26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

449 COMMENTARIUS IN GENESIN. 450

Neque enim Sanctis patribus tarn pura omni ex

parte constitit fides, quin hue vel illuc deflexerint.

Caeterum praevaluit semper spiritus, ne eos a scopo

abduceret carnis infirmitas, sed cursum suum tenerent.

Quo magis quisque nostrum suspectus sibi

esse debet, ne ideo purum se omni ex parte esse

putet, quia in animo habet recte agere: nam sancto

proposito subinde caro se admiscet, obrepuntque

multa vitia, et corruptelae. Deus autem benigne

nobiscum agit, ut eiusmodi vitia non imputet.

3. Et incurvavit se super terram septem vicibus.

Id quidem potuit facere honoris causa. Scimus

enim orientales populos longe pluribus caeremoniis

deditos fuisse quam quae apud nos sunt in usu.

Mihi tarnen magis probabile est, non simpliciter

exhibitum fuisse fratri hunc honorem: sed Iacob

Deum adorasse, partim ut gratias ageret: partim ut

haberet fratrem propitium : dicitur enim septies adorasse

priu8quam accederet. Ergo priusquam veniret

in fratris conspectum, iam primum reverentiae

Tel cultus signum dederat. Unde coniicere licet

quod dixi, non homini, sed Deo tributum fuisse

hunc honorem: neque tarnen hoc obstat quin supplex

ad fratrem accesserit, ut sua humilitate mansuefaceret

eius ferociam. Si quis obiiciat hoc modo

ius primogeniturae ab eo fuisse diminutum, responsio

facilis est, fidei oculis sanctum virum altius

spectasse, sciebat enim benedictionis effectum in

maturum tempus differri, ideoque nunc esse instar

seminis sub terra putrefacti. Quamvis itaque patrimonio

spolietur, et contemptibilis ad fratris pedes

iaceat: quia tarnen salvam primogenituram sibi mauere

novit, hoc occulto iure con ten tus, honores et

divitias pro nihilo habet, neque refugit in praesentia

censeri fratre inferior.

4. Et cucwrit Esau in occursum eius. Quod

Esau praeter spem benevolus et amicus fratri occurrit,

singulari Dei gratia factum est. Itaque hoc

modo probavit Deus se hominum corda habere in

manu, ut duritiem quoties visum est molliat, ac

saevitiam mitiget: denique non secus cicuret eos

ac domari soient ferae bestiae: deinde se exaudisse

preces servi sui Iacob. Quare si quando nos terrent

hostium minae, ad hanc sacram anchoram confugere

discamus. Varie quidem operator Deus, nee

semper crudeles animos ad humanitatem inflectit,

Bed dum ebulliunt, vi sua compescit ne quid noceant:

verum si ita expediet, non aliter eos nobis

placabit quam hic videmus placatum Esau fuisse

fratri suo Iacob. Fieri etiam potest, ut saevitia intus

clausa praevaluerit temporalis humanitatis sensus.

Qualiter videmus Aegyptios momento coactos

fuisse ad humanitatem, quamvis nihilo meliores essent

redditi: sicuti testis est quae paulo post emergit

rabies: ita credibile est malitiam Esau nunc

fuisse quasi constrictam, neque id modo, sed divi-

CdMni opera. Vol. XXIII.

nitus tactum fuisse eius animum, ut fraternum affectum

indueret. Nam in reprobis quoque viget

naturae ordo a Deo sancitus, non aequabili quidem

tenore, sed quatenus vincti tenentur, ne omnia caedibus

misceant: idque ad generis humani conservationem

valde necessarium est. Pauci enim reguntur

a'doptionis spiritu ut mutuam inter se caritatem

tanquam fratres sincere colant. Quod igitur sibi

vicissim parcunt, nee furiose ruunt alii in aliorum

perniciem, non aliunde accidit quam arcana Dei

Providentia, quae ad tuendum humanum genus invigilat.

Atqui Deo magis pretiosa est fidelium suorum

vita, sicuti peculiari eos cura dignatur. Quare

nihil mirum si in gratiam servi sui Iacob truculentum

animum Esau ad mansuetudinèm composuerit.

5. Et levavit oculos. Narrât Moses colloquium

inter fratres habitum. Sicuti autem lachrymis et

amplexu testatus fuerat Esau fraternum affeotum:

ita minime dubium est quin de liberis gràtulandi

animo inquirat. Besponsio Iacob tarn pietatem

quam modestiam spirat: nam quum respondet datam

sibi esse a Deo tarn copiosam sobolem, agnoscit

et fatetur non ita liberos naturaliter gigni,

quin semper verum sit illud, mercedem vel munus

Dei fructum ventris. Et certe quum brutorum animalium

foecunditas Dei sit donum, quanto magis

hoc in hominibus locum habet, qui creantur ad

eius imaginem. Discant igitur patres singularem

Deo gratiam expendere in sua sobole, ac celebrare.

Modestiae est, quod se nominat Iacob fratris sui

servum. Ubi iterum memoria repetere convenit

quod nuper attigi, sanctum virum in primogenitura

nihil terreni commodi, vel honoris captasse, quod

illi abunde sufficeret arcana Dei gratia usque ad

tempus manifestationis. Ac nos quoque eius

exemplo, quamdiu in terra peregrinamur, ab ore

Domini pendere decet, ne molestum sit nobis sub

umbra mortis teneri nos inclusos, donee vita nostra

manifestetur. Nam etsi in speciem misera est ac

maledicta nostra conditio, Dominus tarnen verbo

suo nos benedicit: atque hoc uno nomine felices

pronunciat, quia nos habet pro filiis.

6. Et appropinquaverunt aneillae. Relicta patria

uxores Iacob in longinquam regionem quasi

exsuies vénérant. Nunc primo ingressu, mortis

terror illis obiicitur: et quum se prosternunt coram

Esau, nesciunt an adorent suum carnificem. Haec

tentatio valde illis acerba fuit, ac duriter cruciavit

sancti viri animum: sed ita oportuit probari eius

obedientiam, ut nobis omnibus exemplo foret. Caeterum

hie nobis illustre speculum proponit spiritus

sanctus, in quo contemplemur ecclesiae formam qualis

in mundo apparet. Etsi enim multa divini favoris

signa exstant in familia Iacob, adeo tamen

nulla illic est conspicua dignitas, ut coram homine

29

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!