26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

321 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 322

postea sepelivit Abraham Sarah uxorem suam in spelunca

agri duplici coram Mamre: haec est Hebron in

terra Chenaan. 20. Et confirmâtes est ager, et spelunca

quae erat in eo, ipsi Abraham in haereditatem

sepulchri a filiis Heth.

1. Et fuit vita Sarah. Mirum est cur Moses,

qui uno verbo indicat mortem Sarae, tam mulfcis

prosequatur sepulturam: sed posterius non esse supervaouum

mox videbimus. Mortem suo more cur

tam breviter attingat, nescio: nisi quod plus considerandum

relinquit lectoribus quam exprimat. Videbant

sancti patres mortem sibi cum reprobis

communem esse. Neque tarnen fuerunt deterriti :

quin vitam aerumnis refertam aegre trahentes, ad

metam intrépide pergerent. Unde sequitur, mêlions

vitae spe animatos, fatigationi non cessisse.

Saram annos centum viginti septem vixisse dicit

Moses: quia autem ad singulos numéros repetit

nomen annorum, fabulantur Iudaei hoc ideo factum,

quod tam formosa fuisset anno centesimo

quam vigesimo: in flore autem aefatis tam pudica

quam anno septimo. Hoc illis. solenne est, dum in

ornanda gente sua se probare volunt argutos, frivolas

ineptias comininisci, quae pudendam inscitiam

prodant: sicutihoc loco promis ignaros linguae

suae esse quis non diceret, in qua trita est eiusmodi

repetitio? Quod etiam alii in voce D'TI argutantur,

minime solidum est. Cur vitas plurali numéro

Hebraei pronuncient, ratio non videtur mihi posse

melior reddi, quam quod Latini quadrigas dicant

non quadrigam. Scio multiplicem esse hominum

vitam, quia praeter animam vegetativam, deinde

praeter sensum quem habent cum brutis animalibus

communem, mente quoque et intelligentia praediti

sunt. PlauBibilis quidem argutia, sed quae nihil

habet solidi. Plus coloris habet eorum opinio, qui

varios vitae humanae eventus notari putant: quae

quum nihil habeat stabile, sed inter assiduas vicissitudines

aestuet, merito in plures vitas dividitur.

Ego tarnen simplici linguae usu contentus sum,

cuius non semper curiose quaerenda est ratio.

2. In Ciriath-arbah. Ex decimo quinto capite v.

54. Iosue, apparet m agis antiquum fuisse urbis nomen

, quae postea Hebron vocari coepit. , Caeterum

de etymologia non convenit. Quidam ab urbe

quadruplici deductum esse putant nomen: sicut

TQITIOXW Graeci appellant urbem tribus ordinibus

distinctam, et regionem Decapolim a decern urbibus.

Aliis placet nomen esse gigantis Arbah, quern

vel tyrannum, vel conditorem urbis fuisse existimant.

Alii a quatuor patribus nomen loco datum

fuisse malunt, qui illic cum uxoribus fuerunt sepulti,

Adam, Abraham, Isaac et Iacob. Ego de re

incerta et non admodum necessaria sententiam

libens suspendo. Hoc vero ad praesentem histo-

CcUvmi opera. Vol. XXIII.

riam magis interest, quomodo alibi mortua sit Sara,

quam ubi domicilium habebat Abraham. Si quis

excipiat sedem ambos mutasse, refragantur Mosis

verba, qui venisse dicit Abraham ut mortuum suum

lugeret. Nam hinc colligere promptum est morti

non interfuisse: nee verisimile est tabernaculis

solum fuisse disiunctos, ut lugendi causa decern aut

viginti passus . conficeret, neglecto potiore officio.

Hac de causa suspicantur quidam, peregre tunc

fuisse profectum. Mihi vero magis videtur probabile

tunc illis hospitium fuisse in Hebron, vel saltern

in valle Mamre, quae urbi vicina est. Postquam

enim exiguum illi tempus ad respirandum

datum erat, mox ad solitas peregrin ationes redire

coactus est. Et quamvis taceat Moses iusta mariti

officia Abraham praestitisse vivae adhuc uxori:

omitti quod indubium et pro certo habendum erat

existimo, .et de luctu verba fieri, quoniam res coniuncta

erat cutn cura sepulturae. Seorsum quidem

habitasse postea videbimus: non quod regionibus

dissiti forent, sed quia in propriis tentoriis, licet

contiguis, singuli degerent. Neque id dissidii vel

rixarum signum fuit, sed familiae amplitudini magis

imputandum est. Nam ut mnltum negotii habuit

Abraham in regondo tot servorum grege, ita uxori

nihilo facilius fuit ancillas habere sub casta et honesta

custodia. Ipsa igitur copia, quam simul

misceri tutum non erat, iamiliam partiri eos coegit.

Sed quorsum attinuit, lugendi causa ad cadaver

accedere? annon, ut dolorem ipsum minime provocaret,

satis tristis acerbaque mors uxoris fuit? potius

quaerendum erat eius leniendi remedium, quam

ut indulgentia foveret atque etiam augeret. Respondeo,

si Abraham ad uxorem mortuam venit,

ut largiorem fletum eliceret, sibique cor scinderet

novis vulneribus, non esse probandum exemplum.

Si vero et uxoris mortem privatim deflevit, quantum

ferebat humanitas, ac in eo sibi moderatus

est: deinde communem humani generis maledictionem

prosequutus est voluntario luctu, nihil in

utroque esse vitii. Nihil enim tristitiae ex mortis

intuitu sentire, barbaries est magis ac stupor quam

animi fortitudo. Caeterum quia homo fuit Abraham,

fieri potest ut modum excesserit. Et tarnen quod

paulo post subiicit Moses, eum surrexisse a mortuo

suo, ad laudem moderationis pertinet: idque Ambrosius

prudenter expendit, hoc exemplo nos doceri,

perverse eos facere, qui se in mortuis lugendis nimium

occupant. lam si tunc finem dolori imposuit Abraham,

seque cohibuit quum adhuc obscura esset resurrectio

: nulla excusatione digni sunt, qui hodie fraenum

impatientiae suae laxant, ex quo nobis in

Christi resurrectione tain plena consolatio suppetit.

3. Loguutus est ad filios Heth. Quo ritu sepelierit

corpus uxoris Abraham, silet Moses: tantum

in recitanda sepulchri emptione prolixe insistit. Qua

21

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!