26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

165 COMMENTARIUS IN GENESIN. 166

4. Pertingat usque ad caelum. Hyperbolica est

loquutio, qua magnifiée per iactantiam-structurae,

quam moliuntur, altitudinem extollunt. Atque hue

pertinet quod mox attexunt, Paremus nobis nomen:

significant enim tale fore opus, quod miraculi specie

non modo spectantium in se convertat oculos, sed

passim usque ad ultimos terrarum fines celebretur.

Haec perpétua mundi dementia est, neglecto coelo

immortalitatem quaerere in terra, ubi nihil est non

caducum et evanidum. Ergo non alio spectant

eorum curae et studia, nisi ut sibi acquirant in

terra nomen. Haec tarn caeca cupiditas merito ridetur

a Davide (Psal. 49, 7). Ac praesertim quum

experientia (quae stultorum magistra est) posteros

maiorum exemplis edoctos non reducat ad sanam

mentem, sed furor serpat in omnes aetates. Notum

est illud Iuvenalis, — mors sola fatetur Quantula

sint hominum corpuscula. Atqui ne mors quidem

corrigit nostram superbiam, nee confessiönem miserae

nostrae sortis serio extorquet: nam saepe in

sepulturis plus eminet superbiae quam in pompa

nuptiali. Exemplo tamen hoc monemur quantopere

nobis expédiât humiliter vivere et mori. Atque

haec pars non est ultima verae prudentiae, quum in

media vita mors nobis yersatur ante oeulos, quae

nos ad modestiam assuefaciat. Nam quisquis

magnus esse in terra appétit, ubi contumeliosus

fuerit in homines, tandem sacrilega eius audacia

prorumpet contra Deum ipsum, ut gigantum more

coelum oppugnet.

Ne forte dispergamur. Vertunt quidam interprètes,

Antequam dispergamur: sed hoc non patitur

linguae proprietas: periculo enim quod instare credibile

erat occurrere cogitant : ac si dicerent : Fieri

non posse, ut crescente numéro omnes ipsos regio

ilia semper caperet: ideo exstruendum esse aedificium

quod illic stabile et perpetuum servaret eorum

nomen, quamvis in diversas plagas dispersi

forent. Quaeritur tamen unde Ulis futurae dispersionis

memoria. Coniiciunt nonnulli a Noah fuisse

monitos, qui mundum ad priora scelera et corruptees

revolutum cernens, spiritu prophetico horrendam

aliquam dissipationem simul praeviderit;

ac putant illi, Babyloniqs, quum directe Deo obsistere

non possent, oblique conatos esse poenam,

quae denunciata erat, avertere. Alii putant arcano

spiritus instinctu vaticina tos esse de sua poena, idque

praeter animi sensum. Atqui coactae sunt istae

expositiones : nee ulla ratio cogit, ad maledictionem,

quae illis infiicta est, trahere quod dicunt. Sciebant

terram esse conditam ut habitaretur, et ubique sua

ubera ad homines alendos porrigeret: et ipsa multitudo

eos docebat, fieri non posse ut diu tarn angustis

finibus manerent inclusi: quare ubi alio migrandum

erit, turrim volunt originis suae esse testem.

5. Descendit Dommus. Sequitur posterior pars

historiae, in qua doeet Moses quam facile Dominus

vesanos illorum conatus everterit, ac discusserit tqtum

apparatum. Neque enim dubium est quin

strenue aggressi sint quod animis praesumpserant.

Sed prius admonet Moses, dissimulasse aliquantisper

Deum, ut subita linguarum confusione inceptum

opus abrumpens, clarius iudicii sui specimen ederet.

Sic enim plerumque impios tolérât, ut non modo

quietus et cessanti similis multa eos nefaria machinari

sinat, sed laeto etiam successu promoveat impios

et perversos eorum conatus, ut eos tandem

altius praecipitet. Descensus enim cuius meminit

Moses, ad homines refertur potius quam ad Deum

quern scimus loco non moveri. Verum subindicat,

sensim et quasi lento gradu Deum apparuisse ultorem.

Descendit ergo Dominus ut videret, hoc est,

re ipsa patefecit sibi non esse incognitum quid

Babylonii tentarent.

6. En, populus unus. Quidam ita exponunt,

Deum conqueri de tarn praefracta hominum malitia,

ut se iusto dolore ad vindictam exstimulet: non

quod in ipsum cadant ulli affectus, sed ut discamus

non negligi ab ipso res humanas: et quemadmodum

invigilat saluti fidelium, ita intentum esse ad observandam

impiorum malitiam: sicut habetur Psalmo

34, 7: Vultus Domini super eos qui male faciunt,

ut succidat e terra memoriam eorum. Alii putant

comparationem esse minoris et maioris: ac si dictum

esset, Pauci adhuc sunt, et una tantum lingua

utuntur: quid igitur non audebunt, si ob multitudinem

in varios populos dispersi fuerint? Sed mihi

potius videtur subesse ironia: quasi Deus sibi difficultatem

prbponeret reprimendae illorum audaciae:

ut sit sensus, Populus hie firma conspiratione

agglutinatus est, eadem inter se lingua communicant:

qua igitur ratione frangi poterunt? Oaeterum

ironice subsannat stolidam et praecipitem eorum

confidentiam: quia dum vires suas aestimant impii,

nihil non sibi arrogant. Incipere istud, de quo loquitur,

sedulum conatum signât una cum violento

operandi fervore. Ita per concessionem Deus nullam

fore aedificii interruptionem dicit rebus ita compositis.

7. Agite, descendamus. Diximus per hypotypoBin

rem nobis depingi a Mose: quo illustrais sit

Dei iudieium. Proinde nunc inducit loquentem

Deum, qui pronunciat absque negotio dissipatum iri

quod illi nunquam putassent ullo modo tardari

posse. Talis autem est verborum sensus: Non

utar multis machinis: sed tantum sufflabo in eos,

ut confusis unguis ridiculi dissiliant. Quemadmodum

autem numerosa manu collecta moliebantur

usque ad nubes conscendere: ita ex opposito Deus

suas copias advocat, quarum obiecto praesidio arceat

ilium furorem. Quaeritur tamen quasnam copias

designet. Iudaei putant ad angelos haberi sermonem.

Sed quoniam nulla fit angelorum mentio, et

11*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!