26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

533 COMMENTARIES IN GENESIN. 534

payor eos a reditu deterreat, bona fide cum illis se

acturum promittit: atque ut id persuadeat, praefatur

se Deum timere : quae loquutio observatu digna est.

Loquitur certe ex intimo cordis sensu: se vero, quia

Deum metuit, rectum et veracem fore déclarât. Ergo

bonae probaeque conscientiae, ut cum hominibus

fidem et aequitatem colamus, principium et fons est

Dei timor. Apparet quidem interdum aliqua in Dei

contemptoribus probitas: sed quae cito in fumum

abit, nisi fraeno illo cohibeantur pravi carnis affectus,

metuendum esse Deum, quia futurus est mundi

iudex. Nam quisquis non cogitât reddendam sibi

esse rationem, nunquam ita integritati studebit quin

sequatur quod sibi utile esse putat. Quare danda

opera est, si a perfidia, dolo, crudelitate et omni

improbo nocendi studio puri esse cupimus, ut inter

nos vigeat religio. Quoties autem minus sincere

vel humaniter inter nos agimus, palam se prodit

impietas. Nam quidquid in mundo est rectitudinis

ac iustitiae, brevi elogio complexus est Ioseph, quum

dixit se Deum timere.

21. Et dicébat alter alteri. Insignis locus est,

quod filii Iacob in ultimas angustias redacti, admissum

ante annos tredecim parricidium revocant

in memoriam. Priusquam urgeret eos afflictio, torpebant.

Nupeï etiam retulit Moses de morte Ioseph

intrépide loquutos esse, ac si male sibi conscii non

essent. Nunc vero quasi ingredi coguntur in suas

consoientias. Videmus itaque ut rebus adversis examinet

Deus homines: et excussis blanditiis non

modo pungat eorum animos arcano metu, sed confessionem

extorqueat quam libenter fugerent. Atque

hoc genus examinis plus quam necessarium nobis est.

Mira est hominum hypocrisis ad mala tegenda:

quod si accédât impunitas, socordia duplicatur. Quare

nullum remedium super est, nisi ut affiictionibus et

poenis expergefiant qui torporem sibi inducunt,

quamdiu illis parcit Dominus. Aliquid ergo profecit

Ioseph, dum fratribus suis peccati sensum extorsit,

in quo secure sibi placebant. Et Dominus eorum

misertus est, integumentum auferens quo se nimis

diu fefellerant: siouti quotidie nos manu hominum

«astigans, ad tribunal suum reos citat. Quanquam

parum prodesset exerceri rebus adversis, nisi intus

«orda tangeret: videmus enim quam pauci, licet

durissimis poenis admoniti, peccata sua reputent:

nemo certe nisi invitus ad hanc notitiam descendit.

Quare dubium non est quin Deus, ut filios Iacob ad

poenitentiam adduceret, tain arcano spiritus instinctu

quam externa castigatione eos compulerit, ut peccatum

nimis diu sepultum sentire inciperent. Observent

etiam lectores non tantum arripuisse filios

Iacob quod propinquum erat, sed venisse illis in

mentem poenas divinitus varie peccatoribus infligi.

Et certe ut apprehendamus Dei iudicia procul oculos

•extendere convenit. Deus quidem interdum prae-

sentes de peccatis poenas exigens, ea velut in theatro

spectanda locat: saepe tarnen quasi aliud agens,

obscure velut ex tenebris peccata nostra ulciscitur.

Si tantum intuiti essent filii Iacob praesentem causam,

nihil aliud poterant quam obstrepere et conqueri

sibi fieri iniuriam: sequuta fuisset tandem

desperatio. Sed dum expendunt quam longe lateque

pateat Dei Providentia, omissa occasione quae

ante oculos est, ad loginquam causam ascendant.

Porro dubium est, dicantne se reos fieri super fratre

suo, vel fratris causa, an fateantur se pecoasse : nam

hebraicum nomen D^Dt^X ambiguum est, quia nunc

ad ipsum facinus commissum, nunc ad poenam.refertur

: sicuti latine piaculum, scelus et expiationem

significat. Ad summam rei parum refert utrumvis

eligas : peccatum enim agnoscunt in reatu vel poena.

Sed mihi simplicior et magis genuinus videtur hie

sensus esse, quod merito plectantur, quia tarn crudeles

fuerint adversus fratrem.

Quia vidimus angustiam animae dus. lustaDei

ultione fieri agnoscunt, ut suppliciter deprecando

nihil obtineant, quia inexorabiles fuerint ipsi erga

fratrem. Nondum Christus ore suo protulerat hanc

sententiam, qua mensura mensi fueritis, remetientur

vobis alii (Mtth. 7, 2): sed naturaliter tenebat misericordia

indignos esse qui fuissent crudeles: quo

magis cavere nos decet, ne ad tot scripturae minas

surdi simus. Horribilis est ilia denunciatio, qui obturaverit

aurem suam ad clamorem pauperis, vicissim

clamabit ipse, et non exaudietur (Prov. 21,13).

Ergo dum tempus est discamus humanitatem colère,

compati miseris, supplicibus manum porrigere auxilii

ferendi causa. Quod si quando asperius nos tractari

ab hominibus contingat, precesque nostras superbe

respui, tunc saltern nobis in mentem veniat

si quid parum clementer a nobis actum est: nam

etsi ante tempus sapere praestaret, est tarnen aliquis

profectus quoties nos superbe alii despiciunt,

reputare annon eandera in nobis duritiem experti

sint quibus nobiscum negotium erat. Prater, inquiunt,

in ultima necessitate supplex nobis fuit: repudiavimus

eius preces: haec igitur divina est talio

quod nihilximpetramus. His verbis testantur divinitus

regi hominum corda, ut vel ad aequitatem

flectantur, vel inflexibili rigore obdurescant: deinde

exosam esse saevitiam Deo, quia quum eius bonitas

per coelum et terram diffusa sit, et beneficientia non

homines modo impleat, sed brutis quoque animalibus

exposita sit, eius naturae nihil magis est adversum

quam ferociter abiicere qui fidem nostram.

implorant.

22. Et respondit Reuben. Quia conatus fuerat

eripere Ioseph ex fratrum manibus, ut patri salvum

restitueret, culpam eorum exaggerat, quod nullum

tunc sanum consilium admiserint: ac verba sic accipio

quasi nimis seram poenitentiam illis exprobret.

34*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!