26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

429 COMMENTARIUS IN GENESIN. 430

quod metonymice deos vocarent imagines repraesentandi

Dei causa confictas.

31. Et respondit Iahacdb. Breviter deluit

utrumque accusationis caput: de furtivo discessu

modeste se ac verecunde excusat, quia veritus fuerit

ne spoliaretur uxoribus. Hoc autem modo partem

culpae in se suscipit, quia satis habet a concepta

malitia se purgare. Non disputât rhetorice

an furtim discedere licuerit, sed in medio relinqüit,

vitiosusne fuerit ille timor. Hanc modestiam imitari

discant omnes filii Dei, ne immodico tuendae

famae studio ad contentiones prosiliant: sicuti multos

videmu8 de nihilo saepe tragoedias movere, dum

nihil, quantumvis leviculum, sibi obiici sustinent.

Hac igitur excusatione contentus fuit Iacob, dum

se nihil scélérate egisse probat. Sequitur alterius

capitis defensio, in qua Iacob fiduciam suam ostendit,

morti adiudicans apud quem deprehensum fuerit

furtum. Et loquitur quidem ex animo: sed si

comporta tune fuisset veritas, necesse erat ipsum

levitatis suae pudere. Quanquam ergo sibi non

male conscius est, nimia tarnen festinatione peccat,

quod non prius sedulo inquirit quam de re sibi

dubia pronunciet. Debuerat tarn uxores quam filios

vocare, et a singulis sciscitari ut res haberet. Persuasus

quidem est tarn bene moratam se habere

familiam ut nulla in eius mentem veniat furti suspicio,

sed disciplinae suae non ita confidere debuit

quin metueret, ubi crimen obiicitur. Quare discamus

de rebus incognitis suspendere iudicium: discamus

item pro aliis non spondere, ne temeritatis

nostrae sero nos poeniteat. Adde quod hinc etiam

factum est, ut pollutio, quae statim exterminari potuit,

diutius substiterit in domo Iacob.

32. Quod Rachel furata esset Deos. Narrât

Moses quomodo suum furtum occultaverit Rachel,

nempe quod insidens idolis, menstrua se pati simulavit.

Quaeritur autem, pudorene an pertinacia id

fecerit. Probrosum erat in furto deprehendi: timebat

etiam gravem mariti sententiam. Mihi tarnen

probabile est, non tam pudorem apud earn valuisse

quam obstinatum idololatriae studium. Nam scimus

quantopcre mentes hominum dementet superstitio.

Ergo quasi incomparabilem thesaurum nacta

foret, quidvis sibi potius tentandum esse ducit quam

ut eo privetur. Quin etiam patris et mariti offensam

mavult incurrere quam abiicere superstitionis

materiam. Dolo etiam accedit verborum mendacium,

ut multiplici reprehensione digna sit.

36. Et ira fuit ipsi Iahacdb, et iurgatus est.

Peccat iterum Iacob, litigans çum socero de re non

satis comperta, et crimen ei calumniae perperam

impingens. Quamvis enim suos omnes putaret esse

extra noxam, sua tarnen negligentia deceptus est.

Sibi quidem moderatur, quod expostulans cum Laban

non certat conviciis: sed in eo excusabilis non

est quod suscipit totius familiae causam, quum extra

noxam non esset. Si quis metu retentum fuisse

excipiat, quoniam magnam comitum manum secum

adduxerat Laban, res ipsa ostendit animi potius sui

modestia ita compositum fuisse. Libère enim resistit,

nec ullum ostendit formidinis signum: tantum

a maledicendi protervia abstinet, deinde subiieit

iustas sibi causas suppetere cur accuset Laban: non

quod recriminandi animo contra socerum velit insurgera,

sed quia utile erat cognatos et comités

Laban omnium fieri testes, ut ex longa tolerantia

Iacob eius integritas melius pateret. Commémorât

autem Iacob non modo se fidum fuisse gregis custodem,

séd laborem quoque suum Dei benedictione

prosperum fuisse: addit praeterea se multatum

fuisse omnibus damnis. In quo Laban magnae iniquitatis

insimulat: neque enim Iacob ultro soceri

sui avaritiam et rapacitatem oblatis fomentis accendere

debuit, sed coactus cessit eius iniuriis. Quum

dicit somnum suum ab oculis fugisse, non tantum

significat noctes se duxisse insomnes, sed luctatum

esse cum ipsa natura, ut débita quiète se fraudaret.

42. Nisi Deus patris mei. Hic Dei gratiae adscribit

Iacob quod domum non redeat prorsus vacuus,

quo non solum exaggerat peccatum Laban,

sed occurrit obiectioni quae videri poterat eius querimoniis

adversa. Quod ergo dives est, soceri benignitate

factum esse negat, sed se a Domino respectum

esse testatur: ac si dixisset: Per te non

stetit quin mihi ulterius noceres: sed Deus quem

habui propitium, tibi obstitît. Iam quum Deus non

sit patronus malae fidei, nec improbos iuvare soleat,

inde cognoscitur integritas Iacob, quod Deus

se eius vindicem interposuit. Notandum autem est

quod Deum Abrahae nominatim ab omnibus dus

fictitiis separans, non alium esse verum Deum admonet:

quo simul demonstrat se verae pietatis esse

cultorem. Timorem Isaac passive accipe pro Deo

quem Isaac reverebatur: sicut, propter reverentiam

quae illi debetur, vocatur timor et tremor populi

sui. Et paulo post eodem capite similis loquutio recurret.

Pii autem Deum sic timent, ut minime

horreant ad eius conspectum, sicut reprobi: sed

trépidantes ad eius iudicium, sollicite coram ipso

ambulant. '

Afflictionem meam, et laborem manuum mearum.

Hoc dictum est ex pietatis sensu, quod Deus afflicto,

et fideliter probeque se gerenti opem tulerit.

Ergo ut nos favore suo sublevet Dominus, discamus

officio nostro rite defungi, nonfugiamus legitimus

labores, multis etiam molestiis pacem redimere ne

detrectemus. Deinde si duriter et inique nos tractent

de quibus bene erimus meriti, in spe et silentio

feramus crucem nostram, donee succurrat nobis

Dominus: neque enim ad extremum usque nos deseret,

sicuti toties testatur scriptura. Diserte vero

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!