26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

315 COMMENTARIt

autem suspensions huius usus fuit. Nihil magis

proclive nobis est quam sapere ultra mensuram.

Ergo ut nos sibi Deus vere dociles ac morigeros

habeat, destitui nos proprio consilio utile est: et

nihil esse residuum nisi ut nos eius arbitrio circumagendos

tradamus. Deinde ad perseverantiam

hoc valuit: ne subito tantum motu se obsequentèm

Deo praeberet. Nam dum iter non reflectit, nee

varia consilia agitât: hinc apparet studium eius tali

fuisse constantia firmatum ut nulla varietate flecteretur.

Terram Moriah Hieronymus exposuit visioni8,

quasi a verbo HN1 deductum esset nomen. Sed

hanc 8ententiam omnes linguae hebraicae periti

improbant. Mihi nihilo magis arridet quod quidam

interpretantur Myrrham Dei. Et certe hoc plurium

consensu receptum est, deduci a verbo HT quod

docere, vel N"V quod timere significat. Adhuc variant

interprètes, quod quidam putant Dei doctrinam

commendari. Sequamur quod magis probabile

est, terram vocari divini cultus, vel quod earn

Deus peragendo sacrificio delegerat, ne disputet

Abraham cur non potius alibi: vel quod iam illic

destinatuB erat templo locus: atque hoc secundum

libenter amplector, Deum illic praesentem cultum

a servo suo Abraham postulare, quia iam arcano

suo consilio ibi locare statuerat ordinarium cultum.

Merito autem a timoré nomen accipiunt sacrificia,

quae Dei reverentiam testantur. Porro minime dubium

est quin locus sit ubi postea conditum fuit

templum.

3. Et surrexit Abraham mane. Haec promptitudo

ostendit quanta fuerit Abrahae fides. Innumerae

cogitationes venire poterant sancto viro in

mentem, quarum singulae eius animum mole sua

obruerent, nisi fide obduruisset. Nee dubium est

quin Satan inter noctis tenebras ingéntem curaruin

acervum Uli congesserit. Luctando paulatim eas

vincere, heroicae virtutis fuit. Ulis vero superatis,

statim se accingere ad explendum Dei mandatum,

imo mane surgere, ingenti miraculo non caret. Alii

tarn diro ac terribili nuncio prostrati concidissent,

et quasi exanimes obtorpuissent. Abrahae primum

diluculum ad festinationem vix satis est. Paucis

ergo verbis magnifiée extollit eius fidem Moses,

quum tarn brevi temporis spatio absorptam ab ea

tentationem narrât quae plures secum labyrinthos

trahebat.

4. Vidit locum. Nempe vidit oculis qui prius

arcana visione ostensus erat. Oaeterum ubi dicitur

levasse oculos, non dubium est quin significet Moses,

mire anxium fuisse toto triduo. Quod servos

suos subsistere iubet, eo consilio facit ne quasi deliro

seni et insano manum iniiciant. Atque hic se

profert eius animi magnitudo, dum cogitationes tarn

bene compositas et tranquillas habet ut nihil tumultuanter

agat. Quöd tarnen se cum puero rever-

5 IN GENE8IN. 316

surum dicit, simulatione et mendacio carere non

videtur. Quidam putant vocem hanc prophetice

ab eo fuisse emissam: sed quia certum est, quod

de semine Isaac suscitando promissum erat, nunquam

illi fuisse elapsum: fieri potest ut in Dei providentiam

recumbens, superstitem filium in morte

ipsa sibi proposuerit: ac sicuti clausis oculis ad

occidendum'filium pergebat, ita nihil absurdi est si

confuse in re obscura loquutum fuisse dicamus.

7. Pater mi. Hie novum tormentum erigit

Deus, quo saucium iam multis vulneribus Abrahae

pectus magis magisque excruciet. Neque enim

dubium est quin linguam Isaac consulto turn ad

blandam hanc appellationem fiexerit Deus, turn ad

interrogationem direxerit, ne quid ad extremam doloris

atrocitatem deesset. Hunc tarnen adhuc impetum

sustinet invicto animo sanctus vir: atque

adeo non turbatur in proposito cursu, ut ostendat

se penitus Deo affixum nihil admittere quod vel

eius fiduciam sollicitet, vel obsequium impediat.

Sed notare operae pretium est qualiter nodum insolubilem

explicet: nempe in asylum confugit divinae

providentiae, Deus sibi providebit. Hoc exemplum

nobis ad imitationem proponitur: quoties aliquid

praecipit Dominus, multa subinde occurrunt

quae nos débilitent, deficiunt nos media, consilio

destituimur, exitus omnes videntur praeclusi. Talibus

angustiis unicum remedium est, ne despondeamus

animos: si successum Deo permittimus, ut

viam per invia patefaciat. Nam ut Deo facimus

iniuriam, nihil ab eo sperantes nisi quod sensus

nostri percipiunt: ita non vulgaris illi honos a nobis

praestatur, dum in rebus confusis acquiescimus

tarnen in eius Providentia.

8. Et perrexerunt ambo. Hinc turn Abrahae

constantia, turn filii modestia perspicitur. Nam

obstaculo illo remissior factus non est Abraham:

filius autem in refellendo patris responso non institit.

Promptum enim erat excipere, quorsum

ligna et gladium attulimus sine pecude, si Deus

sacrificium sibi fieri mandavit? Sed quia certa aliqua

ratione, non oblivione patris, omissam esse victimam

reputat, quiescit ac silet.

9. Et venermt ad locum. Multa consulto praeterit

Moses, quae tarnen consideranda sunt lectoribus.

Ubi meminit altaris exstructi, continuo post

addit, ligatum fuisse Isaac. Atqui scimus tunc

mediae fuisse aetatis, ut vel patre esset robustior,

vel saltern par ad resistendum si viribus certandum

esset: quare vim reluctanti et invito allatam fuisse

non arbitror, sed potius ultro ipsum cessisse. Atqui

vix fieri potuit ut se ad mortem offerret, nisi divini

oraculi certior iam factuB: sed hoc sermone praeterito

tantum récitât Moses fuisse ligatum. Si quia

obiiciat supervacuum fuisse ligari, qui voluntarius

ad mortem oppetendam foret: respondeo, sanctum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!