26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

279 OOMMBNTARIUS IN GENESIN. 280

jieret. Oportuit enim notas aliquas illic esse impressas,

unde omnes colligerent esse illud memorabile

portentum. Alii statuam salis interpretantur

incorruptibilem, quae perpetuo duraret: sed prior

-expositio magis genuina est. Nunc quaeritur cur

Dominus tarn severe imprudentiam miserae feminae

ultus sit: neque enim respexit quasi Sodomam

redire cuperet. Forte adhuc dubitan8, certius experimentum

oculis habere voluit. Fieri etiam

potest ut pereuntis populi miserta, oculos in earn

partem reflexerit. Moses certe non exprimit data

opera reluctatam esse Deo: sed quemadmodum

eius ac mariti liberatio incomparabile erat misericordiae

Dei exemplum, ita eius ingratitudinem puniri

aequum fuit. lam si expendamus- omnes circumstantias,

certum est non fuisse levé eius delictum.

Primum respiciendi cupiditas ex incredulitate

profecta est: nulla autem atrocior fieri potest Deo

iniuria quam dum eius verbo abrogatur fides.

Deinde ex verbis Christi colligimus pravo aliquo

desiderio fuisse titillatam : nee libenter Sodoma relicta

properasse quo Deus vocabat: scimus enim

quorsum nos iubeat memores esse uxoris Lot, ne

scilicet a meditatione coelestis vitae mundi nos illecebrae

impediant. Probabile est igitur Dei gratia

non contentam diffluxisse in prava desideria, cuius

etiam rei signum fuit tarditas: maritum enim a

tergo sequutam esse significat Moses, quum dicit

respexisse post eum: neque enim respexit ilium

versus: sed quia lente pergendo, minus progressa

erat, ut illo esset posterior. Etsi autem de aeterna

eius salute nihil asserere licet, probabile tarnen est

Deum infiicta temporali poena, eius animae pepercisse,

quemadmodum saepe suos in carne castigat,

ut salva sit ab aeterno interitu anima. Sed quia

illud non admodum utile cognitu est, ac sine periculo

nescitur, potius in exemplum intenti simus,

quod Deus saeculis omnibus commune esse voluit.

Si nos terret poenae gravitas, meminerimus non

levius hodie peccare eos qui non a Sodoma, sed ab

inferis ipsis liberati, alio quam ad propositam supernae

vocationis palmam respectant.

27. Et surrexit Abraham. Redit Moses ad

Abraham, ac ostendit minime ab eo neglectum esse

quod ex ore angeli audierat: in locum enim venisse

narrât, unde iudicium Dei spectare posset. Neque

' enim suspicandum est (quod de uxore Lot nuper

diximus) plus fidei habuisse suis oculis quam Dei

verbo: et quia dubitaret, venisse explorandi causa.

Quin potius ex contextu colligimus ipsum, quum

iam per8uasus esset non frustra loquutum esse

angelum, ex rei spectaculo confirmationem petiisse

quae tarn illi quam posteris utilis futura erat. Nee

vero dubium est quin tota ea noote graves cruciatus

pertulerit de salute nepotis sui Lot: an certior

xedditus foret, nescimus: magis tarnen in earn

coniecturam inclino, quod de illo anxius fuerit. Et

fieri potest ut inter spem et metum dubius, obviam

processerit, visurus liberatus esset necne. Etsi autem

nihil praeter fumum cernit, qui residuus esse

solet ex magno incendio: hoc tarnen illi signum a

Domino datum est, ut testis foret ad posteros poenae

tarn memorabilia. Deus quidem in ipso loci adspectu

voluit aeternum exstare monumentum : sed quia, ut

mundus libenter iudicia Dei obscurat, facile creditum

fuisset vel talem ab initio fuisse loci naturam,

vel fortuito accidisse: Dominus vindictam suam

oculis Abrahae subiicere voluit, ut praeconis munus

apud posteros obiret.

29. Becordatus est Deus Abrahae. Tametsi non

exprimit Moses patefactam Abrahae fuisse liberationem

nepotis, quum tarnen dicit in illius gratiam

hune fuisse ab interitu Bervatum, probabile est non

fuisse privatum ea consolatione qua maxime opus

habebat: ac eius beneficii conscium fuisse, pro quo

eum gratias agere decebat. Si cui absurdum esse

videtur, sanctum hominem Lot alteri fuisse concessum,

ac si non respecta fuisset a Domino propria

eius pietas: respondeo, haec duo inter se satis bene

congruere, quod Dominus, ut suis omnibus auxiliari

solet, iustum Lot quem elegerat, et quem spiritu

suo regebat, curae habuerit: interea tarnen testari

voluit in eius vita quantopere diligeret Abraham,

cui non modo salutem praestabat, sed alios etiam

dabat incolumes. Caeterum tenere convenit, quod

gratuito facit Dominus, nee aliunde inductus quam

sua bonitate, ideo adscribi hominum pietati vel preoibus

ut ad Deum colendum et orandum incitemur.

Quam se misericordem Deus exhibuerit in servando

Lot, paulo ante vidimus : nee vero periisset, etiamsi

non fuisset nepos Abrahae. Dicit tarnen Moses

quod Lot non consumptus est eodem exitio quo

Sodoma, id datum fuisse Abrahae. Quod si Dominus

gratiam, qua servum suum dignatus est, ad

nepotem usque extendit, qui iam quasi extraneus

erat ab eius familia, quanto melius unusquisque

fidelium sperare debet, eandem gratiam suis domesticis

minime defuturam esse? Iam si Dominus, ubi

nobis fa vet, alios etiam qui nobis coniuncti sunt,

amplectitur nostra causa: quanto maior habebitur

ab eo nostri ratio? Quod dicitur Lot habitasse in

illis urbibus, synecdochica est loquutio: sed diserte

id positum fuit ad illustrandum miraculum: quia

nonnisi singulari Dei Providentia factum est ut perditis

quinque urbibus, unus evaderet.

30. Ascendit Lot de Sdhar. Demonstrat haec

hi8toria quod prius attigi, temerariis consiliis quae

sibi ex carnis sensu fabricant homines, nunquam

prospère succedere: praesertim ubi vana spe illecti,

vel impulsi pravis votis, a Dei verbo discedunt.

Etsi enim plerumque inter initia felix videtur temeritas,

et propter laetos eventus exsultant qui libi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!