26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

203 COMMENT ARIÜS IN GENESIN. 204

lit panem et viuuni, et quum esset sacerdos Dei

altissimi, benedixit illi. Quis non videt utrique

verbo commune esse relativum: ideoque tam vino

refeetum esse Abram quam benedictione ornatum?

Bis vero ridiculi papistae qui oblationem panis et

vini ad missale suum sacrificium detorquent. Nam

ut Melchisedec sibi conformem babeant, fateri necesse

erit panem et vinum in missa offerri. Ubi

igitur transsubstantiatio, quae praeter nudas species

nihil relinquit? Deinde qua audacia Christi corpus

suis sacrificiis immolandum tradunt? quo praetextu,

quum unicus vocetur successor Melchisedec filius

Dei, innumeros illi subrogant? Videmus ergo quam

insulse non modo dépravent hunc locum, sod absque

ullo colore balbutiant.

19. Et benedixit ei: Nisi inter se cohaereant

haec duo membra: Sacerdos erat Dei, et benedixit,

nihil hie nisi vulgare referet Moses. Mutuo enim

sibi benedicunt homines : hoc est, bene precantur

alii aliis. Sed hie nobis describitur Dei sacerdos,

qui pro iure officii minorem et sibi subiectum sanctificat.

Neque enim unquam fuisset ausus benedicere

Abram, nisi se hac in parte excellere prae ipso

novisset. In hunc modum iubentur levitici sacerdotes

populum benedicere (Num. 6, 23): atque id

efficax ratumque fore Deus promittit. Sic Christus

in coelum ascendens, sublatis manibus apostolus

benedixit (Luc. 24, 51) tanquam gratiae Dei minister:

ac turn exhibita fuit huius figurae Veritas.

Sibi enim testatus est iniunctum fuisse benedicendae

ecclesiae a patre munus, quod in Melchisedec adumbratum

fuerat.

Benedictus Abram Deo excelso. Hue tendit

Melchisedec, ut confirmet ratamque faciat divinae

vocationis gratiam sancto Abrahae: honorem enim

désignât quo Deus ipsum peculiariter ornaverat, a

reliquis omnibus segregans, et sibi adoptans in filium.

Et Deum a quo electus fuit Abram, possessorem

vocat coeli et terrae, ut discernât a fictitiis gentium

idolis. Postea quidem aliis tjtulis se vestivit Deus,

ut propiore nota se familiärem redderet hominibus,

qui pro sui ingenii vanitate, quum Deum audiunt

coéli et terrae opificem, vagari non desinunt donee

in suis figmentis evanescant. Sed quia iam Abrae

innotuerat Deus, multisque oraculis formata erat eius

fides, satis habet Melchisedec creationis elogio testari

verum esse et unicum Deum quern colit Abram.

Quauquam autem ipse quoque habebat sincerum veri

Dei cultum: Abram tarnen benedictum Dei vocat,

aeterni foederis respectu: acsi diceret, quasi haereditario

iure residere Dei gratiam in una familia et

gente, quia unus Abram ex toto mundo selectus

esset. Additur deinde specialis victoriae gratulatio,

non qualis inter profanos homines volitare solet,

dum alii alios ventosis encomiis efferunt: sed Melchisedec

gratias agit Deo: et victoriam quam adep- I

tus est sanctus vir, quasi sigillum facit gratuitae

eius vocationis.

20. Dédit ei décimas. Sunt qui intelligant

datas fuisse décimas Abrae: sed aliter apostolus'

(Heb. 7, 8), qui docet in lumbis Abrae decimatum

fuisse Levi, quum Abram praestantiori sacerdoti

décimas obtulit. Et sane absurdum esset quod illi

priores volant: quia si Dei sacerdos fuit Melchisedec,

recipere décimas oportuit potius quam dare. Nee

vero dubium est quin Deo in persona Melchisedec

munus obtulerit Abram, ut in talibus primitiis sua

omnia dicaret. Se ipsum ergo sponte decimavit

Abram in gratiam Melchisedec, ut honorem haberet

eius sacerdotio. Porro quum id non perperam nee

temere actum fuisse constet, merito colligit apostolus

in hac figura sacerdotio Christi leviticum

fuisse subiectum. Aliis postea de causis décimas

levitis dari iussit Deus sub lege: Abrae autem

saeculo tantum sacra oblatio fuit gratitudinis pignus

ac testimonium. Incertum tamen est, spoliorumne

décimas, an bonorum quae domi possidebat, obtulerit.

Sed quia verisimile non est liberalem fuisse

de alieno, et praedae decimam partem largitum

esse, ex qua ne filum quidem attingere voluit: potius

coniicio sumptas fuisse has décimas ex propriis

eius facultatibus. Quanquam non admitto

quotannis fuisse solutas, ut quibusdam placet: potius

meo iudicio semel illi dicavit hoc munus, ut summum

Dei 8acerdotem agnosceret: nee tunc potuit

de manu (quod aiunt) in manum tradere: sed solennis

fuit nuncupatio, cuius paulo post sequutus

est effectus.

21. Dixit rex Sodomae. Quia Moses, interposita

obiter mentione regis Salem, contextum sermonis

sui de rege Sodomae abruperat, illuc nunc redit:

ac docet non tantum gratulandi cauBa regem Sodomae

venisse Abrae obviam, sed ut debito praemio

ipsum afficeret. Totam ergo praedam illi remittit,

exceptis hominibus: ac si diceret: Magnum est quod

homines recupero: tibi reliqua omnia cédant in

beneficii praemium. Atque hoc quidem laude dignum

est, quod se gratum homini praebet: modo ne

ingratum esset Deo, cuius nee severitate neo dementia

redditus est melior. Fieri etiam potest ut

servilis modestiae simulatione homo inops et bonis

omnibus nudatus, captaverit Abrae favorem, ut saltern

captivos et vacuam urbem sibi haberet. Certe

postea videbimus Sodomitas accepta beneficii fuisse

immemores, dum superbe et contumeliose sanctum

Lot vexarunt. Vetus haec caeremonia ad vim et

naturam iurisiurandi exprimendam valde apposita

fuit. Manu enim ad coelum sublata ostendimus

nos Deum advocare testem: et simul ultorem, si

fallimus. Levabant quidem olim inanus in suflragiis:

unde Graecis verbum ^WÇOTOWÎV pro decernere:

sed in iurandi ritu alia fuit ratio. Testati enim

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!