26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

191 COMMENTARIES IN GENESIN. 192

nihil mirum si saepe in ecolesiis exoriantur turbae,

nbi maior est hominum numerus. Habuit circiter

trecentos servos Abram: familiamLot minime fuisse

parem verisimile est: quid igitur fiet inter quinque,

vel sex millia, praesertim ubi inter se libera capita

confligunt? Caeterum ut nos eiusmodi scandalis

turbari non oportet, ita modis omnibus cavendum

est ne contentiones efferveant. Nisi enim mature

obviam eatur, mox in perniciosum dissidium erumpent.

Chananaeus et Pherizaeus. Amplificandi mali

causa hoc addidit Moses. Tantum enim contentionis

ardorem fuisse admonet, ut ne praesentis quidem

exitii metu restingui poterit, vel sedari. Totidem

cincti erant hostibus quot habebant vicinos.

Nihil ergo ad eos perdendos deerat, nisi occasio

quam ipsi suis rixis praebebant. Sic homines dementat

caecus furor, ubi semel praevaluit rixandi

intempéries, ut mortem oculis subiectam secure

contemnant. Caeterum etsi non semper obsident

nos Chananaei, versamur tarnen inter hostes quamdiu

peregrinamur in mundo. Quare si qua nostrae

et fratrum salutis cura tangimur, cavendae sunt

contentiones, quae nos Satanae iugulandos praebent.

8. Et dixit Abram ad Lot. Docet primum

Moses, ubi iurgium ortum esse videt Abram, agere

officium boni patris familias, quod pacem componere

studeat inter domesticos: deinde sua moderatione

quaerere tollendi mali remedium. Quanquain

autem soli servi litigabant, non tarnen frustra

dicit, Ne nunc sit contentio inter me et te: quia

vix fieri potest quin a domesticis contagio rixae ad

dominos perveniat, quamvis alioqui bene inter se

consentiant: nee tandem posse integram manere

amicitiam praevidet, nisi in tempore mederi studeat

serpenti malo. Caeterum vinculum sanguinis commémorât:

non quia hoc solum valere debuerit ad

fovendam inter eos pacem, sed ut magis flectat et

molliat nepotis sui animum. Nam ubi minus efficax

est apud nos timor Dei quam par esset, utile

est alia etiam adminicula colligere quae nos in officio

contineant. lam vero quum hac lege adoptati

simus omnes in Dei filios, ut alii aliis mutuo fratres

simus, minoris est apud nos haec sacra coniunctio

quam deceat, nisi ad sedandas contentiones sufficiat.

9. Numquid non omnis terra. Haec ilia est

quam dixi moderatio, quod Abram iurgii placandi

causa iure suo sponte cedit, nam ut mater omnium

certaminum est ytlovtwCa, hoc est vincendi cupiditas

et ambitio: ita ubi quisque placide ac moderate

aliquid de proprio iure cedit, inventum est optimum

remedium omni amarulentiae tollendae. Poterat

quidem honesto praetextu Abram ius suum quod

remittit pertinacius tueri: sed pacis redimendae

causa nihil detroetat: ideo optionem uepoti suo permittit.

10. Et levavit Lot oculos. Sicuti. non parva

laude digna fuit Abrae aequitas, ita merito eulpanda

est inconsideratio Lot, quam hie describit Moses.

Debuerat potius modestia certare cum patruo, atque

ita naturae ordo ferebat, verum perinde ac si modis

omnibus esset superior, priores sibi partes usurpât :

et regionem quae uberior videtur ac magis amoena,

sibi eligit. Ac profecto necesse est, quisquis cupidius

intentus est in sua commoda, erga alios esse

inhumanum. Nee dubium est quin haec iniquitas

pupugerit animum Abrae, sed tacitus devoravit, ne

quam forte novae offensioni occasionem daret. Atque

omnino ita nobis agendum est, quoties eos

quibus coniunoti sumus, videmus non satis officii

esse memore8: alioqui nullus erit turbarum finis.

Quod paradiso Dei comparât planitiem Sodomae

vicinam, multi interprètes exponunt, quasi dixisset

eximiam, ac in primis fertilem : quia Hebraei quidquid

excellit, divinum appellant. Ego tarnen locum

notari puto, ubi initio locatus fuit Adam. Neque

enim generalis similitudo ponitur a Mose, sed dicit

regionem illam fuisse irriguam: sicuti de primo

hominis domicilio idem narra vit, quod fluvius in

quatuor partes divisus illud irrigaret, idem etiam

addit de parte Aegypti. Unde clarius liquet, una

tantum in specie locum hunc cum aliis duobus

conferri.

13. Viri autem Sedom. Putabat Lot se beatum

esse, quod tarn opima contigisset habitatio: sed tandem

disci t electionem, ad quam tern ere non minus

quam cupide festinaverat, infeliciter sibi cessisse:

quia negotium habet cum superbis perversisque hospitibus,

quorum mores ferre longe durius erat quam

cum terrae sterilitate luctari. Ita dum sola prospectus

amoenitate ducitur, dat poenas stultae suae

cupiditatis. Ac discamus hoc exemplo non credendum

esse oculis nostris, sed cavendas potius esse

eorum illecebras, ne incautos multis malis circumveniant:

quamadmodum Lot, quum se putaret paradisum

incolore, usque ad inferos prope demersus

est. Sed videtur mirum, quum extremis sceleribus

damnare velit Moses Sodomitas, cur eos dicat malos

fuisse coram Domino, cur non potius, coram

hominibus? nam quum ad Dei tribunal venitur,

omne os obstrui oportet, ac totum mundum damnationi

esse obnoxium, quare videtur extenuandi

causa sie loquutus Moses. Sed res aliter habet:

intelligit enim non laborasse communibus vitiis,

quae passim grassantur inter homines, sed exsecrandis

sceleribus fuisse deditos, quorum clamor ascenderet

usque in coelum (ut postea videbimus) et vindietam

a Deo exposceret. Quod autem eos Dominus

ad tempus tulit : neque id modo, sed fertilissimam

regionem incolere passus est, qui tarnen luce

et vita plusquam indigni erant: hinc discamus non

esse cur sibi blandiantur impii, quum eos Dominus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!