26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

507 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 508

citer negligere nos velit, sed quia indignum est ac

absurdum non praeferri eum hominibus. Procurent

ergo, quantum in se est, fidèles, ut proximos

aedificent probae vitae exemplo : atque ip hunc finem

ab omni sinistra nota prudenter caveant: verum si

necesse sit mundi infamiam subire, per hanc quoque

tentationem in recto vocationis divinae cursu

pergant.

14. Adduxit nobis virum Hébraeum. Hie videmus

quid faciat desperatio. Nam ex amoro in furias

prorumpit scelerata mulier. Unde clare patet

quam belluinos impetus secum trahat libido, ubi

laxatae sunt habenae. Oerte ubi semel regnum

oecupavit Satan in miseris hominibus, tue illuc

raptandis nullum finem faciet, donec eos spiritu

vertiginis et amentiae praeeipites agat. Videmus

etiam quomodo ad pertinaciam reprobos obduret,

quos imperio suo tenet devinetos. Saepe quidem

Deus sceleratis terrorem iniieit, ut crimen suum

trepidatione prodant. Ac fieri j)otest ut in vultu

et verbis huius impurae feminae signa malao conscientiae

apparuerint: ea tarnen duritie ipsam confirmât

Satan, ut consilium perdendi saneti iuvenis

audacter capiat, atque ex tempore fraudem exeogitet

qua insontem opprimât, non secus ac si diu in otio

meditata illi foret exitium. Prius secretum captaverat

ne quis adesset testis, nunc advocat domesticos,

ut hoc veluti praeiudicio sanctum iuvenem coram

marito condemnet. Adde quod maritum involvit

sub reatu, ut pudore cogat de insonte poenam sumere.

Tua (inquit) culpa factum est ut me ludibrio

haberet hie alienigena. Quid reliquum facit marito

nisi ut clausis oculis purgandi Bui causa ad vindictam

properet? Quamvis ergo pavidi sint scelerati

omnes, simul tarnen callum ex stupore suo contrahunt,

ne quis eos impediat metus quominus ruant

contumaciter in omne praeeipitium, et bonis et simplicibus

poterve insultent. Notanda autem nobis

est haec saneti viri probatio, ut nobis curae sit induere

spiritum fortitudinis, qui ne ferrea quidem

impiorum duritie frangatur. Haec etiam altera

tentatio non levis fuit, quod tarn indignam humanitatis

suae mercedem reportât. Probrum mulieris

silentio texerat, ut integrum esset resipiscere, si

fuisset sanabilis: nunc sibi ex modestia sua creatum

mortis discrimen videt. Quod non suceubuit, inde

cognoseimus sincere illi fuisse propositum gratis

Deo servire. Atque idem nobis agendum est: ne qua

hpminum ingratitudo nos ab officio dimoveat.

19. Quum audisset dominus eius verba uxoris

suae. Quum tarn probabilis esset color, non mirum

est tantum valuisse zelotypiam, cuius nimis vehementes

ac fervidi sunt motus, ut se tarn credulum

praebuerit Putiphar uxoris calumniis. Exeusari

tarnen nequit eius levitas, quod servum, quem frugi

et probum esse cognoverat, indieta causa statim in

carcerem detrudit. Decebat certe minus esse uxorium.

Itaque iustam stultae suae faeilitatis mercedem

retulit, quod scortum honorifice aluit uxoris

loco, ac propemodum lenonis partibus functus est.

Ac commune quidem omnibus est hoc exemplum:

docentur tarnen praeeipue mariti, adhibendam sibi

esse prudentiam, ne uxorum arbitrio temere hue

illuc ferantur. Et certe quum passim videmus ludibrio

haberi qui uxoribus nimis obsequuntur, sciendum

est eorum stultitiam iusto Dei iudicio traduci,

ut spiritum gravitatis et moderationis petere discamus.

Nee vero dubium est quin Moses diserte

Putipharis condemnet levitatem, quod statim audita

uxore, excandescit in Iosoph, ac non secus quam si

convictus foret, iraeundiae suae indulget: nam ita

exeluditur omnis aequitas, nulla admittitur iustä

defensio, denique veritas et causae cognitio proeul

reiieitur. Sed quaeritur quomodo zelotypia efferbuerit

Putiphar: imo quomodo uxorem habuerit,

quem prius dixit Moses fuisse eunuchum. Pacilis

solutio est, eunuchos in oriente vocari solitos fuisse

non modo qui castrati essent, vel natura frigidi, sed

quosvis satrapas et magnates. Quare tantum valet

hoc nomen ac si dixisset Moses, unum fuisse ex

aulae proceribus.

20. Et posuit eum in domo carceris. Quanquam

non exprimit Moses quam duriter initio afflictus

fuerit Ioseph, colligere tarnen promptum est non

in libera custodia positum fuisse, sed in obscuram

aliquam foveam detrusum. Pollebat autoritate

Putiphar, insularium habebat in manu sua et arbitrio:

quid clementiae ab homine zelotypo et irae

fervore abrepto sperari potuit? Nee dubium est

quin per manus traditum a patribus fuerit quod

refertur in Psalmo 105, 18 compedibus fuisse inclusum,

et ferrum pénétrasse in animam eius.

Quale vero innocentiae praemium? nam secundum

carnem probitati suae aeeeptum referre potuit quidquid

patiebatur: in hac vero tentatione valde perplexüm

atque anxium coram Deo gemere necesse

fuit. Quanquam autem preces eius non commémorât

Moses: quia tarnen certum est cruce non fuisse

oppressum, neque obmurmurasse, simul probabile

est reeubuisse in spem divini ausilii. Porro haee

una est fultura quae nos in malis sustinet: haec

etiam arma nostra sunt, quae nos invictos praestant,

ad Deum confugere.

21. Et fuit Iehova cum Ioseph. Hoc non fuisse

primo die factum, quo a suis angustiis levatus est

Ioseph, ex teatimonio prophetae nuper citato constat..

Et Dominus eum consulto ad extrema deduci passus

est, ut eum quasi e sepulcro educeret. Seimus

autem sicuti sous lumen clarius in obscuro conspicitur,

sie in miseriarum caligine melius splendere

Dei gratiam, dum praeter spem nobis suecurrit.

Porro dicit Moses: Deum adfuisse servo suo Ioseph,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!