26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

179 COMMENTARIÏÏS IN GENESIN. 180

ciis disputent homines, nullum opus laude dignum

est, nee censeri inter virtutes meretur, nisi quod

Deo placeat. Ipse autem testatur pluris sibi esse

obedientiam quam sacrificia. 1. Sam. 15, 22. Quare

tunc rite erit composita vita nostra, si pendeamus

ex Dei ore, nee quidquam suscipiamus nisi ex eius

verbo. Ac notandum est, non de uno aliquo particulari

opère hic agi, sed de generali pie recteque

vivendi principio. Vocatio enim Abrae tractatur,

quae communis est typus vitae omnium fidelium.

Non omnes quidem promiscue iubemur patriam

deserere, atque hoc in Abram speciale esse fateor:

sed communiter omnes vult Deus subesse verbo

suo, et vivendi legem ex ore suo petere, ne- suo

arbitrio vel hominum placitis circumferantur. Ergo

Abrae exemplo solida nostri abnegatio praecipitur,

ut vivamus et moriamur uni Deo.

5. Animas quas fecerat in Charan. Animae

servos et ancillas significant. Atque hie primum

fit servitutis mentio: unde apparet non multo post

diluvium malitia hominum accidisse, ut libertas,

quae natura communis erat omnibus, bonae parti

humani generis periret. Unde autem habuerit initium

servitus, non facile dictu est: nisi quod vulgo

obtinuit opinio, a bellis ortam esse: quia victores

quos bello ceperant, sibi parère coegerint, atque

inde nomen mancipii deducunt. Sive autem belli

iure oppressi fuerint, sive inopia coacti qui primi

servitutem servierunt: hoc quidem certum est, violenter

fuisse corruptum naturae ordinem: quia ideo

creati erant homines ut mutuam inter se societatem

colerent. Etsi autem aliis alios praeesse utile est,

servanda erat tarnen, ut inter fratres, aequabilitas.

Caeterum, quamvis recto temperamento (quale optandum

esset) contraria sit servitus, et eius initium

vitio non caruerit: non tarnen propterea sequitur,

usum qui deinde moribus receptus est, quem excusat

nécessitas, esse illicitum. Potuit igitur Abram

servos tarn pecunia emptos quam sibi domi natos

vernas possidere. Vulgare enim illud dictum:

Quod ab initio non valuit, tractu temporis convalescere

non potest, aliquas (ut satis notum est) exceptiones

admittit: et eius rei exemplum habebimus

infra (cap. 48).

6. Et transivit Abram in terram. Hie ostendit

Moses, Abram, ex quo terram ingressus est, non

statim reperisse hospitium ubi quiesceret. Nomen

enim transitas, et positus loci, longam fuisse itineris

distantiam ostendunt. Sichern non procul abest

a monte Garizim, versus desertum et plagam meridionalem.

Quare perinde est ac si diceret Moses,

rursus probatam esse Abrae fidem, qtispdo Deus

eum vagando totam terram peragrare passus est,

priusquam stationem aliquam ei daret. Quam enim

durum est, quum Deus professus sit fore se eius

hospitem, non exiguum saltern angulum monstrari

in quo pedem figat? Verum ut magis exerceatur

ad sui abnegationem per circuitus errare cogitur.

Elon quidam quercetum, alii convallem vertunt, alii

putant nomen esse proprium loci. Ego Moreh

proprium esse loci nomen non dubito: sed Elon

vallem, aut quercum interpreter: non quod unica

fuerit arbor, sed mutatio est numeri: atque hoe

posterius mihi magis arridet.

Chanaanaeus autem. Non temere hoc de Chananaeo

additur: quia non levis fuit tentatio, in

gentem illam perfidam et improbam omnisque humanitatis

expertem incidere. Quid tunc in mentem

venire potuit sancto viro, nisi se proditum esse

pessimis hominibus, a quibus mox iugulandus esset,

vel infestam ac miseram inter continuas iniurias et

molestias vitam acturus? Atqui utile fuit talibus

eum rudimentis assuefieri ad spem meliorem. Nam

si benigne et comiter exceptas esset in terra Chanaan,

nihil melius sperandum erat quam ut inquilinus

illic degeret. Nunc altius erigit Deus eius

animum, ut statuât se terrae dominum et haeredem,

deletis incolis, aliquando fore. Adde quod assidua

inquietudine monetur respicere in coelum. Nam

quum terrae haereditas praeeipue Uli esset promissa,

neque ad nepotes pertineret, nisi in eius gratiam:

sequitur non illi instar ultimae metae praefigi terram,

in qua tarn male et inhumaniter tractatur, sed

coelum illi proponi ubi quiescat.

7. Et visus est Dominus. Nunc refert non

fuisse prorsus destitutum Abram, quin Deus illi

manum porrigeret. Notandum tarnen est quo subsidii

genere eius tentationibus Deus suecurrat. Nudum

illi verbum offert: et quidem tale ut reputare

posset Abram se haberi ludibrio. Semini eius terram

daturum se pronunciat: sed ubi semen, vel

spes 8eminis, quum orbus sit, ac senex, et sterilem

habeat uxorem? Euit igitur solatium hoc carni

insipidum. Sed alium gustum habuit fides: cuius

proprium est, omnes piorum sensus constrictos tenere

verbi reverentia, ut sufficiat una Dei promissio.

Interea etsi re ipsa quoque sublevat Deus et mitigat

servorum suorum mala, non tarnen indulget

pro carnis voto, sed quatenus expedit. Hinc discamus,

unum hoc in malis remedium debere nobis

sufficere, dum nos verbo suo compellat Deus, ut

eum mentes nostrae propitium sentiant: nee laxanda

esse fraena importunis carnis nostrae desideriis:

ipse vero Deus patribus suis non deerit, quin gratiae

suae testimonio erigat afflictos.

Et aedifieavit altare. Altare hoc symbolum fuit

gratitudinis. Simul atque illi apparuit Deus, erigit

altare: in quem finem? ut Dei nomen invöcet. Videmus

ergo intentum fuisse agendis gratiis, et in

beneficii memoriam altare ab eo positum. Si quis

roget annon potuerit absque altari Deum colère:

respondeo, non sufficere interiorem cordis eultum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!