, nihil distinctum erat.

Et spiritus Dei. Locum huno varie torserunt

interprètes. Quod nonnulli ventum intelligunt, adeo

frigidum est ut refutatione nulla indigeat. Qui aeternum

Dei spiritum, recte id quidem: sed in complexu

orationis Mosis, sensum non omnes assequuntur

: inde varietas in participio nsmo. Dicam

priore loco quidnam, meo iudicio, voluerit Moses.

Audivimus, antequam Deus mundum expoliret, fuisse

indigestam congeriem: nunc docet spiritus virtutem

in ea sustinenda fuisse necessariam. Poterat enim

haec dubitatio venire in mentem, quomodo inordinata

moles staret, quum nunc videamus mundum temperamento

servari. Ideo dicit, massam illam quamvis indisposita

foret, arcana spiritus efficacia stabilem ad

tempus fuisse. lam duae sunt verbi hebraici signification's

quae conveniunt praesenti loco : vel quod

moveret se atque agitaret spiritus Dei super aquas,

vigoris scilicet exserendi causa, vel quod incubaret

ad fovendum. Quia utrumvis eligas ad rei summam

parum refert, liberum sit iudicium lectori.

Caeterum si ilia rerum confusio arcana Dei inspiratione

opus habuit, ne mox concideret: quomodo

hie tarn pulcher ac distinctus ordo per se consisteret,

nisi aliunde vigorem mutuaretur? Ergo illud

impleri oportet: Emitte spiritum tuum, et creabuntur,

et renovabÏB faciem terrae : Bicut ex adverso,

simul ac spiritum suum aufert Dominus, omnia

in pulverem suum abeunt, et evanescunt (Psal.

104, 29).

3. Et dixit Deus. Nunc primum inducit Moses

Deum loquentem, aesi massam coeli et terrae creasset

absque verbo. Atqui Iohannes (loan. 1,3) testatur

nihil absque ipso factum esse eorum quae facta sunt.

Et certum est eadem verbi efficacia inchoatum fuisse

mundum qua perfectus est: sed Deus verbum suum

nonnisi in lucis origine protulit: quia in distinctione

oonspicua esse incipit eius sapientia. Quod

unum ad refutandam Serveti blasphemiam sufficit.

Latrat hie obscoenus canis, hoc primum fuisse verbi

initium quum Deus mandavit ut lux esset: quasi

vero oausa effectu suo prior non sit.* Imo quum

Dei verbo repente exstiterint quae non erant, potius

colligenda est aeterna eius essentia. Quare merito

apostoli Christi divinitatem inde probant, quod

quum sit Dei sermo, per eum creata sunt omnia.

Servetus imaginatur novam in Deo qualitatem,

quum loqui coepit. At longe aliter de sermone

Dei sentiendum est, nempe sapientiam esse in Deo

residentem, et sine qua Deus nunquam esse potuit:

cuius tarnen effectus apparuit quum lux creata est.

Sit lux. Lucem tanta decoris prâestantia, qua

ornandus erat mundus, priorem esse oportuit: et

hoc quoque erat distinctionis exordium. Quod

autem lux solem et lunam praecessit, non temere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!