26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

619 , COMMENTARIUS IN GENESIN. 620

centiae legem ac necessitatem imponat. Tametsi

autem hac de re satis multa disseruimus cap. 45

nonnihil tarnen nunc quoque repetere utile erit. Ac

primo quidem notanda est sermonis diversitas: nam

quum illic Ioseph fratrum dolorem lenire et metum

levare studens, eorum scelus quo poterat artificio

tegeret, nunc paulo apertius et liberius eos castigat:

forte quia eorum astutia offenditur. Idem tarnen

retinet principium, quum arcano Dei consilio deductus

sit in Aegyptum, ut fratribus vitae minister

esset, sibi incumbendum in hoc esse, ne Deo résistât:

ac si diceret, quum vitam vestram Deus apud

me deposuerit, ego bellum cum eo gererem nisi

fidelis essem eius gratiae dispensator, quam mihi

dedit in manum. Seite interea inter prava hominum

consilia et ' admirabilem Dei iustitiam distinguit,

summam rerum omnium gubernationem Deo ita

tribuens, ut nullam ex hominüm vitiis maculam

contrahat. Venditio Ioseph facinus crudelitate et

perfidia detestabile fuit: atqui venditus non fuit nisi

coolesti decreto. Neque enim solum quievit Deus,

et ad tempus connivens, fraena hominum malitiae

laxavit ut hac occaaione postea uteretur: sed ordinem

agendi, quern volebat certum fixumque esse,

suo arbitrio statuit: ita vere et proprie dicemus

scelesta fratrum pactione, et arcana Dei providdntia

venditum fuisse Ioseph. Non tarnen fecit commune

opus ut quidquam Deus coniunctum vel affine haberet

improbae eorum cupiditati : quia dum illi machinantur

fratri exitium, eorum salutem e sublimi

procurât. Unde etiam colligimus, regendi mundi

varias illi esse rationes. Hoc quidem promiscue statuendum

est, nihil nisi eo volonte fieri : quia et

hominum consilia moderatur, et voluntates flectit,

et conatus vertit hue vel illuc, et eventus tempérât:

verum si quid recte et iuste suscipiunt homines,

intus eos spiritu suo agit ac mo vet, ut merito

feratar illi acceptum quidquid boni est: si autem

Satan et impii ebulliunt, ineffabili modo per eorum

manus ita agit, ut penes ipsos resideat improbitas,

et Ulis culpa imputetur. Neque enim ad peccandum

spiritus impulsu, sicuti fidèles ad recte agendum,

feruntur, sed sibi ipsi autores sunt, et Satanam

sequuntur ducem. Sic videmus ut in media caligine

nostrae iniquitatis refulgeat Dei iustitia. Nam

neque Deus unquam iusta agendi' causa destituitur,

et homines perversa sua voluntas reatu constringit.

Quum audimus Deum frustrari spes hominum improbas

et noxias cupiditates: hinc non vulgaris ad

nos redit consolatio: satagant enim ut volent impii,

tumultuentur, coelum denique ac terram misceant,

nihil tarnen proficient suo fervore: nee modo irriti

concident eorum impetus, sed in contrarium successum

volventur, ut salutem nostram quamvis inviti

promoveant. Ita quidquid veneni concipit Satan,

Deus in medicinam electis suis tempérât. Quam-

quam autem hic Deus m bontun cogitasse dicitur,

quia prosperum laetumque successum mortiferis

principiis ex inopinato attulerat: recte tarnen et

iuste cibum reprobis in venenum, lucemin tenebras,

mensam in laqueum, vitam denique in mortem

convertit. Si ad tantam altitudinem non perveniant

humanae mentes, mysteria quae non capiunt, suppliciter

potius adorent quam figulina vascula superbiant

contra suum opificem.

20. Ut vivificaret populum imeum. FinemprovidentiaeDei

ad suum officium accommodât Ioseph.

Et haec sobrietas adhibenda semper est, ut quisquis

Deum ex alto mundi gubernacula tenentem fide

speculatur, se intra vocationis suae metas contineat:

imo arcanis Dei iudiciis admonitus, in se ipsum

descendat, seque ad officium hortetur. Quod si non

protinus apparet ratio, cavendum tarnen est ne volitemus

per confusos et erraticos circuitus, quemadmodum

fanatici homines soient. Quod dicit Ioseph

se divinitus electum esse, per quern multus

populus servetur, quidam ad Aegyptios extenduntr

quod tametsi non improbo, restringere tarnen malo

ad domum Iacob: nam Dei bonitatem hac circumstantia

Ioseph amplificat, quod sua opera ab interitu

ereptum fuerit ecclesiae semen. Et certe in paucis

hominibus ingens ilia multitudo, quam paulo post

Deus extulit, vitam adepta est, cuius alioqui antequam

nasceretur, exstinctum esset semen.

21. Ego alam vos. Hoc vero solidae ac non

fucatae reconciliationis signum fuit, non modo abstinere

a maleficio et noxa, sed etiam vincere bono

malum sicuti, Paulus praecipit (Rom. 12, 11). Et

certe qui cessât in officio, quum iuvandi suppetat

facultas, et res opem eius flagitet, hoc ipso demonstrat

se non oblitum esse iniuriae. Quod ideo diligenter

notandum est, quia vulgo nimis ieiune maior

pars se remittere offensas' définit, si non retaliat:

quasi vero non sit hoc ulcisci, quum manum retrahimus

ab auxilio. Iuvares fratrem si dignum existimares:

opem tuam implorât in necessitate, tu

deseris, quia de te male meritus est: quid tibi obstat

praeter odium? Ergo tunc demum probabimus

nobis a malevolentia puros esse animos, si benefieiis

prosequemur hostos a quibus indigne traetati sumus.

JOicitur Ioseph ad cor fratrum loquutus, quia suaviter

et amice eos compellans, omnem Ulis scrupulum

exemit: quemadmodum prius vidimus Sichern loquutum

esse ad cor Dina, quum blanditiis solari

conatus est, ut illati stupri immemor, coniugio animum

adiieeret.

22. Et habitavit Ioseph. Non sine causa refert

Moses quamdiu vixerit Ioseph, quia diuturnitas

temporis infraetam eius constantiam clarius ostendit.

Quamvis enim honore et potentia emineret inter

Aegyptios, coniungitur tarnen cum domo patris sui.

Unde coniieere promptum est, paulatim valedixisso

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!