26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

559 COMMENTARIUS IN GENESIN. 56»

tui a pueritia nostra et usque nunc, etiam nos, etiatn

patres nostri: ut habitais in terra Gosen: quia abominatio

Aegyptiis est omnis pastor peeudum.

1. Et profeetus est Israel. Quia relicta terra

Ghanaan satiotus vir alio migrare cogitur, sacrificium

in ipso egressu offert Domino, ut sibi firmum

et.ràtum esse testetur foedus quod Dens ipse cum

patribus pepigerat. Nam quum soleret se exercere

in externo Dei cultu, specialis quaedam fuit huius

sacrificii ratio. Et certe fulturis tune maxime opus

habuit ne labasceret eius fides. Privandus enim

erat haéreditâte sibi promissa, et eius terrae conspectu,

quae coelestis patriae imago erat et pignus.

Annon venire in mentem potuit se hactenus vanà

spe fuisse delusum. Ergo memoriam divini foederis

reriovans, oppörtunum remedium adhibet, ne a fide

excidat: ideoqüe säcrificat in ipsis terrae finibus,

siouti nuper dixi: ut sciamus aliqùid fuisse praeter

consuetum morem. Et hune cultum exhibet Deo

pàtris sui, ut testetur, qùamvis ab ea terra diBoedat,

in quam vocatus fuerat Abraham, non tarnen se

desciscere a Deo illo in cuius oultu fuerat educatus.

Insignia sane constàntia, quod dum fame eiicitur in

alienam regionem, ut ne peregrinari quidem in terra

liceat cuius legitimus erat dominus: iuris tarnen absconditi

spem animo inclusam retinet. Non sine

invidia patriumDeüm colendo, dissidium palam habebat

a reliquis gentibus. Quid autem proderat distineta

ab omnibüs religio? Quod èrgo eum non

poenitet coluisse Deum patris sui, et in eius timoré

ac reverehtia nunc quoque perstat : hinc colligimus

quam altas in vera pietate radices egisset: sacrificio

autem se confirmât, et fidem suam profitetur: quia

licet pietas externis symbolis alligata non sit : notait

tarnen ea subsidia négligera, quorum usum minime

supervaeuum esse expertus erat.

2. Et dixit Deus ad Israel. Hoc modo probavit

Deus sibi placere sacrificium Iacob, et vicissim

manum illi porrexit, ut de integro foedus suum

saneiret. Visio nocturna ad hoc valuit ut maior

cönstaret oraculo maiestas. Iacob quidem ut docilis

erat et promptus ad Dei obsequiüin, vi et terrore

minime cogendüs fuit : quia tarnen homo erat carne

circumdatus, utile fuit quasi praesenti Dei gloria

âffici, ut verbum èfficacius in cor eius penetraret.

Oaeterum memoria repetere convenu quod prius

docui, annexum fuisse verbum: quia nihil, vel parum

profuisset muta visio. Seimus ut superstitio

libenter nuda spectra arripiat: quo fit ut Deum

transformed Quia autem sine verbo nulla exstare

potest viva Dei effigies, quoties apparuit Deus servis

suis, 8imul loquutus est. Quare in omnibus

signis semper attenti simus ad eius vocem, nisi velimus

Satanae praestigiis deludi. Quod si visiones

in quibus refulsit Dei maiestas, verbo animari opor-

tuit: qui signa arbitrio- hominum conficta obtrudunt

ecclesiae, nihil aliud quam inanes profani theatri

pompas ostentant. Sicuti in papatu quae vocantur

sacramenta mortuae sunt larvae, quae miseras animas

a vero Deo abducunt. Notetur itaqüe mutua

haec relatio, quod visio praeoedit, c[uaé plus dignitatis

verbo conciliet, et verbum quasi visionis anima

continuo sequitur. Nee vero dubium est quin ea

fuerit visibilis gloriae Dei species, quae Iaeob stis-i

pensum ac. vacillantem non relinqueret, sed exempta

dubitatione solide eum fulciret,• qu» secure

posset amplecti oraculum.

3. Iahacoby Iahacdb. Hue speötat repetition ut

magis attentas reddatur. Nam eum familiariter

compellans Deus, se melius insinuât in eius animum:

sicuti etiam in scriptura comiter nos allicit, ut sibi

discipulos praeparet. Docilitas etiam sancti viri ind©

patet, quod simul ac persuasus est Deum loqui, se

praesto esse respondét. Némp'e ut reverenter excipiat

quidquid dictum fuerit, sequatur quocunque

fuerit vocatusj mandataque omnia capessat. Subiicitur

deinde promissio, qua Deus servi sui fidem

confirmât et recréât; Quia tristis erat in Aegyptum

descensus, bono et alacri animo esse iubet, eo quod

semper futurtis sit eius custos: et postquam illie

eum auxerit in gentem magnain, iterum sit reduoturus

unde nunc exire coegit. Ac praecipua qui^

dem consolatio in hoc carcune versatur, quod non

perpetuo vagabitur in diversis exsiliis, sed tandem

fruetur sperata haereditate. Nam quia divini amo-,

ris, bonorum spiritualium, et felicitatis aeternae

symbolum erat possessio terrae Chanaan, si ea fraudatus

esset sanctus Iacob, nihil aut minimum iuvisset

divitiis, omnique bonorum et opum génère in

Aegypto cumulari. Reditus autem qui promittitur

non debet intelligi de eius persona, sed ad posteras

spectat. Sicuti autem Iacob promissione fretus, intrépide

descendere in Aegyptum iubetur: ita piorum

omnium est illius exemplo vires ex Dei gratia

colligere, ut se ad parendum eius mandatas accingant.

Elogium quo se Deus insignit, superiora oracula

obsignat quae per manus acceperat Iacob a

patribus. Our enim non Me potius coeli et terrae

opificem nuncupat quam Deum Isaac, vel Abrahae,

nisi quia ex primo foedére dependet dominium

terrae Chanaan, quod iterato nunc promittit? Simul

etiam do'mesticis exemplis animât servum suùm, ne

in sua vocatione constanter pergere desinat Mi*

nime enim decebat, quum patrem suùm Isaac vi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!