26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

363 COMMENTARIUS IN GENESIN. 364

mendia. Nulla quidem talis suspicio cadere potuit

in Isaac: sed communis vitii invidiam sustinuit.

Unde colligimus quanto utilior nobis saepe sit et

magis optabilis mediocris fortuna, quae saltern

quietior est, nee tam exposita odiorum procellis, vel

sinistris suspicionibus obnoxia. Caeterum quam

rara et insolita fuerit Dei benedictio in augeildo

Isaac, hinc colligitur, quod eius opes tarn regi quam

populo formidabiles sunt. Oopiosa quidem a patre

haereditas illi obvenerat: sed Moses ostendit, ex

quo terram illam ingressus est, ita. brevi crevisse

ut incolis visus fuerit minime tolerabilis.

18. Et fodit ptdeos aquae. Primum videmus

sanctum virum tam odiosum fuisse vicinis, ut coactus

fuerit sibi recessum quaerere aquarum inopem.

Nulla autem aeque molesta et ad vitae usum incommoda

habitatio, quam quae aquarum penuria

laborat. Adde quod peeoris copia, et servorum amplitudo,

instar parvi exercitus, aquatione opus habebat:

quare videmus miris angustiis fuisse constrictum.

Quod autem baec ultima nécessitas eum

ad tentandam vindictam non instigat, singularis tolerantiae

signum est. Scimus enim ut saepe humanis

et modestis hominibus patientiam extorqueant

leviores iniuriae. Si quis vires defuisse obiiciat:

fateor quidem bello gerendo parem non fuisse: sed

quum pater Abraham quadringentos servos armaverit,

ipse quoque certe habuit servorum turmam,

quae vim a vicinis illatam facile repelleret. Caeterum

Bpes quam sequutus erat, quum in vallem

Gerar concederet, iterum illi repente abscinditur.

Sciebat patrem Abraham illic propriis puteis et a se

repertis usum esse: quanquam autem occlusi erant,

satis tarnen erat venas aquarum cognitas habere, ne

fodiendo laborem frustra impenderent. Porro quod

putei post Abrahae discessum obstructi fuerant, nine

colligitur quam parum gratus fuerit hospes incolis.

Quamvis enim puteis ipsorum regio melior reddita

esset, hac tarnen utilitate se privare malunt, quam

habere vicinum Abraham: ne qua enim commoditas

ipsum invitet, obductis puteis viam illi quodammodo

praecludunt. Mos veteribus fuit, si quern volebant

exstinctum et resectum ab hominum soGietate, interdicere

aqua et igni: Philistini ut e sua vicinia

Abraham submoveant, ei subtrahunt aquae elementum.

Vocavit eos nominibus. Nova puteis nomina

non indidit, sed quae imposita fuerant a patre suo

Abraham in usum restituit, ut hac memoria vetus

possessio renovaretur. Sed superveniens violentia

mutare nomina ipsum cogit, ut saltern monumento

aliquo testatam faciat, ac Philistinis exprobret quam

fecerant iniuriam. Nam quum puteum unum vocat

Iurgium vel Rixam, alterum Hostilitatem, iure vel

honesto titulo possidere negat quod hostiliter vel

praedonum more rapuerint. Interim reputare con-

venit, inter istas rixas non minus asperum fuisse

illi certamen cum siti et aquae inopia, qua ilium

conficere tentabant Philistini. Sic enim texenda

est historia. Primum suo more breviter perstringit

Moses rei summam, quod scilicet Isaac in animo

habuerit puteos olim a patre inventus rursus sibi

aptare, et quasi postliminio repeterè amissam possessionem.

Deinde fusius exsequitur, quum opus

aggressus foret, suo labore inique fraudatum esse.

Quod autem in tertio puteo gratias Deo agit, et

Latitudines ideo appellat, quod per Dei gratiam

liberior aquae copia nunc suppetat: specimen est

invictae patientiae. Ergo quamlibet duriter vexatus

fuerit, quum tarnen molestiis defunctus tam placide

gratias agit Deo, et eius bonitatem célébrât, se inter

médias turbas compositum et sedatum animum retinuisse

ostendit.

23. Et ascendit in Beer-seiah. Sequitur uberior

consolatio, et ad recreandum sancti viri animum

plane efficax. Quod tranquillo puteo fruitur, inde

iam agnoscit propitium sibi esse Deum. Sed quia

apud fidèles plus habet ponderis una vox Dei, quam

bonorum omnium congeries: non dubium est quin

laetius oraculum hoc exceperit Isaac, quam si mille

nectaris rivi fluxissent. Et certe Moses consulto

gratiam hanc, quod eum Dominus verbo suo erexit,

magnifiée commendat, quo discamus reliquis Dei

benefieiis ita suum honorem tribuere, ut palmam

semper obtineat paterni amoris testimonium, quod

nobis verbo suo reddit. Victus, vestitus, bona valetudo,

pax, et alii prosperi successus divinae bonitatis

gustum nobis praebent: sed quum familiariter

nos aÜoquitur, ac diserte pronunciat se esse patrem,

illic vero est quod nos ad satietatem penitus reficiat.

Quaenam migrandi causa fuerit ut Isaac ascenderet

Beer-seba in vetus patris hospitium, non explicat

Moses: fieri potest ut Philistini subinde eum lacessere

non desierint: atque ita sanctus vir implaoabilis

eorum malitiae pertaesus, longius discesserit.

Temporis quidem circumstantia probabile facit, moestum

et anxium fuisse. Ex quo appulit in locum

ilium, prima nocte Deus illi apparet: hie notatur

aliqua temporis opportunitas. Porro quoties antehac

retulit Moses Deum apparuisse Abrahae, simul docebat

sanctum virum vel gravibus curis torqueri,

vel perplexum teneri in aliquo timoré, vel demersum

esse in tristitia, vel post multas aerumnas

quasi lassitudine confectum: ut constaret tempestive,

sicuti poscebat nécessitas, manum a Deo illi porrectam,

ne malis succumberet. Ita nunc ad Isaac

venire interpretor, ut varus miseriis defessum et

semifractum instauret.

24. Et visus est ei lehova. Visio haec (sicut

alibi diximus) praeparatio fuit, ut Deum attentius

audiret, ac certior fieret sibi negotium esse cum

Deo: sola enim vox minus habuisset energiae: ap-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!