26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

173 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 174

hoc fecisti mihi? utquid non indicasti mihi, quod

uxor tua esset? 19. Utquid dixisti: Soror mea est?

et tuli earn mihi in uxorem: et nunc ecce uxor tua,

cape et vade. 20. Et praecepit super eum Pharao

viris, et dimiserunt eum et uxorem eius, et omnia

quae erant ei.

1. Dixeratque Iehova ad Abram. Ne lectores

moretur insulsa capitum divisio, sententiam hanc

cum duobus proximis versibus uno tenore contexant.

Dixerat prius Moses egressos esse ex patria

Therah et Abram, ut in terrain Ohanaan concédèrent,

lam exponit non levitate fuisse impulsos, ut

plerumque soient temerarii et vagi homines: nee

patriae fastidio, quod plerisque morosis contingit,

alio fuisse pertractos: nee maleficii causa profugos:

nee inductos stulta aliqua spe, vel illecebris, ut

multos sua cupiditas hue et illuc rapit: sed Abram

divinitus iussum fuisse egredi, nee pedem movisse

nisi praeeunte Dei verbo. Qui Deum Abrae loquutum

esse exponunt post patris mortem, facile refutantur

ipsis verbis Mosis, nam si iam patria carebat

Abram, et inquilinus alibi degebat, supervacuum

foret Dei mandatum: Exi e terra tua, de patria tua

et domo patris tui. A'ccedit et Stephani autoritas,

qui certö idoneus censeri meretur huius loci interpres:

ille vero clare testatur Deum apparuisse

Abrahae quum esset in Mesopotamia, priusquam

moraretur in Charan: deinde hoc oraculum récitât

quod nunc exponimus: ac tandem concluait hac de

causa Abraham ex Ohaldaea migrasse. Nee vero

negligendum est quod postea (cap. 15, 7) repetit

Deus: Ego sum Dominus qui te eduxi de Ur Chal-

, daeorum. Nam inde elieimus, non tunc primo divinitus

porreetam illi fuisse manum, postquam Charri8

habitaverat: sed quum adhuc domi in Chaldaea

maneret. Hoc vero Dei mandatum, de quo stulte

ambigitur, sufficere nobis debet ad coarguendum

contrarium errorem. Neque enim sie alloqui potuit

Deus nisi hominem adhuc nido suo affixum, rebus

integris, et sine ulla vitae mutatione inter cognatos

quietum ac tranquillum: alioqui ad manum erat

exceptio: Patriam reliqui, proeul a cognatione mea

absum. In summa hoc oraculum refert Moses, ut

sciamu8 tarn longinquam profectionem Dei mandato

ab Abram et patre eius Therah suseeptam

esse. Unde etiam apparet, Therah sic fuisse super8titionibus

delusum, ut tarnen Deum timeret.

Difficile fuit senem iam fractum et cadueum ex

patria sua avelli. Quaedam igitur vera religio, licet

suffocata, adhuc animo eius suberat. Ideo quum

maledictum esse locum agnoscat ex quo iubetur

egredi filius, non vult illic perire : sed ei se adiungit

80cium quem Dominus eripit. Qualis, obsecro, hie

futurus est testis extremo die ad damnandam nostram

ignaviam? Pacilis illi erat, et plausibilis ad

manum excusatio, se domi quiescere, \quia nihil sibi

praeeeptum foret. Atqui in tenebris infidelitatis

caecutiens, ad transversam tarnen lucis scintillam

oculos aperit. Nunc ubi directe nobis afPulget Dei

vocatio, non movemur. Porro haec Abrae vocatio

insigne gratuitae Dei misericordiae exemplum est.

An aliquo operum merito Deum anteverterat

Abram? an ad eum accesserat? an eius favorem

sibi conciliaverat? imo semper memoria repetendum

est (quod prius adduxi ex concione Iosua) in faece

idololatriae fuisse demersum: nunc ultro manum

porrigit Deus, ut errantem reducat. Sacrum os

suum aperire dignatur, ut Satanae praestigiis decepto

viam salutis monstret. Ac mirum est, miserum

hominem ac perditum tot Sanctis Dei cultoribus

praeferri, ut penes ipsum resideat vitae foedus,

in eo suscitetur ecclesia, ac statuatur fidelium

omnium pater. Sed hoc consulto factum est, quo

illustrior in eius persona esset gratiae Dei commendatio.

Est enim exemplar nostrae omnium vocationis:

in quo perspieimus mera Dei miserieordia

ex nihilo suscitari quae non sunt, ut esse aliquid

ineipiant.

Abi e terra tua. Videtur supervacua esse verborum

congeries. Hue quoque accedit, quod Moses

alibi tarn concisus, rem unam planam et facilem

tribus loquendi formis exprimit. Sed aliter res habet.

Nam quum per se triste sit exsilium, et dulcedo

natalis soli omnes sibi fere devinetos teneat,

data opera insistit Deus in mandato relinquendae

patriae, ut penitus Abrae animum transfigat. Si

uno verbo dixisset: Relinque patriam, non leviter

quidem pupugisset eius animum: sed tarnen magis

perfoditur, quum audit cognationi et domui paternae

esse renunciandum. Neque tarnen putandum est,

Deum ex servorum suorum molestia crudelem voluptatem

capere: sed ita omnes eorum affectus examinât,

ne quas latebras relinquat in eorum cordibus.

Multos videmus ad brève tempus fervere, qui deinde

congelascunt: unde hoc, nisi quia aedificant sine

fundamento? Ergo Deus probe excutere voluit omnes

Abrae sensus, ne quid temere vel inconsiderate

suseiperet, ac statim poenitentia ductus vela retro

flecteret. Quare si constanter cupimus Deum sequi,

omnia incommoda quae nos manent, omnes difficultates,

pericula omnia sedulo meditari convenit: ut

non tantum subitus zelus flores emittat, sed ex alta

et bene fixa radice pietatis fructus tota vita proferamus.

Ad terram quam ostenäam tibi. Aliud examen

ad probandam fidem Abrae. Cur enim non extemplo

Deus terram désignât, nisi ut servum suum

suspendons melius experiatur quam vere addictus

sit verbo suo? ac si diceret: Iubeo te clausis oculis

egredi, ac inquirere veto quo te sim ducturus, donee

abnegata patria totum mihi te dedideris. Atque-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!