26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

199 COMMENTAKIUS 5 IN GENESIN. 200

Tet, quo magis inexcusabiles reddantur. Itaque non

magi» in exemplum trahi debet hie peculiaris spixitus

saneti instinctus quam totum bellum quod

gessit. Quod ad nunoium pertinet qui Abrae renunciavit

Sodomae oladem, non recipio quod quidam

fingunt, pium fuisse hominem. Coniicere potius

licet hominem domo profugum, et nudatum

omnibus bonis venisse ad Abram, ut aliquid humaaitatis

eliceret. Abram vocari Ebraeum, interpréter

non transfluviatilem, ut quorundam fert opinio,

sed quia progenitus erat ex Eber. Est enim gentilitium

nomen. Et spiritus sanctus benedictnm

illud a Deo genus honorifloe rursus hie praedicat.

Erant foederati cum Abram. Apparet Abram

temporis successu fuisse liberalius exceptum, ut

foedus et amicitiam haberet cum terrae principibus,

fecerunt enim heroicae hominis virtutes, ut minime

spernendum ducerent. Imo quum tantam familiam

haberet, potuit ipse quoque inter reges habere locum,

nisi fuisset extraneus et hospes. Sed Deus

ita eius paci consulere voluit per temporale foedus,

ut nunquam illis populis permixtus fuerit. Porro

divinitus totum hoc negotium fuisse gubernatum,

vel inde coniicere promptum est, quod socii eius

quatuor reges (ut tunc erat temporum conditio) satis

validos et victoriae fiducia inflates, aggredi cum

magno periculo non dubitarunt. Certe vix unquam

in gratiam advenae eousque progressi essent, nisi

arcano Dei impulsu.

14. Quod captivus ductus esset frater. Causam

suscepti belli breviter exprimit Moses, ut Abram e

Servitute cognatum suum eriperet. Interim memoria

tenendum est quod prius dixi, non temere arrepta

ab illo fuisse arma, sed sumpta ex manu Dei, qui

eum terrae dominum constituerai. Quantum ad

verba attinet, nescio cur verterit vetus interpres:

Numeravit Abram expedites suos vernaculos. Nam

verbum pn, evaginare vel educere significat. Vocat

autem Moses servos istos D'D'Jn, non qui ad

rem militarem edocti formatique essent, ut sentiunt

plerique: sed potius (meoiudicio) qui educati fuerant

sub eius manu, et eius disciplina a pueris imbuti,

ut animosius sub fide et auspiciis eius bellarent, et

quidvis discriminis subire parati essent eius causa.

In tanta vero familiae copia, praeter industriam

saneti viri, Dei benedictio nobis consideranda est

qua praeter vulgarem et solitum morem auctus

fuerat.

15. Et divisit se. Quidam exponunt quod

Abram solus cum domestiois copiis in hostes irruerit.

Alii, quod ipse et très foederati partiti fuerint

suas turmas, ut hostibus incuterent plus terroris.

Alii hebraicam esse phrasim putant, pro irrumpere

in medios hostes. Ego secundam expositionem magis

amplector, quod ex diversis partibus hostes ininvadens

subito illos peroulerit. Nam hue quoque

yalebat temporis circumstantia, quod noctu illos

aggressus est. Quanquam autem eiusmodi audaciae

exempla in profanis historiis occurrunt: fidei tarnen

Abrae adscribi debet quod exigua manu numero-

8um exercitum, et victoria superbum inVadere

ausu8 est. Quod autem parvo negotio victor evasit,

ao intrépide persequutus est qui longe numéro plures

erant, Dei gratiae acceptum feremus.

17. Et egressus est rex Sodomae. Quanquam

sciebat rex Sodomae Abram nonnisi in nepotis sui

gratiam sumpsisse arma, honoris tarnen causa obviam

illi prodit, ut se gratum praebeat. Nam humanitatis

officium eat, etiam quae non ex professo,

sed ex re nata et occasione vel per accidens (ut loquuntur)

nobis collata sunt bénéficia, agnoscere. Porro

hoc totum cessit in maiorem Dei gloriam, quod ita

celebrata fuit Abrae victoria. Locum etiam désignât

ubi Abrae rex Sodomae occurrit, nempe Vallem

regis: quam sic vocatam fuisse potius existimo

a rege aliquo, quam quod animi causa reges illuc

convenirent.

18. Et Melchisedec rex Salem protulit. Hoc

tertium est ex tribus praecipuis huius historiae capitibus,

quod Melchisedec summum ecclesiae patrem

Abram convivio exceptum benedixit sacerdotii iure,

et décimas ab eo reeepit. Non dubium est quin

huius quoque regis oecursu Deus celebrem, et ad

posteros memorabilem Abrae victoriam reddiderit.

Sed altius et excellentius mysterium simul adumbratum

fuit: Nam qüum sanctus patriarcha quem

in summum honoris gradum extulerat Deus, se

submisit ipsi Melchisedec, non dubium est quin ilium

constituent unicum totius ecclesiae caput: nam

sine controversia solehnis benedictio quam sibi

usurpât Melchisedec, praeeipuae dignitatis symbolum

est. Si quis excipiat fuisse sacerdotem, annon

sacerdos erat Abram? Ergo hie nobis. aliquid singulare

commendat Deus in Melchisedeo: dum fidelium

omnium patri eum praefert. Verum singula

verba ordine expendere satius erit, ut melius rei

summam deinde colligamus. Quod Abram excepit

hospitio ac eius comités, regium fuit: benedictio

autem proprie ad munus sacerdotis spectat. Ideo

sie contexi debent Mosis verba: Melchisedec rex

Salem protulit panem et vinum, et quum esset sacerdos

Dei, benedixit Abrae, sic distincte quod

suum est utrique personae tribuitur. Lassum et

famelicum exercitum regia liberalitate refecit: quia

vero sacerdos erat, solenni precationis «tu primogenitum

Dei filium, et ecclesiae patrem benedixit.

Porro etsi hunc vetustissimum fuisse morem non

nego, ut qui reges erant, sacerdotio simul fungerentur:

hoc tarnen in Melchisedec fuisse extraordinarium

apparet illo saeculo. Nee vero vulgari elogio

ornatur, dum spiritus ratum habet eins sacerdotium.

Seimus quam tunc corrupta ubique fuerit religio,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!