26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

441 OOMMENTAKIUS IN GENESIN. 442

bet. Nam Dominus quaecunque nobis adminicula

porrigit vult in usum aptari. Multum vero a turbulentis

mundi studiis differt piorum sedulitas : quia

-' mundus a Dei benedictione industriam suam separans,

quid rectum sit vel liceat non expendit: deinde

semper trépidât, et satagendo inquietudinem suam

magis ac magis sollicitât. Pii autem non aliunde

laboris sui profeotum sperantes quam ex Dei misericordia,

mentem suam quaerendis mediis tan tum

ideo applicant, ne suo torpore sepeliant Dei dona:

defuncti suo officio pendent ab eadem Dei gratia:

mediis vero destituti, nihilominus quiescunt.

14. Capras ducentas. Hinc perspicimus quanti

promissionem sibi datam aestimaverit Iacob, dum

tantam rerum suarum iacturam facere non récusât.

Scimus quae magno sudore ac molestiis parta sunt,

in maiori haberi pretio. Itaque ut plurimum magis

restricti sunt ac tenaces qui suo labore ditati sunt.

Haec vero etiam ex magnis opibus non levis fuit

diminutio, quadraginta vaccas, triginta camelos cum

pullis, hircos viginti, et totidem asinas cum pullis,

capras ducentas, et totidem oves cum viginti arietibus,

et totidem hircis, dare. Atqui libenter hanc

sibi mulctam iniungit Iacob ut securum in patriam

reditum comparet. Oerte non difficile fuisset angulum

aliquèm reperire, ubi rebus integris degeret:

nee minus commoda alibi fuisset habitatio. Sed ne

perdat promissionis fructum, tanto pretio quietum

in terra Cbanaan bospitium a fratre suo redimit.

Pudenda est igitur nostra mollities et tarditas, qui

pedem maligne reducimus a recto vocationis nostrae

cursu simulatque aliquid perdendum est. Clara et

sonora voce mandat Dominus quidnam agere nos

velit: sed quia aliis molestum est sarcinas colligere,

torpidi iacent : alios delitiae retinent, alios impediunt

vel divitiae vel honores: denique pauci sequuntur

Deum, quia vix centesimus quisque diminui sustinet.

Quod distinguit spatia inter nuncios, et alios aliis

diverso tempore submittit, hoc facit ut paulatim

mitiget fratris ferociam: unde iterum colligimus,

non ita perculsum fuisse metu, quin sua negotia

prudenter disponeret.

23. Et surrexit node ipsa. Postquam Dominum

precatus est, rebusque suis consuluit, iam suinpta

fiducia se committit periculo. Quo exemplo docentur

fidèles, quoties instat discrimen aliquod hunc

tenendum esse ordinem: primo, ut ad Dominum

recta confugiant, deinde ut accommodent in praesentem

usum quaecunque se offerunt media : tertio,

ut ad quemlibet eventum parati, intrépide pergant

quocunque Dominus praecipit. Sic Iacob, ne in

ipso articulo deficiat, transitum non formidat quern

cernit plenum esse periculi, sed velut clausis oculis

cursum suum prosequitur. Ergo eius exemplo in

rebus perplexis superanda est anxietas, ne ab officio

nos prohibeat vel moretur. Solus manet, praemissis

.t

uxoribus ac liberie : non ut audita illorum clade

effugiat: sed quia solitudo ad precandum erat aptior.

Neque enim dubium est quin ultima quaeque

metuens, totus invocandi Dei ardore correptus

fuerit.

24. Et luctatus est vir cum eo. Quanquam haec

visio privatim ipsi Iacob apprime utilis fuit, ut

praesciret multa sibi adhuc restare certamina, et se

omnium fore victorem certo statueret: minime tarnen

dubium est quin Dominus in eius persona commune

suis omnibus tentationum, quae ipsos manent, et

assidue in hac caduca vita subeundae sunt, specimen

exhibuerit. * Quare hunc visionis finem tenere

convenit, omnes Dei servos in hoc mundo esse velut

atbletas: quia Dominus eos variis luctarum generibus

exercet. Porro non dicitur vel Satan vel mortalis

quispiam homo cum Iacob luctatus esse, sed

ipse Deus : ut sciamus ab ipso probari fidem nostram :

et quoties tentamur, vere nobis esse cum eo negotium

: non tantum quia militamus sub eius auspiciis :

sed tanquam antagonista nobiscum in arenam descendit

ut vires nostras exploret. Hoc quanquam prima

specie absurdum videtur, experientia tarnen et ratio

verum esse docet. Nam sicuti ex eius gratia prosperi

omnes successus manant, ita res adversae, vel

ferulae sunt quibus peccata nostra castigat, vel fidei

ac patientiae documenta. Quum autem nullum sit

tentationis genus quo non examinet Dominus suos

fidèles : apte congruit similitudo, quod velut consertis

manibus congreditur ad luctam. Ergo quod sub

visibili forma semel demonstratum fuit patri nostro

Iacob, quotidie in singulis ecclesiae membris impie-,

tur, ut cum Deo luctari in tentationibus necesse

habeant. Alio quidem modo tentare nos, dicitur

quam Satan: sed quia solus ipse crucis et afflictionum

autor est, lucemque et tenebras (sicuti apud

Isaiam [45, 7] *) dicitur) solus creat, tentare dicitur,

quatenus probationem fidei nostrae sumit. Sed iam

quaeritur quisnam contra talem antagonistam subsistere

queat, cuius solo flatu disperit et evanescit

omnis caro, cuius aspectu liquescunt montes, cuius

voce vel nutu concutitur totus mundus? Itaque vel

minimum certamen cum eo tentare, insana esset

temerita8. Verum huius nodi facilis solutio est.

Neque enim adversus eum pugnamus, nisi et eius

virtute et armis, nos enim ad luctam provocans, simul

ad resistendum instruit, ut contra nos et pro nobis

pugnet. Denique talis est huius luctae partitio, ut

nos una manu aggrediens, altera defendat: imo

quia plus roboris suppeditat nobis ad resistendum

quam in nobis oppugnandis explicet, apposite et

proprie dicemus sinistra manu ipsum contra nos

luctari, dextera autem pro nobis. Nam leviter nos

1) Non 4, 5 ut habet Ed. 1563, quare recentiores maluerunt

omittere.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!