26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

255 COMMENTARH

sensus sui metas incluserit. Subest igitur antithesis

inter immensam Dei virtutem, et inter angustum

modulum, quem sibi ex carnis ratione fingebat Sara.

Quidam vocem N^S ocoultum vertunt, quasi angélus

significet Deum nihil latere: sed alius est sensus,

quod scilicet non debeat ex hominum sensu

aestimari Dei facultas. Neque enim mirum est in

rebus arduis nos deficere vel succumbere difficultatibus:

sed longe alia est Dei ratio, qui e sublimi

despicit quae nos altitudine sua deterrent. Nunc

videmu8 quale fuerit peccatum Sarae, quod scilicet

iniuriam fecerit Deo, non agnoscens inaestimabilem

eius potentiam. Et sane ita res habet, spoliari

Deum sua virtute a nobis, quoties eius yerbis diffidimus.

Videtur primo adspectu Paulus frigide

laudare Abrahae fidem, quum dicit non considérasse

corpus suum emortuum, sed dédisse gloriam Deo:

quia persuasu8 fuerit posse implere quod promiserat

(Rom. 4, 19). Atqui si prope excutimus diffidentiae

fontem, reperiemus ideo nos dubitare de

eius promissis, quia de eius potentia maligne detrahimus.

Nam simul atque occurrit aliqua maior

difficultas, quasi nobis fabulosum est quidquid promisit

Deus, imo simul ac loquitur, perversa ista cogitatio

se insinuât: Quomodo fiet quod promittit?

Talibus angustiis constricti et occupati, excludimus

eius potentiam, cuius notitia mille mundos superat.

In summa, gravissimam Deo iniuriam facit qui non

plus ab eo sperat quam sensus sui modulo comprehendere

potest. Interea coniungi debet verbum

Domini cum potentia: nihil enim magis praeposterum

quam inquirere quid possit Deus, posthabita

eius voiuntate. Ita se in profundum labyrinthum

demergunt papistae, quum disputant de absoluta

Dei potentia. Ergo nisi velimus absurdis deliriis

implicari, praecedat verbum instar lampadis oportet,

ut individuo inter se nexu cohaereant eius potentia

et voluntas. Hanc regulam nobis praescribit

apostolus, quum dicit: Oerto persuasus sum, quod

qui promisit, potens sit etiam praestare (Rom. 4, 21) :

Iterum promissionem repetit angélus, quod secundum

tempus vitae, aut viventis, venturus sit, hoc

est, anno vertente, ubi maturum pariendi tempus

advenerit.

15. Et negavit Sara. Alternai Sarae peccatum,

quod risum suum mendacio tegere ac sepelire conata

est. Neque tarnen obstinatae malitiae fuit ista

exousatio, quemadmodum hypocritae efrugia captare

soient, ut sui maneant similes usque in finem. Diversus

fuit Sarae affectus: nam quum propriae earn

stultitiae poeniteat, metu tarnen perculsa se fecisse

negat quod Deo displicere sentit. Unde colligimus

quanta sit naturae nostrae corruptela, qua fit ut Dei

timor virtutum omnium caput, in vitium degeneret.

Notandum porro est unde timor, cuius meminit Moses,

Sarae animum repente subierit: nempe quia

J IN GENESIN. 256

Deus occultum eius peccatum detexerat. Videmus

ergo ut Dei maiestas, dum serio a nobis sentitur,

socordiam a nobis excutiat: praesertim autem ad

hunc sensum oogimur ubi tribunal conscendit Deus,

et peocata nostra in lucem profert.

Nequaquam, sed risisti. Non multis verbis litigat

angélus, sed praecise falsam negationem réfutât.

Hinc discamus nullo nos profectu tergiversari, ubi

a Domino arguimur: quia nos uno statim verbo

iugulabit. Cavendum ergo ne imitemur eörum petulantiam

qui vanis coloribus Deo illudunt : et tandem

irruunt in crassum eius contemptum. Utcunque

enim dissimulet ad tempus, horribili tamen ista voce

in capita nostra fulminabit: Non ita est ut obtenditis.

In summa, non sufficit revereri Dei iudiciunij

nisi etiam peccata nostra ingenue et sine tergiversatione,

vel ambagibus fatemur. Duplex enim damnatio

eos omnes manet qui Dei iudicium effugere

volentes, ad dissimulationis asylum se conférant.

Pura igitur afferenda est confessio, ut aperte damnati,

veniam impetremus. Caeterum quod arnica

reprehensione contentus fuerit Deus, nee gravius

ultus est duplex Sarae peccatum, hinc perspicimus

ut comiter interdum suis indulgeat. Severius tractates

fuit Zacharia8 qui ad novem menses obmutuit

(Luc. 1, 9). Sed nostrum non est perpetuam Deo

legem praescribere, qui sicuti poenis suos ad resipiscentiam

adducit, ita quoties visum est, nihil poenarum

iufligens, eos satis humiliât. In Sara quidem

singulare misericordiae specimen edidit, quod illi

omnia condonans, manere nihilominus voluit ecclesiae

matrem. Interea notandum est quanto nobis

satius sit nos coram ipso reos peragi, et convictos

silere, quam nobis delitias facere in peccatis, quemadmodum

bona pars mundi solet.

16. Et surrexerunt viri Mi. Viros autem appellat

Moses, quos aperte testatus est fuisse angelos.

Sed nomen illis a forma quam induerant imponit.

Neque tamen putandum est circumdatos fuisse humanis

corporibus, sicuti Christus naturam nostram

simul cum carno induit: sed Deus illos corporibus

ad tempus induit, in quibus visibiles esse possent

Abrahae, et familiariter cum eo loqui. Duxisse

autem eos dicitur Abraham, non officii humani

causa, quemadmodum initio eos exceperat: sed ut

debitum honorem angelis praestaret. Frivolum enim

est quod divinant quidam creditos fuisse ab eo Dei

prophetas, qui propter verbum exsularent. Prorsus

sciebat angelos esse, quemadmodum mox clarius

videbimus. Sed in via prosequitur quos retinere

non audet.

17. An ego celabo Abraham. Quod Deus quasi

de re dubia consultât, id facit in hominum gratiam :

quid enim facturas esset, iam ante decreverat. Sed

voluit Abraham hoc modo ad reputandas excidii

Sodomae causas reddere magis attentum. Duas

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!