26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

601 COMMENTARIUS IN GENESIN. 602

prophetae eius ruinis finom facere reditum ab exsilio

babylonico: sed quum regni instaurationem non

aliter quam templi et sacerdotii promittant, ut solida

Veritas nobis constet, necesse est totum tempus a

liberatione usque ad Christi adventum compleoti.

Perversa igitur non uno tantum die, neque in uno

capite, sed diu et varus modis corona fuit, donee

earn Deus Christo suo regi legitimo aptaret. Et

certe Isaias Christi originem describit longe ab omni

regio splendore alienam: Orietur (inquit) virga e

trunco Isai et surculus e radieibus eius ascendet

Isai. 11, 1. Cur Isai potius quam Davidem nominat,

nisi quia ex rustico privati hominis tugurio

potius quam illustri palatio proditurus erat Messias?

Cur arbore excisa, nihil praeter truneum et radices

residuum facit, nisi quia ad Christi usque manifestationem

fere pedibus calcanda erat regni maiestas?

Si quis excipiat, aliter sonare verba Iacob, solutio

in promptu est, quidquid unquam Deus de externo

ecclesiae statu promisit, ita fuisse restringendum ut

iudicia sua interim exerceret puniendis hominum

peccatis fidemque suorum probaret. Fuit quidem

haec non levis tentatio, quum tribus Iuda in tertio

successore, majore regni parte nudata fuit. Gravior

etiam sequuta est, quum regis filii in patris conspectu

iugulati sunt, ipse oculis effossis Babylonem

tractus est, totumque regium genus tandem servituti

et exsilio addictum. Omnium vero gravissima,

quum reversus in terrain populus, minime cerneret

quod speraverat, sed in tristi dissipatione iaceret.

Caeterum tunc sancti fidei oculis sceptrum sub

terra absconditum contemplantes, non conciderunt,

vel fractis fuerunt animis, ut désistèrent a suo

oursu. Videbor forte nimis largiri Iudaeis, quia

realem (ut vocant) dominationem continuo tenore

non statuo in tribu Iuda. Nostri enim, ut évinçant

stulta adhuc Iudaeos Messiae exspectatione teneri

suspensos, in hoc insistunt, a tempore Herpdis

cessasse imperium illud, de quo vaticinatus erat

Iacob: quasi vero quingentis ante anuis tributarii

non fucrint: quasi etiam non exstincta fuerit regii

generis dignitas quamdiu grassata est Antiochi tyrannie:

quasi denique Asmonaei sibi non usurpaverint

et titulum honoris et potentiam, donee Bomanae

ditionis facti sunt Iudaei. Nee vero suffi ci t quae

obtenditur solutio, disiunotim promitti vel regnum

vel mediocre aliquod regimen: ex quo autem deletum

fuit regnum, superstates mansisse scribas. Ego

enim, notandi inter legitimum regnum et tyrannidem

discriminis causa, adiunctos fuisse cousiliarios agnosco,

qui publicum statum rite et ordine administrent.

Quod ergo ex Iudaeis quidam exponunt,

ius regnandi datum esse tribui Iuda, quia nefas

fuerit alio transferri, non autem quod gloriam

coronae semel erectam perpetuari necesse fuerit,

aliqua ex parte huic sententiae subscribere necesse

arbitror. Dico aliqua ex parte: quia nihil hoc

cavillo proficiunt Iudaei, ad figmentum venturi sui

Messiae trahentes vetustum regni excidium. Tenendum

enim memoria est quod prius admonui, dum

Iacob usque ad Messiae adventum sustinere vult

suorum animos, ne longioris morae taedio deficiant,

specimen in temporali regno proponère: ac si

dixisset, non esse cur Israelitae collapso Davidis

regno spes suas hue illuc inclinent: quia non alia

succedet mutatio quae Dei benedictioni respondeat

donee appareat redemptor. Quod duriter aliquot

annos ante Christum exhibitum vexata gens fuit,

ac serviliter oppressa, mirabili Dei consiHo factum

est, ut continuis stimulis ad optandam redemptionem

pungerentur. Interea stare oportuit aliquod gentis

corpus, in quo vigeret promissio. Nunc quum patria

extorres per quindecim fere saecula dissipati, absque

politia iaceant, quo praetextu somniant ex

vaticinio Iacob venturtim sibi redemptorem? Equidem

ut eorum calamitati non libenter insulto, ita

nisi ea subacti oculos aperiunt, libère pronuncio,

dignos esse qui millies absque remedio pereant.

Fuit autem haec continendae fidei valde apposita

ratio, quod Dominus filios Iacob in unam tribum

oculos coniicere voluit, ne alibi salutem quaererent:

ac ne qua eos vaga imaginatio circumageret. Quo

etiam fine celebratur huius familiae electio, dum

saepius in Psalmis confertur cum Ephraim et reliquis,

ac praefertur. Nobis etiam ad fidei certitudinem

non parum utile est, dum Christum duobus

annorum millibus, antequam prodiret, audimus non

modo promissum fuisse, sed designata eius origine,

quasi digito ostensum.

M erit aggregatio popuhrtm. Hic vero non

unius tantum populi regem fore prominciat, sed

cuius auspiciis colligendae sint variae gentes, ut

8imul coalescant. Scio quidèm varie ab interpretibus

vocem exponi: sed qui deducunt a radice TTO

ut sit debilitatio, quod de salutifero Christi principatu

dictum erat, perperam et absurde ad sanguinariam

qua crêpant superbiam detorquent. Si

obedientiae nomen placeat, (ut alibi) idem manebit

sensus cum illo primo quem sequutus sum. Nam

haec colligendi ratio est, dum in obsequium consentiunt

simul qui prius ferebantur in diversa studia.

Etsi autem antebac tribus ex se orituras Iacob

amplificandi gratia vocavit populos, latius tarnen

extenditur ista oollectio. Nam corpus populi per

familia8 complexus, quum de ordinario principatu

Iudae verba faceret, nunc novi regis fines ampliat:

ac si diceret, fore ex tribu Iudah reges, qui inter

fratres emineant, et quos adorent eiusdem matris

filii: sed tandem successurum qui sibi alios populos

subiiciat. Hoc autem scimus in Christum competere,

cui promissa fuit mundi haereditas, sub cuius

iugum redactae sunt gentes, ad cuius nutum aggre-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!