26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

33 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 34

ex vulgari numéro. Diem ergo septimum Deus

sanetificat, dum eximium reddit, ut singulari iure

excellât inter alios. Unde etiam apparet ut semper

a Deo habita fuerit hominum ratio. Dixi supra,

sex dies ad condendum mundum fuisse insumptos:

non quod Deus temporis successu opus habuerit,

oui momentum instar mille annorum est: sed ut

nos retineret in operum suorum consideratione.

Eundem in sua quiète scopum spectavit, diem enim

a reliquis exemptum in hune peouliarem usum destinavit.

Quare benedictio ista nihil aliud est quam

solennis consecratio, qua sibi Deus studia et occupationes

hominum asserit die septimo. Est quidem

légitima haec totius vitae meditatio, in qua se quotidie

exerceânt, immensam Dei bonitatem, iustitiam,

virtutem, sapientiam in hoc magnifico coeli terraeque

theatro considerare: verum si forte minus sedulo

quam par esset ad earn intenti essent homines,

ad supplendum quod assiduae meditationi deerat,

septimus quisque dies peculiariter delectus est. Primum

ergo quievit Deus: deinde benedixit hanc

quietem, ut saeculis omnibus inter homines sancta

foret: vel septimum quemque diem quieti dicavit,

ut suum exemplum perpétua esset régula. Semper

memoria tenendus est finis. Neque enim septimo

quoque die simpliciter hominem iussit Deus ferias

agere, quasi otio delectetur: verum ut negotiis aliis

omnibus soluti liberius mentes suas ad creatorem

mundi applicent. Denique sacra est ista vocatio,

quae homines mundi impedimentis eripit, ut totos

Deo addicat. lam vero quia ad celebrandam Dei

iustitiam, sapientiam, virtutem, reputandaque eius

bénéficia tanta est pigritia hominum, ut probe moniti

nihilominus torpeant: additus est non levis ab

exempta Dei stimulus, et praeceptum amabile redditum

est. Neque enim vel blandius allicere nos

ad obsequium Deus potest, vel efficacius incitare,

quam dum nos ad imitationem sui invitât et hortatur.

Fraeterea sciendum est, non unius tantum

vel aetatis vel populi, sed totius humani generis

commune esse hoc exercitium. Postea in lege novum

de sabbatho praeceptum datum est, quod Iudaeis,

et quidem ad tempus, peculiare foret, fuit enim

legalis caeremonia, spiritualem quietem adumbrans,

cuius in Christo apparuit Veritas. Ideo saepius

testatur Dominus, se in eo dédisse veteri populo

sanctificationis symbolum. Quare dum audimus

Christi adventu abrogatum fuisse sabbathum, adhibenda

est distinctio, quid ad perpetuum humanae

vitae regimen pertineat: quid proprie conveniat veteribus

figuris, quarum usus fuit abolitus quum

Veritas fuit impleta. Quies spiritualis est carnis

mortificatio, ne amplius sibi vivant filii Dei, aut

propriae voluntati indulgeant. Quod earn sabbathum

figuravit, temporale fuisse dico. Quod autem ab

initio mandatum fuit hominibus ut se exerceânt

Calvini opera. Vol. XXIII.

in Dei cultu, merito ad mundi ftnem usque durare

oportet.

Quod creavit ut faceret. Hic suo more Iudaei

insulse nugantur, Deum ultima vespera praeventum,

quaedam animantia imperfecta reliquisse: cuiusmodi

sunt Fauni et Satyri: quasi anus esset ex vulgo

artificum qui tempore opus haberet. Tarn prodigiosa

deliria testantur in sensum reprobum oonieotos

esse, ut essent horribile irae Dei dooumentum.

Quod ad Mosis sensum attinet: quidam ita accipiunt:

créasse Deum sua opera ut faceret, quia ex

quo illis esse dédit, non retraxit manum suam

ab eorum conservatione. Sed dura est expositio.

Nihilo magis subscribo eorum sententiae qui ad

hominem referunt, quem Deus operibus suis praefecit,

ut ea in usum applicet, ac quodammodo sua

industria expoliat. Ego potius absolutam operum

Dei formam notari existimo: ac si dixisset, ita créasse

Deum sua opera, ut nihil ad perfectionem deesset,

vel creationem hucusque progressant, donec

modis omnibus absolutum foret opus.

4. Istae sunt generationes. Consilium Mosis fuit

penitus animis nostris infigere coeli et terrae originem,

quam generationis voce désignât. Fuerunt

enim semper ingrati homines et maligni, qui vel

mundum aeternum fingendo, vel creationis memoriam

tollendo, gloriam Dei obruere'tentarent. Ita diabolus

sua astutia a Deo avertit qui prae aliis acuti

erant ac solertes, ut sibi quisque esset deus. Quare

non est supervacua repetitio, quae rem adeo necessariam

inculcat, mundum exstitisse ex quo conditus

est: ut nos talis cognitio ad architectum et autorem

dirigat. Sub nominibus coeli et terrae, totum ornatum

cuius ante meminerat, per synecdoohen complectitur.

Essentiale Dei nomen hic demum exprimi

a Mose, quidam ex Hebraeis sentiunt, quia

eius maiestas clarius in complete mundo reluceat.

5. Et omne virgultum. l ). Cohaeret hic versus

cum proximo, et uno tenore legendus est. Terrae

enim plantas et herbas adiungit quasi vestitum,

quo earn ornavit Dominus, ne deformis esset eius

nuditas. Nomen rw pro quo plantam reddimus,

significat interdum arbores: ut infra cap. 21, 15.

Ideo alii virgultum hoc loco transférant: quod mihi

non displicet. Vox tarnen plantae non male quadrat,

quia priore loco videtur Moses posuisse genus,

deinde speciem. Etsi autem die tertio creatas fuisse

herbas narravit, non abs re tarnen earum hic rursus

fit mentio: ut sciamus alio modo tune et natas,

et servatas fuisse, et propagatas, quam hodie fieri

cernamus. Nam ex semine nascuntur herbae et

arbores: vel ex aliéna ràdice prodeunt surculi, vel

pullulando crescunt: accedit hominum industria

et manus. Tune autem diversa fuit ratio, vestivit

1) Et omnem plantam. Ed. Gen. 1554.

3

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!