26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

297

animalibus subest foecunditas, nisi quatenus vim

suam Dominus exserit, ut impleatur illud: Orescite,

et multiplicamini. In procreatione autem huinani

generis specialis refulget eius benedictio: ideo quivis

mulieris partus illius visitatio iure censetur.

Sed altius respicit hoc loco Moses, nempe quod

praeter usitatum naturae ordinem natus fuerit Isaac.

Nam communis gignendi ratio, et vis ilia quam

Dominus hominibus indidit, in Abraham et eius

uxore cessaverat. Ergo arcanam et insolitam Dei

virtutem, quae naturae lege superior est, Moses hie

commendat: neque immerito: magnopere enim refert

ut sciamus gratuitam Dei bonitatem tarn in

origine quam in progressu ecclesiae regnare: nee

aliunde nasci Dei filios quam ex mera eius misericordia.

Atque haec ratio est cur Abraham non

ante patrem fecerit quam probe exaruisset eius

corpus. Ac notandum est quod visitationem, cuius

meminit, in promissione fundatam esse dicit Moses,

Visitavit Iehova Saram sicut promiserat. Hip verbis

effectum annectit suae causae: quo magis perspicua

sit peculiaris Dei gratia, cuius specimen exstat in

genitura Isaac. Si tantum dixisset respectam fuisse

Saram a Domino, quum filium peperit, investigari

poterat altior causa. Àt nemini dubium est quin

gratuita fuerit promissio, qua donatus fuit Isaac

patri Abrahae, quum fructus sit eius adoptionis,

quae nonnisi merae Dei gratiae adscribi potest.

Ergo qui Dei opus rite et prudenter in generatione

Isaac reputare volet, necesse est ut a promissione

incipiat. Magnam quoque emphasim continet repetitio:

Egit Iehova cum Sara sicut loquutus fuerat.

Lectores enim quasi iniecta manu retinet, ut in

considerando tarn insigni miraculo insistant. Interea

Dei fidem commendat Moses, ac si diceret,

nunquam frustra vanis promissis lactare homines:

nee minus veracem esse ad praestandum quod promisit,

quam ad promittendum überaus est ac spontaneus.

2. Peperit Abrahae. Secundum tritum loquendi

morem hoc dictum est: quia mulier neque familiae

caput est, neque proprie sibi parit, sed marito. Sed

quod sequitur notatu magis dignum est, in senectute

eius, et iuxta tempus statutum, quod Deus praedixerat:

nam senectus Abrahae non parum illustrât

miraculi gloriam. Et iam tertio ad Dei verbum

nos revocat Moses, ut nobis semper occurrat veritatis

eius constantia. Tametsi autem communiter

Abrahae et eius uxori praedictum fuerat tempus,

nominatim tamen hie honor tribuitur sancto viro:

quia in eius praecipue gratiam data fuerit promissio.

Quanquam utrumque distincte habetur in

contextu.

3. Et vocavit Abraham nomen. Non intelligit

primum nominis autorem fuisse, sed retinuisse

quod prius ab angelo fuerat inditum. Sed haec

5 IN GENESIN. 298

obedientia laude digna fuit, quod non modo ratam

habuit Dei vocem, sed quod suas partes, quatenus

Dei minister erat, exsequutus est. Nam quod apud

eum deposuerat angelus, praeconio suo apud omnes

celebravit.

4. Et circumcidit. Eundem obedientiae tenorem

prosequitur Abraham, dum filio suo non parcit.

Quamvis enim durum illi foret, tenerum infantis

corpusculum vulnerare, posthabito tamen humano

affectu, Dei verbo obtempérât. Fecisse autem narrât

Moses sicuti iussus fuerat a Domino: quia nihil

pluri8 est quam sincerum Dei verbum habere pro

régula, nee plus sapere quam liceat. Haec praesertim

modestia in sacramentis exigitur, ne vel aliqua.

sibi fabricent homines: vel quae a Domino mandata

sunt, suo arbitrio in quernlibet usum transférant.

Videmus autem quam intemperanter hie pruriat

hominum libido: innumera enim sacramenta comminisci

ausi sunt. Et ne longius petamus exemplum,

quum Deus christianae ecclesiae duo tantum tradiderit,

papistae septem se habere iactant. Quasi vero

sit penes ipsos excudere salutis promissiones, quas

signis a se confictis sanciant. Quam multis vero

commentis polluta sint apud eos sacramenta, referre

supervacuum est. Hoc certe palam est, nihil illis

minus esse curae quam servare quod Dominus

praecipit.

5. Et Abraham erat centum annorum. Kursus

commémorât Moses Abrahae aetatem: quo melius

ad miraculi considerationem excitet lectorum mentes.

Etsi autem solius Abrahae mentio fit, meminerimus

tamen, hoc loco nobis eum proponi, non

tanquam libidinosum hominem, sed maritum Sarae,

qui ex ea legitimum semen extremo demum senio

procréa vit, quum steriles fuissent in vigore suo.

Nam in eo praecipue resplenduit Dei potentia, quod

quum ultra sexaginta annos sterile illis fuisset coniugium

effoetis iam et semimortuis subito nata est

proles. Sara vero, quo dubitationem, qua deliquerat,

compenset, nunc magnifiée quibus decet elogiis

praedicat Dei beneficium. Ac primo dicit datam

sibi a Deo esse gaudii materiam: nee vulgaris

gaudii, sed de quo sibi gratulentur omnes. Deinde

quo magis amplificet, mirantis personam induit ac

interrogat, Quis hoc nunciasset Abrahae? Quidam

istud, Êidébit mihi, ita exponunt, quasi cum pudore

dicat Sara se fore vulgi fabulam. Sed prior sensus

melius quadrat, Quisquis audiet, ridebit mecum,

gratulandi scilicet causa.

7. Quis nunciasset Abraham lactare. Futurum

verbum loco subiunctivi positum esse interpreter.

Sensus autem est, hoc nemini mortalium fuisse

venturum unquam in mentem. Unde constituit,

solum Deum autorem esse: et iam se ipsam ingratitudinis

damnât, quod tarde fidem habuerit narranti

angelo. Quia autem filios nominat in plurali

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!