26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

83 COMMENTARIES IN GENESIN. 84

conterendo per semen suum diaboli capite. Putant

autem in persona vel indîviduo fuisse deceptam,

"quia ad Cain restrinxerit quod de Christo promissum

erat. Mihi autem genuinus hie videtur sensus

esse, quod dum sibi gratulatur Heva de filio nato,

eùm Deo tanquam generis sui primitias offerat.

Proinde vertendum censeo: Acquisivi Domino virum,

quod ad phrasin hebraicam propius accedit. Virum

orro appellat infantem recens natum, quia genus

Ï

umanum, quod sua culpa tarn ipsa quam maritus

perdiderant, renovatum adspicit. •

2. Et addidit parère fratrem eius Ebel. Unde

nomen Cain deductum sit, et quo respectu illi impositum,

satis notum est. Dixit enim mater YTOp

virum: ideoque Cain appellat. De Abel non idem

èxprimitur. Quod putant quidam contemptim sic

vocatum fuisse a matre, ac si foret supervaeuus et

prope inutilis, prorsus absurdum est: tenebat enim

memoria, quorsum tenderet foecunditas, nee illi exciderat

benedictio ista, Crescite, etc. Rectius (meo

iridicio) dicemus, quum in primogenito testata esset

Heva gaudium quod repente affulserat, et Dei gratiain

cclebrasset, postea in altero partu, in memoriam

rediisse humani generis miserias. Et certe nova

Dei benedictio non vulgaris laetitiae materia erat.

Sed rursum posteros tot malis devotos quorum ipsa

causa erat, sine acerbissimo dolore intueri non potuit:

eius ergo tristitiae monumentum exstare voluit

in nomine secundi filii et commune speculum proponere,

quo totam progeniem humanae vanitatis

adinoneret. Quod praeposterum Hevae iudicium

nonnulli taxant, quia probum et sanctum filium

alterius neqiiam et scelerati comparatione, velut reiëotitium

habuerit, non recipio. Habet enim Heva

cur sibi in priinOgenito gratuletur: nihil autem vitii

est, quod in secundo memoriale sibi et omnibus aliis

statuit propriae vanitatis, ut se assidua malorum

suorum reputatione exerceant.

Et fuit Abel pastor. Duxerintne ambo uxores,

et separatam qüisquo domum habuerit, non refert

Moses. Màrieat igitur hoc nobis incertum : quanquam

magis probabile est, Cain fuisse coniugatum priusquam

fratrem occideret, quia paulo post subiiciet

Moses, cognita uxore genuisse liberos: de coniugio

nulla illic mentio. Genus vitae sanctum per se et

laudabile üterque sequutus est. Terrae enim cultura

a Deo mandata erat: pascendi autem pecoris labor

non minus honestus quam utilis : tota denique vita

rusticana innoxia et simplex, et ad verum naturae

ordiiièm maxime accopjmodata. Hoc igitur primo

habendum quod se ambo exercuerint in laboribus

Deö probatis, et adcomtnunem vitae humanae usum

hecessariis. Undè colligitur, probe a pâtre fuisse

institütos. Id melius confirmât sacrificandi riius,

quia testatür fuisse assuefactos ad Dei cultiim. Erat

'igitur vita Cain Optimo in speciem composita: ut-

pote qui pietatis officia erga Deum coleret, victumque

sibi et suis quaereret honesto et iusto labore:

quemadmodum frugi et modestum patremfamilias

decet. Porro memoria hic repetere convenit quod

prius diximus, primos homines sic privates fuisse

divini amoris Sacramento, quum a vitae arbore fueruut

prohibiti, ut spes illis salutis relicta fuerit,

cuius in sacrificiis tesseras habebant. Sic enim tenendum

est, non fuisse temere excogitatum ab illis

sacrificandi morem, sed traditum divinitus. Nam

quum dignitatem sacrificii Abel acceptam fidei référât

apostolus (Hebr. 11, 4): sequitur, ilium non

absque Dei mandato obtulisse. Deinde ab initio mundi

verum fuit, quibuslibet victimis praestare obedientiam,

matremque esse omnium virtutum (1. Sam.

15, 22). Unde sequitur, praeceptum fuisse a Deo

quidquid illi placuit. Tertio, quum Deus semper

similis fuerit sui, non dicemus unquam fuisse simpliciter

delectatum carnali et externo cultu; Grata

autem habuit ilia primi saeculi sae'rificia. Sequitur

ergo 8piritualiter illi fuisse oblata: hoc est, non inanibus

caeremonifs lusisse sanctos patres, sed aliquid

comprehendi8se altius et magis reconditum: quod

absque verbo non poterant. Sola enim est interior

Veritas, quae in signis externis nativum et rationalem

Dei cultum a crasso et superstitioso discernit. Et

certe non aliter poterant sincere animum adiicere

ad Deum colendum, quam de eius benevolentia redditi

certiores: quia ex sensu fiduciaque bonitatis

eius voluntaria reverentia nascitur: contra vero

quisquis ilium sibi infestnm sentit, metu ipso et

horrore ad fugiendum cogitur. Videmus ergo ut

Deus arborem vitae eripiens, in qua prim urn dederat

gratiae suae pignus, aliis tarnen modis propitium

se hominibus testetur ac declarèt. Imo dum eös

sibi adoptât cultores, simul ad salutem invitât. Si

quis obiiciat, sua gentibus quoque fuisse sacrificia,

quibus nulla suberat pura et solida religio: solutio

in promptu est, mentionem hic de sacrificiis fieri

legitimis et Deo probatis, quorum adulterina imitatio

postea ad gentes defluxit. Etsi autem hie ponitur

nomen nrUO, quod proprie munus significat, et ideo

ad oblationes quaslibet generaliter extenditur: colligere

tarnen licet, duas ob causas ab initio patribus

datum fuisse sacrificandi mandatum: nempe Ut commune

esset pietatis exercitmm dum se profitebantur

Dei esse, suaque omnia illi ferebant accepta: dein de

ut commonefierent expiatione aliqua opus esse ad

se Deo roconciliandos. Quod ex suis qüisque facultatibu8

aliquid offert, sölennis est gràtiarum actio:

ac si testatum facerent ex re praesenti, Deo se debere

quidquid habent. Sed pocudum mactatio, et

effusio sanguinis aliquid praeterea continet: ut mortem

scilicet ante oculos habeànt, et tarnen öonöipiant

propitiàndi Dei fiduciam. De sacrificiis Adae nulla

fit mentiö.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!